Text List

Prev

How to Cite

Next

Capitulum 5

1

Transeundum autem est nunc ad vere existentem vere existentis Dei theologicam laudationem. Tantum autem memorabimus quod sermoni intentio est et non supersubstantialem substantiam secundum quod supersubstantialis est, manifestare (Ineffabile enim hoc et ignotum est et perfecte non manifestabile et ipsam excedens unitionem); set substantificum thearchici substantie principatus processum ad omnia existentia laudare. Etenim bona Dei nominatio totos cause omnium processus manifestans et ad existentia et ad non existentia extenditur et super omnia est; vite autem ad omnia viventia extenditur et super viventia est; sapientie vero ad omnia intellectualia et rationabilia et sensitiva extenditur et super omnia ista est. Istas igitur providentie manifestas Dei nominationes sermo laudare desiderat. Non enim permittit narrare per se substantialem bonitatem et vitam et sapientiam per se substantialis deitatis que est super bonitatem et deitatem et substantiam et vitam et sapientiam in absconditis, sicut eloquia dicunt, supercollocatam set manifestam bonitatem et excedenter beneficam providentiam et omnium bonorum causam laudat, et existentem et vitam et sapientiam et que facit substantiam et vivificat et est sapientie donatrix causa his que substantia et vita et ratione et sensu participant. Non autem aliud esse bonum dicit et aliud existens et aliud vitam aut sapientiam aut multas causas aut aliorum alias productivas deitates excedentes et subiectas. Set unius esse omnes bonos processus et a nobis laudatas Dei nominationes. Et hanc quidem esse perfecte unius Dei providentie manifestativam, quasdam universaliorum eiusdem et magis particularium.

2

Et quidem dicat aliquis: Quare existente excedente vitam, et vita sapientiam, existentibus viventia, viventibus autem sensibilia, istis autem rationabilia et rationabilibus mentes excellunt et circa Deum sunt, et magis ipsi appropinquant. Et quidem oportet ea que maioribus donis ex Deo participant et meliora esse et reliquas excellere. Set si non subsistentia quidem et non viventia aliquis supponeret quidem esse ea que sunt intellectualia, bene quidem se haberet sermo. Si autem et sunt divine mentis super reliqua existentia et vivunt super reliqua viventia et intelligunt et cognoscunt super sensum et rationem et plusquam omnia existentia, et pulchrum et bonum desiderant et eo participant, ipse magis sunt circa bonum habundanter ipso participantes et plura et maiora ex ipso dona possidentes sicut et rationalia sensibilibus excellunt habundatia rationis plus illis possidentia. Et quedam sensu et alia vita. Et est sicut arbitror hoc verum quod magis uno et infinita doni Dei participantia, magis ipsi sunt propinqua et diviniora derelictis.

3

Quod autem de istis diximus, age bonum, sicut vere existens et existentium universorum substantificum, laudemus. Quod totius esse secundum virtutem supersubstantialem est substantificatrix causa et creatrix existentie, materie, persone, nature principium et mensura seculorum et quod facit esse ipsa. Et evum existentium, tempus eorum que fiunt esse quocunque modo existentibus generatio quocunque modo genitis ex existente est evum, et substantia, et existens, et tempus, et generatio, et genitum, et ea que sunt in existentibus et ea que quocunque modo insunt et substant. Etenim Deus non quodam modo est existens set simpliciter et incircunscripte totum in se ipso esse accepit et preaccepit. Propter quod et dicitur rex seculorum sicut in se ipso et circa se ipsum omni esse et substantie existente. Et neque erat neque erit neque factus est neque gignitur neque gignetur; magis autem neque est set ipse est esse existentibus, et non existentia solum, set ipse esse existentium est et ex existente ante secula.

4

Resumentes igitur dicimus quod omnibus existentibus et seculis esse est a preexistente et omne quidem evum et tempus ex ipso. Omnis autem seculi et temporis et omnis quocunque modo existentis preexistens est principium et causa. Et omnia ipso participant et a nullo existentium recedit et ipse est ante omnia et omnia in ipso consistunt. Et simpliciter si aliquid quocunque modo est, in preexistente et est et intelligitur et salvatur et ante alias ipsius participationes esse prepositum est. Et est ipsum secundum se esse senius eo quod est per se vitam esse et eo quod est per se sapientiam esse et eo quod est per se similitudinem divinam esse.

