Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

1

"FOrtunam autem posterorum". Istud est tertium caput huius tertii tractatus, siue vndecimum primi liFbri, quo monstratur quomodo posterorum amicorum fortunae ad felices attineant. Cuius declaratio quaestionem capitulo praecedenti motam diluit. Caput est argutum & trifatiam diuisum. Primo enucleat quod posterorum calamitates ad defunctos redundant. Secundo quod non tamen eo modo quo ad superstites. Tertio quod non habent tantum momenti vt eos a felicitate in miseriam aut contra moueant. dicitque quod illa quae sunt aliena ab officio amicit: ae, non sunt tribuenda felici: at dicere fortunas posterorum & amicorum nihil ad felices attinere, alienum videtur: proinde non est affirmandum quod talia nullo modo ad felicem pertineant. Esset praeterea contra communem hominum opinationem: cum pleraque sint quae eueniunt & varias differentias habeant: alii enim sunt filii, alii pronepotes, alii abnepotes, alii trinepotes, aliqua magis aliqua vero minus conferunt: quae in singularia deducere prolixum & taediosum foret: sat est fortasse de his ipsis summatim nec non rudi minerua dicere. Nuperrime denarrauimus si felix mutetur, a magnis variatur. Prospera felicitatem augmentant, aduersa eam laedunt atteruntque, nisi adfuerit patientia. Pusilla felicitatem minime variant. Pari modo diceremus de his ipsis quae vsu veniunt posteris amicis aut sodalibus ipsius felicis.

2

¶ Sequitur in litera. Sic sese habent & ea quae circa amicos accidunt omnes, hoc est tam amicor viuos quam mortuos. Verum enimuero an sic circa mortuos & viuos contingunt, id multo plus refert quam in tragoediis scelera vt iam patrata narrari, vel quasi nunc patrentur. Breui vult dicere, mala amicorum quae recitantur superstitibus atque defunctis, plus differunt quam ea mala quae patrantur & quae in tragoediis acta recitantur. Porro dum aguntur oppido torquent tam agentes quam patientes. Paricidae cor, ante opus, in opere, & post opus, ardet, & a spina pungitiua eius conscientia torquetur: interempertus vtcumque torquetur. Recitatio enim talium minus angit quam opus. Perinde acsi diceret. Nepotum aduersitates parum defunctos molestant, plurimum tamen viuos cruciant: & cum orthodoxa fide non parum convenit. Beati enim ob amicorum diffortunia non ringuntur: immo forsitan, inquit, speculandum est vtrum defuncti sint prosperitatum & aduersitatum amicorum participes. Quasi diceret, proprium syntagma haec indago expostulat. Postea concludens ait. Prosperitates atque aduersitates amicorum parum ad defunctos pertinent, sic scilicet quod illorum statum mutare nequeunt. Achillis interitus Patroclo relatus eius statum variare non poterat. Hsitas quid sit tragoedia: & an mortui sciant illa quae hic tractantur natura duce. Apud priscos erant tragoediarum scriptores, qui gesta heroum infelicium memorabant. faustum enim principium, & sinistrum exitum tragoedia continet: stilus tamen erat grandiloquus canente Nasone. Omne genus scripti grauitate tragoedia vincit. Diciturque a tragos graece quod est hircus Latine: cui applaudit carmen horatianum in Arte. Carmine qui tragico vilem certauit ob hircum &c. Plerique scriptorum turi se continebant hirco pro praemio contenti. Quantum ad secundam partem dubii. Natura duce anima est immortalis, quae in gratia & meritis decedens perenniter munere dei gaudet, calamitatibus posterorum non dolet. Peccatores autem faece lapsuum oppleti in tartarea regna perpetuo cruciandi descendunt. Suadetur. Plerique vitae immaculatae a saeuis carnificibus atque tyrannis hic torquentur: & non omnes malefactores vtpote impune grassantes hic puniuntur: quamobrem aliubi mulctantur vt Maro sexto aeneidos philosophorum dogma: sequutus hoc psum scribit. lstud est de lege naturae, omnes adultos rationis capaces obligans, & signanter philosophantes ita assentiri astringit, qui noctes atque dies talium contemplationi vacabant, quod ita assentiri erant obnoxii. Patet ad hebraeos vndecimo. Credere enim oportet accedentem ad deum, quia est, & inquirentibus se remunerator sit. Omnes generose philosophantes agminatim id tenuerunt, vt Thales, Pythagoras, So crates, Plato, Aristoteles: Poetae etiam, Homerus Virgilius & Seneca: Homerus enim manifestat viuentum ne gocia defunctis esse curae. Patroclum ad Achillem dicentem hoc modo introducens. Num dormis oblite mei, nunc neglaegis orbum? Lucem modo viuum quem sic curaueris ante. Me sepeli propere quo inferni Ditis Achille Transuehar ad portas amnis nam me eminus areent. Extincti populi: secum tranare vetantes. En vagor & frustra manes peto porrige dextram. Imploro. ldem virgilius in sexto canit. ldemque iuuenalis sentit: quamuis innuat esse qui aliter credant, inter quos videtur & Cicero fuisse negans saepen supplicia defunctorum. Dicit itaque luuenalis satyra secunda. Esse aliquos manes. & subterranea regna. Et contum, & stigio ranas in gurgite nigras, Atque vna transite vadum tot milia cymba: Nec pueri credunt nisi qui nondum aere lauantur. Sed tu vera puta. Curius quid sentit & ambo Scipiadae: quid Fabricius, manesque CamilliQuid Cremerae legio & cannis consumpta iuuentus Tot bellatorum animae: quotiens hinc talis ad illos Vmbra venit: cuperent lustrari &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 11