Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Amor dei ad creaturas

1

1

¶ Amor dei ad creaturas. Quod eminentur amor sit in deo etc.

2

¶ Queritur. Utrum veraciter ponatur in deo amor ad creaturas. Nam cum dei voluntas sit de se perfectissima. ergo in ea non est ponendus ad extra amor formaliter et inhesiue perficiens eam: quomodo ergo potest deo inesse: Respondetur praenotando pro praeambulo secundum Guill. li. iii. sententiarum. di. xxvii. cum Tho. ibid ar. ii. q. i. Quod ista tria se habent ad inuicem ex additione. Amor: amatio et amicicia. quia amor nominat dilectionis vinculum. videlicet abso lute seu simpliciter. Amatio autem illud idem nominat: tamen cum quadam passione seu intensione. et sic non est in deo. Sed amticia assimulatur habitui et addit dilectionem amantis et amati mutuam

3

¶ Unde ad quaesitum respondetur per conclusionem. quod in deo veraciter ponitur amor tam ad intra quam ad ex: tame sine omni passione et formali inhesione

4

¶ Declaratur et probatur. quia in deo est amor quo ad intra. Primo essentialiter. i. Io. iiii. Deus charitas est. Aug. eim dicit hanc praedicationem esse per essentiam non per solam causam. Secundo personaliter amor est in deo scilicet piritus sanctus cui attribuitur el appropriatur amor co quod procedit per modum amoris.

5

¶ Tertio exemplariter quia amoris gratuiti quie est in nobis spiritus sanctus non solum causa est efficies quoniam est vnius essentie cum patre et filio. et ita tam quam deus est causa efficiens amo ris. sed et insuper est etiam exemplar atque finis amorit nostri. Est enim exemplar inquantum procedit spiritus sanctus per modum amoris in diuinis a patre et filio. Cuius exemplo et nos debemus amare deum et proximum in spiritu sancto. idest in deo et propter deum et ad deum. Est etiam finis inquantum habet rationem summi boni in quod tendit amor nostr. Et ita patet quod in deo etiam loquendo quo ad intra est amor. vt patuit libr. i¶ Confirmatur. quia in quocunque est voluntas oportet ponere in eo amore. sed in deo ipso necessario ponitur voluntas quae est causa omnis boni. ergo et amor. Et quia hec sunt in deo essentialiter: ergo praeminetur infinite

6

¶ Item amor quod sit in deo ad extra id est ad creaturas patet Sap. xi. Diligis omnia quae fecisti etc. ergo patet. Denique quod amor non sit in deo formaliter per modum inherentie vel passionis: clarum est. quia in deum nullum cadit ac cidens. secundum etiam philosophum. xii. metaphys. ergo nec forma in herens perficiens etc. Unde idem. vii. Eth. dicit. quod deus vna et simplici operatione gaudet. et eadem ratione sine passione amat. propterea talia dicuntur de deo ob similitudinem effectus metaphorice. Unde charitas si consideratur vt est quaedam entitas perfecta sic ponitur in deo. sed considerata inquantum informat perfectibile: sic non est in dei voluntate etc.

7

¶ Quo autem amor in deo ad creaturas sit praeminetissime: patuit supra. vbi Abba. §. iiii. et seque. hoc e. lib.

2

8

¶ Qualiter deus immensa charita te sua amat creaturas. Nota secundum Rayne. in sum et doc. super li. iii. sententiarum. di. xxxii. et alibi. quod deus amat creaturas quadrupliciter. Primo eternaliter. Secundo generaliter. Tertio causaliter. Quarto inequaliter. Et secundum hec quaestiones sequentur.

9

¶ Quomodo dei amor possit esse ab eterno ad creaturas. Ratio quistionis est. quia dilectio vel amor est respectu boni: et est vis vnitiua in actu amantis et amati. Bonum autem et ens: puertuntur. Ideo oportet quod bonum illud quod amatur sit actu in re et per amorem sit vnitum amanti id est deo secundum aliquam participationem. sed creatura est temporalis. ergo etc. Repondetur secundum Guill. in. iii. dis. xxxii. quod dilectio est respe tu boni existentis vel actu vel habitu. Unde non oportet illud quod diligitur esse actu. sed sufficit quandoque esse habitu solo. et sic creature fuerunt in habitu ab eterno: videlicet in mente diuina praeuise. Denique licet in aliis a deo. id est. in creaturis amor et dilectio sit vis vnitiua in actu amantis et amati. non tamen oporret hoc esse in deo respectu creature necdum existentis. ergo ratio non concludit.

10

¶ Pro declaratione ergo notat idem Guill. supra quod diligere dicitur a dia quod est duo: et ligo ligas. quia duo vniuntur in dilectione per amorem mutuu. vel saltem vnus in dilcctione locum habet duorum dum idem seipsum diligit. Item dicitur etiam dilectio quasi de aliis electio. Iuxta illud Cantic. v. Dilectus meus candidus electus ex milibus. Denique vt dicit Bonauen. e. lib. iii. dist. xxxii. q. i. Uerba de deo dicta sunt in triplici differentia

11

¶ Primo quedam sunt que dum dicuntur de deo connotant effectum in actu: sicut est creare. Unde cum dicitur: Deus creat: signum est quod creatura est actu

12

¶ Secundo quaedam sunt quae connotant effectum non in actu sed in habitu: sicuti est praedestinare. Dum cim dicitur: deus predestinat: non significatur praedestinatum actu esse sed solum habitu: in pordinatione mentis diuine.

13

¶ Tertio alia sunt indifferenter se habentia ad actum et habitum: sicut est diligere vel amare. Dum enim dicitur: deus diligit creaturam potest haberi veritas. autem pro creatura actu existente: autem solum in habitu

14

¶ Unde etiam Alex. de ales prima parte. q. iii. art. xxxii. dicit

15

¶ Quod cum dico: deus diligit creatura ab eterno: idem est dictum: quod deus diligit creaturam in seipso. quia creatura ab eterno nil fuit nisi in deo. Sed cum dico Deus diligit se in creatura: idem est: quod diligit creaturam cum temnpore vel in tempore. Ex dictis manifeste claret quod dicit charitas erga nos est infinita tam a parte ante quam a parte post. vtpote eterna. Quis ergo saltem vel pro parte modica hanc charitatem comprehendere valeat et ob hoc reamare sufficiat.

3

16

¶ Utrum autem deus amorosus eadem dilectione amet se et creaturam. Require libr i. vbi Ama re. §. iiii.