5

Et aliis quibus existentia participantia ante omnia illa esse participant. Magis autem et ipsa secundum se ipsa omnia quibus existentia participant, ipso secundum se esse participant. Et nichil est existens cuius non sit substantia et evum ipsum esse.

6

Convenienter igitur cunctis aliis principalius sicut existens Deus laudatur ex digniore aliorum donorum. Etenim preesse et superesse prehabens, et superhabens ex ipso quod est, ipsum dico secundum se esse preexistere fecit, et per esse ipsum omne quocunque modo existens subsistere fecit. Et quidem principia existentium omnia esse participant et sicut et principia sunt et primum sunt, postea principia sunt et finis viventium et sicut principium viventium dicere per se vitam, et similium sicut similium per se similitudinem, et unitorum sicut unitorum per se unitionem, et ordinatorum sicut ordinatorum per se ordinationem et aliorum quecunque hoc aut hoc aut ambolus aut multis participant, hoc aut hoc aut utraque ante multa participata, per se participationes invenies in ipso esse primum participantes illas et ipso esse quidem primum existentes, postea huius aut huius principia existentes et participare existentes et participantes.

7

Si autem ista essendi participatione sunt, multo quidem magis ea que ipsis participant. Primum igitur essendi per se donum per se bonitas proponens digniore prima participatione laudatur. Et est ex se ipsa et ipsum esse et existentium principia et existentia omnia et quocumque ab esse sunt contenta: et hoc est inconprehensibiliter et coniuncte et singulariter. Etenim in unitate omnis numerus uniformiter preexistit, et habet omnem numerum unitas in se ipsa singulariter et omnis numerus quidem unitur unitate. In quantum autem ab unitate procedit, tantum discernitur et in multitudinem agitur. Et in centro omnes circuli linee secundum unam unitionem coextiterunt et omnes habent signum in se ipso lineas uniformiter unitas et ad se invicem et ad unum principium a quo processerunt et in ipso quidem centro perfecte uniuntur. Parum ab ipso autem distantes, parum et discernuntur, magis autem distantes, magis; et simpliciter, in quantum centro sunt propinquiores, in tantum et ipsi et sibi invicem uniuntur, et in quantum ab ipso, in tantum et a se invicem discernuntur. Set et in tota totorum natura omnis natura uniuscuiusque rationes congregate sunt secundum unam inconfusam unitionem. Et in anima uniformiter particularium omnium provisive totius corporis virtutes.

8

Nichil igitur est inconveniens ex obscuris ymaginibus ad omnium causam ascendentes supermundanis oculis contemplari omnia in omnium causa et sibi invicem contraria uniformiter et unite. Principium enim est existentium a quo et ipsum esse et omnia quocunque modo existentia, omne principium, omnis finis, omnis vita, omnis inmortalitas, omnis sapientia, omnis ordo, omnis armonia, omnis virtus, omnis custodia, omnis collatio, omnis distributio, omnis intellectus, omnis sermo, omnis habitus, omnis sensus, omnis statio, omnis motus, omnis unitio, omnis concretio, omnis amicitia, omnis concordatio, omnis diffinitio, omnis discretio, omnis terminus, et alia quecunque per esse existentia. Existentia omnia figurant. Et ex eadem omnium causa sunt intelligibiles et intellectuales deifor- mium angelorum substantie et animarum et omnis mundi nature et que utcunque aut in aliis subsistunt aut secundum cognitionem esse dicta. Et quidem sanctissime et provectissime virtutes existentes et sicut in vestibulis supersubstantialis trinitatis collocate et in ipsa et ab ipsa et esse et deiformiter esse habent et post illas subiecte et extreme extreme sicut ad angelos. Sicut et ad nos autem supermundane. Et anime et omnia alia existentia secundum eandem rationem et esse et bene esse habentia et in ipso existentia et bene existentia et in ipso incipientia et in ipso custodita et ad ipsum terminata.

