Text List

Prev

How to Cite

Next

Capitulum 3

1

Et primam, si videtur, perfectam et totarum Dei processionum manifestativam boni nominationem inspiciemus, boni principem et superbonam invocantes trinitatem, que est manifestativa totarum providentiarum benigne ab ipsa donatarum. Oportet enim nos orationibus primum ad ipsam sicut boni principem produci, et magis ipsi propinquantes in hoc doceri optima dona circa ipsam collocata. Etenim ipsa quidem universis adest, non omnia autem ipsi adsunt. Tunc autem quando ipsam invocamus castissimis quidem orationibus et revelata mente et ad divinam unitionem aptitudine, tunc et nos ipsi assumus. Ipsa etenim nec in loco est, ut absit a quodam, aut ex aliis ad alia transcat. Set et dicere in omnibus existentibus ipsam esse relinquitur ab infinitate que est super omnia et conprehendit omnia.

2

Nos igitur ipsos extendamus orationibus ad divinorum et beatorum radiorum altiorem respectum. Sicut si multi luminis cathena, ex celesti summitate pendente, ad anteriora autem descendente, semper ipsam mutatis manibus ad anterius capientes, trahere quidem ipsam deorsum videremur, revera antem non deponeremus illam, et sursum et deorsum presentem, sed nos ipsi sursumageremur ad altiores multorum luminum radiorum splendores. Aut sicut si in navem ascendissemus et teneremus quosdam funes ex quadam petra ad nos extentos et sicut nobis ad auxilium datos non ad nos petram set nos ipsos vere et navem ad petram deduceremus. Sicut e converso, si aliquis autem stans in navi impingat petram stantem iuxta mare aget quidem nichil contra petram stantem et inmobilem set se ipsum ab illa separabit et quanto amplius ipsam inpinget, amplius ab illa inpingetur. Propter quod et ante omne et magis theologiam ab oratione incipere est utile, non sicut trahentes ubique presentem et nusquam virtutem, set sicut divinis memorationibus et invocationibus nos ipsos ipsi tradentes et unientes.

3

Et hoc forsitan excusatione dignum quod, cum nobilis dux noster Ierotheus Theologicas Stoicheioses supernaturaliter congreget, nos, quasi ille non sufficiant, et alias et presentem theologiam conscripsimus. Etenim si ille consequenter tractare omnia theologica negotia dignatus esset et particularibus revolutionibus transisset universe theologie capitulum, non nos ad tantum aut furoris aut pravitatis pervenissemus quod aut arbitraremur nos inmittere theologiis perspicacius illo et divinius aut hec eadem dicentes vana loqueremur. Preterea ei iniuriam faceremus et magistro et amico existenti et nos ex eius ex eloquiis post divinum Paulum introducti nobilissimam ipsius et contemplationem et manifestationem nobis ipsis accipientes.

4

Set quoniam ille prudenter revera inducens divina conspicuas nobis diffinitiones exposuit, et in uno multa conprehendens, precipiens nobis et quicumque secundum nos sunt magistri animarum, que noviter perficiuntur, sicut est possibile, reserare et discernere conmensurato nobis sermone conspicaces et unitivas intellectualissime virtutis illius viri convolutiones et multotiens nos ipse ad hoc adortatus est et librum illius, sicut superexcedentem, remisisti. Ideo et nos librum hunc quidem sicut perfectarum deliberationum magistrum, hiis qui sunt super multos, determinamus sicut quedam sancta eloquia et ipsorum Dei sequentia, hiis autem qui sunt secundum nos iuxta proportionem nostram nos divina trademus. Si enim perfectorum est fortis cibus istos cibare alios quante sit perfectionis.

5

Recte igitur a nobis et hoc dictum est visionem intelligibilium eloquiorum per se inspectivam et conspicacem ipsorum doctrinam provecta indigere virtute, scientiam autem verborum ad hoc ferentium et disciplinam subiectivis sanctificationibus et sanctificatis convenire. Quamvis et hoc a nobis observatum est valde studiose quod discretis ab ipso divino duce secundum planam manifestationem, neque totaliter manum apposuimus aliquando ad eandem propositi eiusdem eloquii manifestationem.

6

Quoniam et aput ipsos Deo acceptos nostros ierarchas, quando et nos ut nosti et ipse et multi sanctorum nostrorum fratrum convenimus ad visionem corporis vite principis et quod Deum suscepit. Aderat autem et frater Dei Iacobus et Petrus summa et provectissima theologorum summitas; postea visum est post visionem ut universi ierarche laudarent, sicut unusquisque erat sufficiens, infinite virtutis bonitatem thearchice infirmitatis omnes alios magistros post theologos, ut nosti, superabat, totus excedens, totus extasim patiens a se ipso et ad laudata conmuniones patiens et cunctis a quibus audiebatur et videbatur et cognoscebatur et non cognoscebatur Deo acceptus esse divinus laudator iudicatus.

7

Et quid tibi de theologizatis ibi dicam? etenim et si non me ipsum oblitus sum multotiens novi ante et partes quasdam audiens illorum ymnorum a Deo motorum. Ita tibi fuit studium non ociose divina exequi. Et ut mistica illa, et sicut multis non dicenda, et sicut cognita tibi pretermittamus, quando multis oportebat conmunicare et quod est possibile ad sanctorum conmimionem que est secundum nos adducere, quomodo excedebat multos sanctorum magistrorum et temporis tritione et mentis puntate et demonstrationum diligentia et reliquis locutionibus sanctis. Quare nunquam ad ita magnum solem contra inspicere conati sumus.

8

Ita enim nos nobis ipsis consentimus et scimus quod nec sufficienter intelligere intelligibilia divinorum capimus neque que sunt dicibilia Dei cognitionis, dicere et eloqui. Longe autem existentes defecimus a divinorum virorum scientia ad theologicam veritatem, quoniam ad hoc omnino propter habundantem reverentiam venimus, ut neque totaliter audeamus aut dicamus aliquid de divina philosophia nisi secundum veritatem acceperimus, sicut oportet contingentem divinorum cognitionem negligere.

9

Et hoc nobis persuaserunt non solum secundum naturam desideria mentium amabiliter semper cupientia quam capere possint supernaturalium contemplationem. Set et ipsarum divinarum legum optima dispositio prohibens quidem ea que sunt super nos multum scrutari et sicut super dignitatem et sicut impossibilia, omnia autem quecumque desiderantur a nobis et data sunt discere attente precipiens et aliis benigne tradere.

10

Igitur istis et nos persuasi ad inpossibilem divinorum inventionem non pigritantes aut formidantes set et non valentes nobis meliora contemplari sine auxilio relinquere non patientes ad scri- bendum nos ipsas deposuimus, novum introducere nichil audentes sed substantialioribus et particularibus singulorum inquisitionibus ea que sunt dicta vere a Ierotheo conspicaciter discernentes et manifestantes.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3