17

¶ Utrum etiam creatura sit a deo prias amata quam fuerit bona: Require e. libr. i. ibidem. §. v. Secundo deus amat creaturas generaliter indicibili charitate: vtpote inumerabiliter

18

¶ Utrum deus ament vniuersas creaturas ex charitate omnes generaliter ac singulas. Ar guitur secundum Guill. e. dist. xxxii. quod non. quia deus quos diligit. ex charitate vera amat. Sed vt Aug. dicit. No diligenda sunt ex charitate nisi solum tria scilicet Deus: spiritus rationalis: et corpus proprium: quod non quidem ratione sui: sed ratione anime diligitur: quia est participabilis glorie. Denique inter rationales etiam so diligit deus ex charitate eos quis non praedestinat ad salutem. quia charitas aspicit vltimum finem qua est in eterna beatitudine. cuius no sunt capaces insensibilia nec irrationalia. nec rationales reprobati. ergo non omnia diligit deus ex charitate quae respicit virtutum consumati one finem vltimum. Psalmus Onis consummationis vidi fine latum manda t.

19

¶ In oppositum est. quia dilectio dei vel amor est charitis scilicet Io. iiii. ergo omnia diligit beniuolem tia charitatis. sed nihil est eorum quae deus fecit. quod odiat. Sap. xi. Diligis omnia quae fecisti et nihil odi. ergo etc.

20

¶ Ad hec argumenta raseotur protinus secundum e. Guill. ibidem. quod lliquid diligi dicitur ex charitate tripliciter Primo aut sic quod bilectum sit capat vel capabile beatitudinis id est visionis et fruitionis diuine. Et isto modo sola creatura rationalis diligitur ex charitateque aspicit vltimum finem. Secundo autem intelligitur sic quod dilectum etsi non sit capax beatitudinis tamen iuuat ad illam consequendam. Et isto modo etiam inaiata et insensibilia: imo etiam pene et infirmitates et tribulationes dicuntur diligi ex charitate: quia nos iuuant ad beatitudinem. Nam per multas tribulationes opertet intrare in reg. dei. Act. xiiii.

21

¶ Tertio aut diligi ex charitate intelligitur sict quod deus vel aliquis diligit quidem naturam faciendo eam capacem beatitudinis et ordinando ad beatitudinem voluntate anecedente: quantum est ex parte dei. et conseruando eandem natura. licet no diligat voluntate consequente ad beatitudinem propter defectum ex parte creature reprobe. Isto modo diligit deus. reprobos. et sic pate: Quod deus amore charitatis diligit omnes creaturas sed differentur. quia rationales creaturas diligit amas ad beatitudinem eternam voluntate antecedente et etiam consequante si sunt electe. vel saltem voluntate ancedente et non consequinte: si sunt reprobe. quia vult omnes saluari voluntate ancedente. i. Tin. ii Irrationales autem et inaiata ordinando ad creaturas rationales diligit. Ecce amor. ad inumerabilia se extendens et per conseqes idicibilis charitatis. Si nempe quaeratur

4

22

¶ Qualis est ista distributio cum veliter omnis creatura diligi dicitur a deo: Rt. secundum e. Guill. supra. praenotando Quod ista tria de vi vocabuli differunt Totum: quodlibet: et omne. Totum enim magis de virtute termini accipitur respectu partium integraliu. vt cum dicitur: Non totus moritur: non fit distributio pro partibus subiectiuis: sed pro partibus integralibus alicuius hominis singularis. Similiter dicendo: Deus diligit totum modum. Item quodlibet signum distributiuum est maxime pro partibus subiectiuis et non prointegalibus. vt cum dicitur: Quodlibet animal currit: distribuit pro qualibet specie animalis. Sed et hoc signum omne: sicut et quod libet solet magis aspicere partes subiectiuas quam integrales. et in hoc biffert a toto. Denique differt etiam a quod libet in eo quod hoc signo quodlibet non solemus vti collectiue. sed ly omne aliquando etia collectiue accipitur. Ad hoc autem quod hoc signum omnis possit vere addi in propositione secundum philosophum i is. celi et modi. opertet quod ad minus sint tria in diuidua sub subiecto: pro quibus veritatem habeat propost tio. Aduertendum quoque est quod hoc signum omnis aliquando distribuit pro generibus singulorum. sicut in illo sophismate One animal fuit in arca Noe. Aliquando vero pro singulis generum. sicut dicendo. Omnis substantia est ens. Et in proposito cum dicitur: Deus diligit dem creaturam. distributio est non solum pro generibus singulorum: sed etiam pro singulis generum et sic latissima. Ecce ergo patet innumera multitudo et latitudo ineffabilis diuine charitatis.

5

23

¶ Sed difficultas est: quia BDionyus sus de diui. nominibus. iiii. c. dicit Amor amautem extra se ponit: et cum quodammo in amatum transfert. Sed inconueniens est quod deus extra se ponatur et in alium transformetur. ergo ec. Rt. secundum Tho. iii. scrip. di. xxxii. ar.ilict quod amor diuinus. quo ad effectum transfert amante in amatum dupliciter. Une modo ad participandum ea bona quae sunt amati. et sic amor diuinus non transfert amante scilicet deum in creaturam amatam. Alio modo ad largiendum vel communicandum ea bona quae sunt amanti id est dei: amato. Isto modo deus per amorem transfer tur in amatum scilicet in ipsum creatum: inquantum bonitatem suam deus communicat creature omni: nil ab eo sibi participam scitui nullius egeat. Ideo Diony. vbi supra dicit quod ipse deus per amo rem extasim est passus. ergo mira est dei charitas

6

24

¶ Utrum amor quo deus diligit omnia sit amor beniuolentie an amicicie: vel an concupiscentie: Respondetur secundum. Rayne. in summa. aliosque docto. praesertim Guill. eadem dis. xxxii. de Beniuolentia: ponendo hanc conclusionem.

25

¶ Primam: quod deus benedictus eterna dilectione sua charitatis beniuolentia amplectitur omne genus positiuum. Notanter dicitur posis tiuum. quia de malis et privatiuis aliter dicetur. §. viii. Id Hec conclusio probatur Primo ratione creationis. Quia omne quod factum est a deo creatum est. nihil autem facit deus nisi volens et diligens. et nil aliud nisi bonum Et ita est de omni positiuo. quia vt sic sunt a deo facta bona. Gen. i. Uidit deus cuncta quae fecerat: et erant valde bona. ergo omnia fecit deus vt amata: cum summum bonum nequit non amare bona. Confirmatur. quia quicquid perfectionis est in aliis causis: id eminentius et perfectius est in deo tanquam prima causa agente omnibus causis actiuis. Sed omnia agentia suo modo effectus suos amant: secundum quod huiusmodi sunt sui effectus. Uerbi gratia. Parentes amant filios. poeta poemata. et quilibet artifex opus suum. ergo multomagis deus amat omnia: cum sit omnium causa actiua. Unde Sap. xi. Diligis omnia quae sunt: et nihil odistiomnium quae fecisti. nec enim aliquid odiens constituisti. Quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses vt conseruaretur etc. Super hec glosis. et expositores dam rationes diuine dilectionis vel signa huiusmodi. Tum quia deus creat omnia et ita vult bonum creature. videlicet esse. quod est perfectio creature. ergo dicitur: Diligis omnia quae sunt. Tum quia sustinet etiam malos patienter non odiens in eis naturam sed culpam. ergo dicitur Nihil odisti etc. Tum quia conseruat et gubsnat omnia in esse. ideo ibi dicitur. Quomodo posset aliquid permanere et conseruari etc.