9

Et quasdam quidem dignitates essendi distribuit melioribus substantiis, quas et eternas vocant eloquia. Esse autem ipsum ab omnibus existentibus nequaquam derelinquitur et ipsum quidem esse ex preexistente et ipsius esse est et non ipse est essendi et in ipso est esse et non ipse est in eo quod est esse et ipse habet esse et non ipse habet esse et ipse est essendi evum et principium et mensura ante substantiam existens et ante id quod existit et evum et omnium substantificator et principium et medietas et finis. Et propter hoc ab eloquiis, qui vere preexistit secundum omnem existentium intentionem multiplicatur et erat in ipso et est et erit et factum, est et fit et fiet, proprie laudatur.

10

Ita enim omnia ut decet deum intelligentibus, secundum omnem intentionem supersubstantialiter esse significant et existentium omnium causam. Etenim ut hoc quidem est, hoc autem non est; nec alicubi quidem est, alicubi autem non est, sed omnia est ut omnium causa. Et in ipso omnia principia, omnes terminationes omnium totorum comprehendens et prehabens et super omnia est sicut ante omnia supersubstantialiter superexistens, propter quod et omnia de ipso simul predicantur. Et nichil omnium omnis figure omnis forme sine forma sine pulchritudine principia et media et fines existentium incomprehensibiliter et excellenter in se ipso preaccipiens et omnibus esse secundum unam super unicam causam inmediate lucendo superfundens.

11

Si enim noster sol sensibilium substantiam et qualitates et quidem multas et differentes existens tamen ipse unus et uniforme lucendo superfundens lumen revocat et mittit et custodit et perficit, discernit et unit et reflorere facit et germinabilia esse facit et auget et conmutat et collocat et ex planta prodire facit et sursummovet et vivificat omnia et totorum unumquodque iuxta proprietatem suam eodem et uno sole participat et multorum participantium unus sol causas in se ipso uniformiter preaccepit: multo magis in causa et ipsius et omnium preexistente existentium omnium exemplaria secundum unam supersubstantialem unitionem est concedendum. Quoniam et substantias producit secundum excessum a substantiis. Exemplaria autem esse in Deo dicimus existentium rationes substantificas et singulariter preexistentcs quas theologia prediffinitiones vocat et divinas et bonas voluntates existentium determinativas et effectivas secundum quas supersubstantialis existentia omnia prediffinit et produxit.

12

Si autem philosophus Clemens probat et ad aliquid exemplaria dici in existentibus principialiora, procedit quidem non per propria et perfecta et simplicia nomina sermo illi. Concedentibus autem et hoc recte dici memoranda est theologia dicens quod demonstrabo tibi illa ut eas post illa, set ut per istorum proportionalem cognitionem ad omnium causam sicut possumus sursumagamur. Igitur omnia existentia ipsi secundum unam omnium segregatam unitionem sunt attribuenda quoniam ab essentia substantie processionis et bonitatis incipiens et per omnia vadens et omnia ex ipsa existentia implens et in omnibus existentibus exultans: omnia quidem in se ipsa prehabet secundum unum simplicitatis excessum omnem duplicitatem refutans. Omnia autem eodem modo continet secundum supersimplificatam ipsius infinitatem et ab omnibus singulariter participatur quemadmodum et una vox existens et eadem a multis audientibus sicut una participatur.

13

Omnium igitur existentium est principium et finis. Et preexistit principium quidem sicut causa, finis autem sicut ipsius gratta. Et terminus omnium et infinitas omnis infinitatis et finis excedens sicat oppositorum. In uno enim, sicut multotiens dictum est, existentia omnia et prehabet et subsistere facit, presens omnibus, et ubique et secundum unum idem et secundum idem omne et ad omnia procedens, et manens in se ipso, et stans, et motus, nec principium habet aut medium aut finem, neque in aliquo existentium, neque aliquid existens. Et neque totaliter ipsi convenit aliquid totaliter existentium aut temporaliter subsistentium. Et a tempore et evo et hiis que sunt in evo et hiis que sunt in tempore, omnibus segregatur. Propter quod et ipsum evum et existentia et mensure existentium et mensura per ipsum et ab ipso.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5