26

¶ Secundo probatur conclusio dicta ratione principiis donationis. secundum Guill. supra. quia dilectio vel amor est bonum in quo vel ex quo omnia donantur. Sed in qualibet creatura et omni positiuo relucent aliqua dona dei. ergo charitatis beniuolentia deus diligit omnia quia ex charitate dat dona. Nec opertet quod omnia charita te deum participent. sed sufficit quod charitas est in deo principium dilectionis et donationis.

27

¶ Tertio probatur ration ne conuersionis finalis. quia Dion. teste ac Boecio. Omnia exoptant finaliter summum bonum. Sed quia deus tunc dicitur diligere creaturam cum conuertit eam ad scipem. Et ho facit omnibus quae creauit. quia omnia ad dei laudem ordinauit et conuertit. ergo deus omnia diligit charitatis beniuolentia dum se vult eis

28

¶ Secunda conclusio de amore amicicie. Quod scilicet deus bonus diligit solas rationales creatum ras specialius videlicet amore amicicie. Probatur: quia amor amicicie requirit reamationem et communicationem in bonis vlte. Sed sole rationales creature possunt pertingere ad amandum deum et ad commuicationem intellectual et beate vite qua deus viuit: non quutem irrationales neque insensibiles creature. ergo etc

29

¶ Tertia conclusio des amore concupiscentie. Quod deus diligit creaturas omnes tam inanimatas quam irrationales atque rationales quodam modo amore concupiscentie. Declaratur: quia deus diligit omnes licet non concupiscendo aliquid sibiipsi ex creaturis Nec etiam prout concupiscentia desiderii importat anxietatem animi: sicut est in nobis. tamen diligit ordinam do: sic videlicet quod inaimatas creaturas et irrationales ordinat deus ipse ad rationales. Et creaturas rationales ordinat ad seipsum. non quidem propter suam necessitatem quasicis indigeret: sed propter suam bonitatem et nostram vtilita tem ex immensa et mera charitate

7

30

¶ Qualis autem ordo sit in amore dei ad creaturas: Respondetur secundum doctus. subtilem e. dist. xxxii. li. iii. art. iii. Et cum eo Guill. quod loquendo de ordine nature respectu diligibilium est talis ordo In primo signo deus diligit finem scilicet seipsum. qui omnium est ab pha et o. principium et finis. In secundo signo diligit et quae possunt visione et fruitione participare illum finem. sicut sunt creature rationales scilicet homines et angeli. In terrio signo diligit media ad habendum illu fine. sicut sunt gratia et virtutes ac gloria. In vltimo diligit creata alia quae propter nos sunt facta. Nam. ii phys. Nos sumus quodamodo signa omnium. Unde patet quod nos tenemur maxime deum reamare ex charitate pro tali et tanto dei amore

8

31

¶ Quid ergo de malis in mundo et priuatiuis: an etiam illa amet deus Et arguitur quod non. reclamante scriptura psalmus Odisti omns qui operantur iniquitatem. Eccli. xii. Altissimus oadio habet pecca¬ tores. Sed quia plurimi in modo sunt tales: et priuatiua innumera. ergo deus non amat onm ia

32

¶ Respondetur secundum Rayne. in summa. quod aliquid potest amari. et secundum aliquid odiri etiam potest. Uerbi gratia. Peccator inquantum peccator amari non dicitur: sed odiri a deo. vt iam argutum est ex scriptura. quia per culbam priuari a bono demeretur quod dedit deus. et sic deficit ab esse nature quam condidit deus. Tamendeus ex charitate diligit naturam in peccatore quancondidit scilicet naturam: sed odit culpam que naturam deformauit. Item secundo odire deus dicitur aliquid meta phorice ad similitudinem nostri quando non dat bonur gratie tali. quia ipse non vult se praeparare ad tale bonum. Tertio ex hoc odire deus dicitur. quia volendo maius bonum quod non potest esse sine priuatione minoris boni: vult vel permittit talem priuationem minoris boni. Uerbigratia. Deus volendo bonum iusticie in mundo ordine generali obseruari: permittit et vult malum pene alicuius hominis singularis vel aliquorum: et priuationes ac miserias quascumquam fieri in mundo Et ita secundum Aug. lib. Enchyrid. Deus permittit mala in mundo vt ex his maiora bona eliciat pro toto mundo. Ecce ergo patet charitas dei. quia omnia etiam mala et miserias et priuationes ordinat ad nostrum bonum ex amore. Rhoma. viii. Diligentibus dcum omnia cooperantur in bonum etc.

33

¶ Tertio quod deus amat omnia causaliter et ita eminentii charitate.

9

34

¶ Queritur Utrum amor dei ad nos sit causa amoris nostri ad deum. an econuerso: Et arguitur quod econuerso videlicet amor noster ad deum sit causa amoris dei ad nos. Quia deus diligit nos et acceptat ex eo quod deum diligimus. vt patet Prouer. viii. dicente deo. Ego diligentes me diligo etc. In oppositum quia scribitur. i. Ioam. iiii. In hoc est charitas non quasi nos dilexerimus deum: sed quoniam ipse prior dilexit nos etc. Respondetur secundum docto. theologos. praesertim Rayne. in summa. cum Thoma i. parte q. xix. et. xx. ar. ii aliosque ponendo triplicem veritatem. Primo praeambulam.

35

¶ Secundo distinctiuam

36

¶ Tertio conclusiuam.

37

¶ Prima veritas praeambula est: quod amor noster ab amore dei differt. et specialiter in hoc. quia amor noster causatur a bonitate rei: et ab ipsa mouetur. Sed amor dei causat bonitatem rerum: et bonitas in rebus ex amore dei profunditur. Declaratur. quia ipsa reibonitas siue sit vera siue extimata tanquam obiectum prouocat nos ad amandum rem talem. et causat in nobis amorem talis rei. Unde non quia rem diligimus: ideo res est bona. sed econuerso. quia res est bona ideo eam diligimus. vel vt adquiratur si non habetur. vel vt conseruetur cum habetur. sicque rei bonum volumus. Sed amor dei causat et profundit bonitatem in rebus. quia bonitas dei est ratio volendi omnia alia. et suus amor est causa bonitatis omnium. Unde Aug. de doctri. christiana dicit. Quia deus bonus est sumus. Sed quia dilectione vel charitate sumus diligentes deum. quam charitatem infumdit nobis deus ex mera sua bonitate qua nos diligit vt simus boni et deum amantes. ergo amor dei est causa existentie nostre et bonitatis nostre atque amoris nostri. Ex his patet solutio ad argumentum quod cum dicitur: Ego diligentes me diligo. et similes auctoritates debet intel ligi sic. quod deus diligentes se diligit. non tamen ita quoed amor se diligentium sit ratio quare deus diligat sed potius econuerso. dilectio qua nos deus diligit: est ratio quare nos diligimus deum etc.

38

¶ Secunda veritas est distinctiua. Quoniam duplex est dilectio dei qua diligit nors Una est eternalis praedestinationis. videlicet qua nos deus ab eterno dilexit. Hiere. xxxi. In charitate perpetua dilexi te. Et de hac loquendo no potest dici quod ideo diligit nos deus quia nos dligimus deum. sed econuerso videlicet ideo nos diligimus deum quia deus nos prius dilexit. scilicet ab eterno. vt patet ex auctoritate supracic. Io. iiii. Augustinus Si pigri sumus ad amandum non simus pigri ad reamadum deum scilicet qi prior amauit nos etc.

39

¶ Alia est dile ctio dei temporalis. scilicet iustificationis quae nos deus ex tempore diligit: Et huius dilectionis temporalis est quadruplex effectus quos dei amor facit ad nos.

40

¶ Primus est gratiae infusio. et quo ad hoc etiam non potest dicui quod deus ideo diligit nos quia nos diligimus deum. sed potius econuerso. quia nos ideo diligimus deum quoniam ipse prior dilexit nos per gratiam gratificando et iustificado.

41

¶ Secundus effectus temporalis dilectionis scilicet iustificationis est gratiae conseruatio.

42

¶ Tertius est gratie augmentatio

43

¶ Quartus est gratiae consummatrio scilicet in gloria. Et quantum ad hos effectus temporalis dilectionis potest dici quod ex quo diligimus deum ideo deus diligit nos. Iuxta quod dicitur Prouer. viii. Ego sdeus inquit diligentes me diligo scilicet quo ad comseruandum et augendum et consummandum gtiam in eis quidiligunt me. Unde et hoc modo intelligendiui est illud Ioam. xiiii. Qui diligit me diligetur a patre meo et ego diliganeum etc. Unde Augustinus dicit quod charitas vel gratia meretur augeri vt tandem aucta mereatur perfici. Sed quaeritur. Quia horum praedictorum simpliciter sit principalius:

44

¶ Tertia ergo ad id veritas coclusiua est. quod de ratione charitatis principalius est et prius quod deus praediligit hominem vel creaturam. et quod homo diligit deum subsequitur secundario

45

¶ Declaratur. quia de ratione charitatis duo possunt intelligis. Unum quod per charitatem homo sit deo charus. et hoc fit per hoc quod homo a deo diligitur et charus habetur apud deum ad vitam. non autem fit principalius per hoc quod homo diligit deum. patet ex supredicta auctoritate. i. Io. iiii¶ Aliud intelligitur de ratio. ne charitatis esse. scilicet quod per charitatem homo habeat deum charum. ita quod per hoc homo sit idoneus ad merendum bonum infinitum scilicet vitam eternam. Sed quia per prius est de ratione charitatis quod homo sit deo charus quam quod homo habeat deum charum id est dilectum. Denique quia homo est deo charus et acceptus. et per consequens vita eterna dignus per gratia praeuenientem et perficientem charitatem nostram erga deum: vt Augustinus. dicit. ii de praedestinatione sanctorum. Aliter enim sine gratia praeueniente et perficiente dilectio nostra qua deum diligimus non esset tanto praemio scilicet infinito condigna. Hec secundum Tho. Tamen secundum Scotistas qui ponunt gratiam esse idem realiter quod charitatem: aliter est dicendum videlicet quo ad hoc quod dilectio nostra ad deum non es: set tanto premio condigna nisi sit vere illa dilectio charitatis: que est idem quod gratia gratum faciens Et de hoc libro. ii vbi Gratia. § xvi. Patet ergo maxima dei charitas ad nos. quia mere liberaliter nobis charitatem dat et perficit et praemiat tam copiosapatitudine infinita ac si totum ex nobis esset quod diligimus deum. vt dicit Grego.

46

¶ Quarto quod deus amat omnia inequiiter secundum charitatis ordinem

10

47

¶ Utrum deus amet omnia cre ita vnico amore et equali: Respondetur quod distinguendum est tripliciter secundum Rayne. in summa. cum Alexandro de Ales prima parte summe. q. xxxii. arti. iii. Et cum Thoma similiter prima parte. q. xx. arti. iii. Et in scripto tertii. distin. xxxii. arti. iiii. concor. Bonauentur. super. iii. distin. xxxii. et aliis

48

¶ Prima distictio. quod dilectio potest considerari dupliciter. Uno modo ex parte diligentis. et sic deus omnia equa liter diligit. Alio modo ex parte dilecti. Et sic deus non omnia equaliter diligit. sed specialiter quaedam plus quedam minus.

49

¶ Secunda distinctio ad idem est quod dilectio maior derminor potest dici dupliciter. Uno modo secundum affectum. et sic deus omnia equaliter amat. Alio modo secundum effectum. et sic deus non equaliter diligit omnia. nec equaliter eundem diuersis temporibus diligit. sed quandoque plus vel minus prout effectum gratie vario modo largitur.

50

¶ Tertia distinctio: quod dilectio dupliciter adhuc restat dici maior vel minor vicet. Uno modo ex parte ipsius actus voluntatis et eius modi: qui est velle magis intense vel minus. hoc modo non magis amat deus quaedam quam alia: sed omnia equaliter amat id est non intensius vnum alio. Cuius ratio est: quia deus cum sit simplicissmus: amat omnia vnico et simplir ci actu voluntatis. et semper eodem modo se habente actu et effectu voluntatis. Tum quia amor dei realiter est idem quod eius essentia. quae non potest recipere maius vel minus. Tum quia intensio et remissio est nature mutabilis. Sed a deoprocul est omnis mutabilitas. ergo patet propositum

51

¶ Alio modo dilectio potest dici maior vel minor ex parte ipsius boni voliti alteri amato. Et sic dicimur aliquem magis amare cui volumus maius bonum quamuis non intensiori voluntate. Isto modo deus quedanm magis amat quam alia vel minus. Quod probatur triplici ratione.

52

¶ Primo ratione finis. quia finis magis debet diligi quam ea quae sunt ad finem .i. Physicorum. Unde quia homo est quodammodo finis omnium. quia propter homi nem facta sunt omnia. vt patuit li. ii ergo homo praediligitur

53

¶ Secundo ratione diligibibilis quia amor dei est causa bonitatis rerum. et amare est velle bonum amato. Si ergo deus vnam creaturam non magis amaret quam aliam: sequitur quod vna non esset melior quam altera. quia deus dispensa ret sic sua omnibus eque bona. sed patet oppositum. ergo.

54

¶ Confirmatur secundum Scotor. e. dist. xxxii. li. iii. Quia qui vnum approbat et aliud reprobat non diligit omnia equaliter. Sed deus aliquos praemiando approbat et aliquos dimnat. ergo etc.

55

¶ Tertio probatur ratione ordinis. quia ad charitatem perfectam requiritur quod sit ordata alias non erit charitas vt dicit Aug. Ideo Cant. i. dicit sponsa. Ordinauit in me charitatem. sed in deo est charitas perfectissima ergo ordinatissima. ergo secundum ordinem bonitatis rerum vnum plus diligit quam aliud

11

56

¶ Sed quomodo potest dici inequaliter amare deus cum equaliter deo est cura de omnibus. Unde Sap. vi. Pusillum et magnum ipse fecit et equliter est et cura de omnibus. Cura autem seu prouidentia est effectus diuini amoris. vt dicit Dionys. c. iiii. de diui. no. Respondetur secundum Guill. li. iii. dis. xxxii. concor. Rayne in summa. quod dilectio et cura vel prouidentia diuina si consideratur ex parte dei: sic est omnium equaliter. Et isto modo intelligi debet dicta scriptura Sap. vi. Et hoc modo etiaautor de Causis dicit quod primum vno modo se habet ac omnia. Ratio est. quia illa eadem dilectione qua deus pater diligit filium: diligit et creaturam. Et eadem bonitate et sed pientia omnia administrat et de omnibus prouidet et curat. sed dilectio et prouidentia illa est summa. In summo autenon est magis vel minus: sed solum equale. ergo etc

57

¶ Sed secundo si consideratur dilectio dei et prouidentia ex parte dilecti et boni prouisi. sic non omns creaturas deus equaliter diligit: nec omnibus equaliter prouidet. quia non omnia recipiunt equa lia bona a deo nec equaliter sunt capacia effectuum pro uidentie dei. sed vnum est melius altero et magis participat bonitatem dei. sicut eundem solem alii plus alii minus participant. Itaque secundum sententiam magistri et doc. e. dist. xxxii. Ad obiecta omnia potest responsio dari per distincti onem: quae etiam tacta est in praecedetibus. quod dilectio et prouidentia dei vt est in deo: idem est quod vsia id est substantia dei vel essentia. Et secundum essentiam vel actum essentia lem: sic diligit omnia equaliter vno simplici actu et indiui sibili. Tamen loquendo secundum efficientiam id est quantum ad effectum consequentenssic non equaliter diligit omnia. nec equalia bona prouidet

58

¶ Si adhuc obiicitur. Quia deus sicut omnia intelligit et cognoscit: ita omnia diligit. Sed omnia equaliter intelligit et non magis vnum quam aliud. ergo eodem meomnia diligit equae. Respondetur secundum primissos docors quod non est simile de cognitione veri et dilectione boni. Ratio: quia scire mesuratur tantum modo ex parte cognoscentis. nec significat nisi solum actum intelectus. Sed amare mensuratur ex parte tam amantis quam amati et importat etiam connotatum scilicet bonum: ex cuius diuersitate potest aliquid magis vel minus ama ri. licet non magis vel minus sciri. Patet ergo quam liberalis: summa: quamdulcis et pia sit dei dilectio ad nos quae sin gul creaturis secundum suum modum et ordinem dispensat hona et se communicat vt sint amabilia

12

59

¶ Qualiter iudicatur quis deo amabilior secundum boni maioritatem: Notandum quod secundum Rayne. in summa. cum Tho. vbi supra Et doc. e. dist. xxxii. li. iii. vnum bonum iudicatur maius altero pluribus rationibus

60

¶ Primo quia tale bonum est deo vicinius. Et sic de lil dilexit christum plus quam homines alios: et plus quam to¬ tum vniuersum. vt dictur. §. xiii.

61

¶ Secundo vnum bonum est maius altero: quia est acceptius. et sic praediligudeus christi membra. Unde quamuis totum genus huma num sit deo acceptum tamen propter christum est magis acceptum quo ad eos homines qui sunt membra christi. Ideo Augustinus. super Ioan. dicit. Sic omnia diligit deus quae fecit: et inter ea magis diligit creaturas rationales. et de illis amplius diligit quae sunt membra filii sui. et multomagis filium vnigenitum suum etc

62

¶ Tertio vnum bonum est maius altero: quia est deo similius. et sic in na tura angelus praefertur homini. secus in gratia.

63

¶ Quarto quia vnum bonum est nobilius. et sic status virginalis praefertur statui corrupte.

64

¶ Quinto quia vnum bonum est diuturnius. et sic ceteris paribus deus praediligit innocentem quam penitentem.

65

¶ Sexto quia vnum bonum est simpliciter perfectius altero. et sic peccatorem pdestinatum deus praediligit quam iustum praescitum. Et de his latius agemus in questionibus subsequentibus

66

¶ Que singillatim de specialitate amoris dei querumtur. videlicet

13

67

¶ Utrum deus plus amauit christum quam totum genus humanum et vniuersum totum:

68

¶ Arguitur quod plus dilexit deus genus humanum. quia Rhom. viii. Proprio filio suo non pepercit: sed pronobis omnibus tradidit illum. Item Ioan. iii. Sic deus dilexit mundum vt filium suum vnigenitum daret etc. Certum est autem quod in emptione praeponde ratur emptum praecio vel rei qua emitur. In oppositum est Augustinus super Ioannem. vt patuit. §. xii. praecedenti.

69

¶ Respondetur ergo secundum Guill. li. iii. dis. xxxii. per conclusionem. quod deus praedilexit christum toti humano generi: et praeponderauit in amore prae toto munm do. Probatur. quia in infinitum est maius esse deum quam deum habere. sed christus est deus: alia habent deum. ergo

70

¶ Confirmatur. Aut enim deus appreciabatur christum tantum quantum totum mundum: et adhuc amplius: Et sic habetur propositum. Aut non tantum appreciabatur. et ita sequitur quo scilicet christus non satisfecit)¬ toto mundo etc. quod non est dicendum. quia Phil. ii. Dedit illinomen quod est super omne nomen. nec dedit nomen sine re. ergo

71

¶ Ad argumentum dicendum secundum e. Guill. quod in emptione praeponderatur emptum precio. Hoc verum est: quando non est spes rehabendi precium et emit quis ad se ditandum tali lucro. Sed deus non sic tradidit filium imo die tertia rehabuit dum resurrexit in eternum victurus

72

¶ Nec potest argui quod deus sapientissimus precio cariori emit mercimoniam minus caram. quod esset stultum. quia hoc non fecit ad se ditandum dum genus humanum per christum redemit. sed ad liberalitatem ostendendam vt eum pro nostro amore reamemus. nec aliunde emit sed a seipso deus. quia manus misericordie emit a manu iusticie ipsius dei etc.

14

73

¶ Utrum deus plus amauit humanam naturam christi quam totam creaturam vniuersi: Respondetur secundum Rayne. in summa. cum Thom. e. dist. xxxii. concorb. Rich. et alios. quod deus praedilexit christum non solum inquantum deum sed etiam secundum humanam naturam. vel inquantum hominem quam totam creaturam modi.

74

¶ Probatur primo ex auctoritate Augus. super Ioan. supra. §. xii. Sicut etiam allegat magister eadem di. xxii. Omnia diligit deus quae fecit. et inter ea magis diligit creaturas rationales et multomagis vnigenitum etc. Sed quia deus non fecit vnigenitum nisi secundum humanitatem vel inquantum est homo. ergo vt sic etiam multomagis prae omnibus dile xit et non solum secundum deitatem.

75

¶ Secundo probatur ratione. Quia sicut amare est bonum velle amato. ita praeamare est magis bonum velle. et maxime amare est maximum bonum velle: per topicam regulam Sicut simpliciter ad simus pliciter sic maius ad magis et maximum ad maxime. Sed quoniam humanitati christi deus voluit maximum bonum scilicet vnionem diuine persone: quod praecellit totum modum. ergo patet positum

76

¶ Si queratur. Quid si consideretur christi humanitals sine tali vnione sed pure in seipsa. Dicendum videtur secundum praedictos doct. quod nihilominus posito quia seipsum pro totius modi salute deo obediendo in mortem tradidit. ex hoc prae toto modo meruit exaltationem: dei praedestinatione et praedilectione

77

¶ Tertio probatur confirmati one. quia quanto aliquid est deo pacceptu tanto est praedilectum. Sed totus modos et quaeque indiuidua humani generis accepta sunt deo propter christum et per christum. vt dicit Augusti. vbi supra. Et quoniam ex i. Posteriorum. Propter vnum quodque tale et ipsum magis. ergo patet propositum

78

¶ Si obi iicitur. Quia finis est melior his quae sunt ad finem. i. physicorum. Sed christi humanitas est propter hunc finem assumpta a verbo vt saluetur modos. ergo salus mundi est melior et plus accepta atque dilecta a deo quam christihumana natura: Respondetur secundum Guil. e. dist. xxxii. quod licet christus sit mortuus pro redemptione et salute mudi. non tamen hec scilicet salus modi vel generis humani et tota causa vel finis incarnationis. quia secundum doc. subtilem etiamsi homo a statu salutis non cecidisset: nihilominus christus incarnatus fuisset ex immenso dei amore et propter christi gloriam. vt infra dicetur vbi

79

¶ Unde huma num genus vel salus mundi non est finlis christi ne sit nobilius christo sicut ente ad finem etc

80

¶ Sed adhuc diceres. Bonum commune est diuinius et melius quam bonum vnius persone. i. Eth. ergo salus vel bonum totius mundiest melius quam bonum singularis persone christi. Dicendum secundum Tho. quod bonum singularis persone christi licet sit bonum in se particulare quo ad christi personam: tamen est casa vniuersalis salutis totius modi. Et quia causa est praestantior causato. ergo cum modi salus ordinatur ad dei et christi gloriam vesut ad causam finalem et vltimam sequitur quod praeamatur christus Unde magister vbi supra cum Aug. dicit Incomprehensibilis est dilectio atque incommutabilis qua deus diligit in vnoquaque nostrum quod fecit: et odit quae fecimus nos id est peccata. Et pospauca subdit. Quis ergo digne possit eloqui quantum deus diligat membra vnigeniti sui. et quanto amplius vnigenitum ipsum scilicet qua ipsius membra. Unde nos christiani reamemus deum et christum Iesum

15

81

¶ Utrum deus plus dilexit homines quam angelos. Aut econuerso amat illos plus quam istos: Respondetur breviter secundum Guill. eo. li. iii. dist. xxxii. et Bonauen. aliosque doc. summarie loquen do. quod hec se habent sicut excedens et excessum diuersis respectibus. quia in bonis nature ratione conditionis primarie plus dilexit deus angelos quam homines. Sed in bonis gratie plus dilexit deus homines quam angelos vt etiam habitum est li. ii. vbi Angelus. §. x. et sequentibus.

82

¶ Unde declarandum hic breuius tangemus vt satisfacia mus quaestioni huic: etiam hoc libro. Quia nimirum quod peus plus dilexit angelos in bonis nature conditionis primarie patet. Primo ex naturali assimilatione. quia angeli sunt similiores deo naturaliter tanquam spiritus sed homo est corporalis. Secundo quia deus fecit angelos immortales fore. Tertio ex localitate. quia eos condidit celo empyreo. Quarto quia vnico motu voluit angelos glorificari inamissibili beatitudine. quod non fecit hominibus deus. Quinto quia dedit angelis in deum tendere continue sine omni retardatione et maiori amo re quam homini viatori. Sexto quia fecit angelos potentiores in naturali virtute et fortitudine. Septimo quia fecit eos mediatores inter nos et deum ac in custodiendo nobis principare. Et sic dicitur angelus magis diligi quam homo. Ueruntamenm in bonis gratiae deus hominem praedilexit. Primo in vnione. Heb. ii. Nusquam angelos apprehendit. Secundo in redemptione. quia anigelos post lapsum non redemit sed homines sua morte redemit. Tertio in status tam amicicie quam inimicicie gratificatione. quia homini etiam in statu inimicicie dat gratiam conuersionis non angel. Quarto assidua per poenstentiam remissione totiens quoties homo conuertitur. Ezech. viii. Quinto in diutina expectatione vt misereatur hosEsa. xxx. Sexto in abundanti praemiatione. quia homo primiatur in corpore et anima et aureolus quae non dantur angelis. Septimo in exaltatione. quia humanam naturam super angelos exaltauit omnibus adorandum

83

¶ Unde si quaeratur Quem horum simuis pliciter loquendo plus diligit deus Respondetur secundum Bonauen. eadem di. xxxii. et cum eo Guil. quod simpliciter magis diligit deus hominem quam angelu. Ratio. quia hominem in celesti gia in vtroque sexu exaltauit deus super omnes angelos. Nam christus dominus in humanitate sedet a dextris dei patris. et gloriosa eius matur exaltata est super omnes chotos angelorum. Ecce ergo patet quod tu homo teneris pro tanto amore reamare deum plus quam angeli. alias grauius. punieris.

16

84

¶ Utrum deus magis diligit virginem quam corruptam: Respondetur breuitr secundum docto. communitr. praesertim Rayne. in sum. quod secundum statum et quo ad praemium accidenta le quod est aureola: deus plus diligit virginem quam corrupta. non tamen quo ad praemium essentiale quod charitati corre spondet. quia corrupta post peccatum quodcumque resurgere potest ad tantam vel maiorem charitate quanta habet virgo licet aureolam quam perdidit non possit recuperare. Sed quia essentiale magis est quam accidentale secundum philosophum. vii. metaphysice. ergo potest esse quod corrupta sit magis dile cta deo quam virgo. Exemplum de Petro apostolo et magdale na qui praeferuntur multis virgibus. vt dicit etiam Bona. Et de his alibi latius.

17

85

¶ Utrum deus magis diligit inno¬ tente quam penitentem: Respondetitr secndm Raoyne. in simi. cum Tho. iii. scrip. sen. di. xxxii. q. ii ar. v. concor. Bonaue. quod dilectio dei ad penitentem quodammodo vel secundum quid. maior potest dici triplici ratione scilicet Conditionis comsequentis: et Liberalitatis: et Necessitatis.

86

¶ Primo scilicet ratione conditionis consequentis. Licet status innocentie sit nobilior. vtpote non interruptus et diuturnior quia innocens est qui semper perseuerat in innocentia incorrupta. tamen persona penitentis potest esse melioris conditi onis consequentis dum resurgit cautior: humilior: et feruentior in amore vt patet de Petro et Magdalena. Ideoque vt dicit Grego. in omel. super illud Luce. xv. Erat appropinquantes ad Iesum publicani et peccatores. ponendo duo exempla. Deus aliquando plus diligit personam penitentis quam innocentis. sicut dux militem in praelio qui post fugam reuersua fortiter hostes ferit: premit: et vincit: plus diligit quam illum qui nunquam terga vertit: sed nunquam fortiter pugnauit. Item agrico la terram illam plus amat quae post spinas vberes fruges portat quam illam quae nunque spinas habuit et nunquam fertiem messem fecit. sic in proposito.

87

¶ Secundo ratione liberalitatis. Deus magis diligit penitentem quam innocentem quando equale donum gratiae confert penitenti qui penam de merebatur sicut contulit innocenti. nam amor est liberalior in hoc etc.

88

¶ Tertio dilectio dei ad penitentem dicitur maior ratione necessitatis. quia penitens plus indiget gratia dei quam innocens. Unde sicut dare centum ducatos vni pauperi est maius donum. quia plus indiget quam si darentur regi vel diuiti qui non indiget. sic in proposito. Item paterfamilias aliqua medicinam praeciosam dat seruo egrotanti quam non dat filio sano. Ita deus maioris charitatis donum facit penitenti dando gratiam. quia indiget quam innocenti. quia non indiget. Uerumtamen simpliciter loquendo Innocentia est dignius bonum et excellentius quam Penitentia. Ideo praedicta in dei amore se habent sicut excedentia et excessa variis respectibus.

89

¶ Inde sum marie dicendum est. quod si respicimus qantum ad premium essentiale deus equaliter amat penitentem et innocentem si ambo equalem charitatem habeant. Nam charita ti respondet premium essentiale. Si autem non habent equalem charitatem tunc plus diligit illum qui maiorem habet charitatem. Sed respiciendo quantum ad praemium accidentale plus diligit deus innocentem quam penitentem propter dignitatem inocentie quam penitens non potest partingere. et sic ceteris paribus magis diligit deus innocetem quam penitentem simpliciter. excepto casu quando penitens est in maio ri charitate et innocens pauca bona facit ac miori charitate. Et isto modo est intelligendum illud Luc. xv. Gaudium est angelis. et per consequens deo ex charitate: super vno peccatore penitentia agete scilicet ex maiori charitate: quam super xcix. iustis. videlicet minori charitate tepidis. vt exponit Grego.

18

90

¶ Utrum deus magis amat peccatorem praedestinatum quam iustum praescitum: Respondetur secundum Guill. et Tho. ac Bonauen. et Rich. supra. ea. dis. xxxii. quod loquendo simpliciter magis diligit deus peccatorem praedestinatum. quia vult ei eterna vitam per penitentiam consequendam. Sed loquendo secundum quidid est vt nunc quamdiu est in gratia iustus ipsum deus praediligit. tamen scit eum non perseueraturum finaliter. ergo simpliciter minus diligit iustum prescitum quia ad temnpus. Exemplum de Iuda in apstolatum etc.

19

91

¶ Utrum deus seu christus magis dilexerit Petrum quam Ioannem: an econuerso: Respondetur quod secundum doctores varios diuerse sunt opinio nes vel modi dicendi: et singuli sunt boni. Et prosequendo hec: Dico quo ad Petrum quod deus dilexit eum fortiori amore et feruore et eccesie commendatione: atque etiam in proximi dilectione. Sed Ioannem deus praedilexit in familiari dulcore: t matris commendationem scilicet subcruce. et ipsius dei id est in deo amore. Et per hec soluuntur omnia argumenta opinionum contradicentium. quia ista se habent secundum sub et supra.

92

¶ Primo inquam deus praedilexit Petrum fortiori feruore vel amore. sed Ioannem familiari dulcore. Ut enim Augustinus super Ioannem dicit Est dilectio in signo exteriori vel effectu. et in interiori signo vel affectu id est in feruore anime. Et ita primo modo scilicet in signo exterioris effectus magis dilexit christus Ioanne: quia maiora signa familiaritatis ei exterius ostendit: secundum Chrys. Tum propter eius de notionis dulcorem: quia amabat christum dulcius. Tum propter puritatem et cognitionem etc. Secundo modo christus magis dilexit Petrum scilicet in interiori signo vel affectu bans ei feruentiorem amorem. Unde Bernd. dicit quod Petrus dilexit christum feruentius: ideo diligebatur fortius. Sed Ioannes diligebat dulcius. ideo a christo diligebatur familiarius.

93

¶ Sed di. Dilexit Petrum christus in animo magis quam Ioannem quem ostendit exteriori signo praediligere. sequitur ergo quod ibi fuit fictio aliqua eius quod non sic erat interius scilicet in corde: quod est inconueniens. Dicendum secundum Guill. e. di. xxxii. quod sicut Au gustinus dicit: Christus dominus in hoc non fingebat: sed myste rium ostendebat quod videlicet Ioannes vitam significabat contemplatiuam. sed Petrus actiuam. Uita autem contemplatiua est in quiete tenens quodammodo deum et quiescens mente in deo. Et hanc deus magis diligere ostendit eo quod eam finiri cum corpore non permittit: sed conseruat etiam post mortem in celo et perficit. Actiuam vero vitam per Petrum significatam minus diligere se deus ostendit. Tum quia vult quod illa sentiat praesentis vite angustias et labores. Tum quia cum corpore finiri voluit. ergo etc. Unde concludit Augustinus qua¶ Petrus erat melior. sed Ioannes erat felicior. Ratio. quia scilicet christum diligere fortius et in multis aduersitatibus ac laboribus est melius ceteris paribus pro merito ampliori ex laboribus et accidentali. Sed diligi a christo in statu contemplationis est felicius propter representationem celestis felicitatis.

94

¶ Secundus modus dicendi est quod deus plus dilexit Petrum in ecclesie commendatione. quia vniuersalis ecclesia est maxime deo dilecta super omnes particulares personas. sicut bonum commune praefertur bono particulari: ex. i. Eth. sed ecclesiam deus Petro commendauit. ergo etc. Sed obucitur quia Ioanni commendauit matre predilectis simam in tota ecclesia. ergo eum praedilexit. Dicendum videtur secundum Scotoreli. quod bene in hoc Ioannes praefertur Petro vt videtur ergo habent se secundum sub et supr

95

¶ Sed quae re potius Petro ecclesiam commendauit et non Ioanni. cui tamen commendauit matrem praedilectam. Francis. maron. dat rationes

96

¶ Prima est. quia Petrus erat senioris etatis: Ioannes iunior.

97

¶ Secunda quia Ioannes erat consanguineus christi.

98

¶ Tertia. quia Ioannes sufficienter erat beneficiatus in matris christi commendatione.

99

¶ Et Quarto. quia Ioannes erat aptior et altior in contemplatione. vtpote virgo purus. Uoluit ergo christus in his nos docere. quod ecclesiastica beneficia non sunt conferenda nimis iuuenibus et pueris. neque conferenda sunt respectu consanguinitatis. neque sufficienter beneficiatus debet tenere plura beneficia: praesertim curam animarum habentia. neque comtemplatiui sint occupandi curis et actionibus exteriori hus: adeo quod non possint contemplationi debite vacare

100

¶ Tertius modus dicendi. quod Petrus deum magip dilexit in proximo. ideo a deo accepit vitam actiuam in cura regiminis ecclesie. sed Ioannes magis dilexit deum in se. ideo quietem contemplationis et deuotionis a deo suscepit. et quod pari dilectione christus eos dilexit in corde. licet diuersis respectibus ad diuersa officia ordinando. vt dicit Guill.

20

101

¶ Sed quem praedictorum simpliciter deus praeamauit tanquam meliorem: et gloriosiorem fecit in celis: Respondet Bona. e. di. xxxii. q. vi. et cum eo Guill. supra quod loquendo de aureola et praemio accidentali propter decus virginitatis non dubium quin Ioannes praecellat. Se¬d loquendo de praemio essentiali dicendum: quod ille praecellit qe in maiori charitate finaliter obiit. Et ita ipsorum meri ta ponderare temerarium est diffinire: eo quod hoc solius dei est: qui est ponderator spirituum. Prouerb. xvi. Nam solus deus habet ponderare iudicado singulorum merita et praemia. Presumptuosum ergo est nobis in terris iudicare quis eorum sit simpliciter maior vel nelior apud deum et praedilectus. sed in celis videbimus deo dante etc.

21

102

¶ Utrum in deo sit talis amor et tam tus: vt etiam quando odit diligat nos: Ad hoc Magister cum Augustinus. super Ioam. li. iii. di. xxxii. c. ii dicit sic. Incoprehensibilis est dilectio atet incommutabilis quae deus in vnoquoque nostrum amat quod fecit sicut et odit quae fecimus Miro ergo et diuino modo etiam quando odit diligit nos Et hoc quidem in omnibus intelligi potest. Hec ibi. Et quibus patet responsio quaestionis. quod scilicet deus tali et tam to amore diligit nos: vt nil odiat eorum quae fecit. Sicut etiam testatur scriptura Sap. xi. Et de hoc latius dictum est supra. §. iii. de generalitate amoris dei.

103

¶ Sed quomodo hoc possit verificari quod deus etiam quando odit diligit nos. vt innuit Augustinus. Dicendum secundum Rayne. in sum. quod verificatur pluribus modis

104

¶ Primo modo ex diuersitate relationis id est referencio ad diuersos respectus quia vnum et idem secundum aliquid potest amari et secundum aliquid odiri. sicut sectio membri oditur inquantum priuat membro. sed quandoque amatur vel eligitur causa sanitatis. similiter merces ponere in mari tempore tempestatis ad euadendum

105

¶ Ad propositum. Peccator inquantum est homo: a deo factus est quedam na¬ tura bona: et vt sic amatur a deo: quia est del factura. Sed inquantum ipsa natura est deformata per culpam: sic non est a deo: sed a voluntate hominis mala. ergo vt sic odit deus. et odiendo culpam diligit naturam. quia vult quod videlicet natura non esset deformata per culpam. sed quia homo ipse deformauit eam. ergo illum odit deus vt sic. Ad hunc sensum intelligende sunt omnes autoritates quae dicunt Ecci. xii. Altissimus odio habet peccatores. et Sap. xiiii. Odio est deo impius et impietas eius. et Psalmus Odisti omnes qui operantur iniquitatem etc.

106

¶ Secundo modo deus dicitur odiendo amare nos: vel quando odit diligere: ex causalitate odii et dilectionis.

107

¶ Nam que est causa quare deus odit peccatum vel malum in nobis: constat quod ex amore nostri. quia non nisi propter vtilitatem nostram: vt scilicet consequeremur beatitudinem quam quia per peccatum perdimus. ergo odit deus diligendo.

108

¶ Tertio modo diligit quando odit in effectu punitionis. quia per iusticiam punit propter peccata. sed per misercordiam ex amore citra tamen condignum prunit etiam in inferno. In praesenti autem affligit ex amore vt emendemus nos.

109

¶ Quarto modo deus quando odit nos diligit: in permissione damnationis. quia permittit vel vult deus malum pene alicuius: eliciendo exinde maius bonus scilicet iusticie: vt dicit Aug. O ergo vere mirabilis dei dilectio ad nos qua in omnibus et ex omnibus elicit bonum.

22

110

Amor Diuinus

111

a ¶ Quos effectus vel quales habet virtutes et efficacias siue proprietates quas ex immensa charitate facit deus: Respondetur secundum Rayne. in sum. Plures sunt. Quedam ex parte dei. Primo quia habet bonitatem conmunicare. Secundo mouere vel inclinare. Tertio ordinare et conuertere in deum. Quarto excedere omnia et praecellere. Preterea Quinto ex parte hominis loquendo amor diuinus habet eleuare. Sexto transformare. Septimo perficere. Octauo vnire. Nono languorem facere. Decimo liquefacere. Undecimo vul nerare. Duodecimo inebriare. De singulis istis patebit prosequendo per conclusiones seu veritates quas pone mus in subsequaentibus ex doctoribus.

23

112

¶ Primo de virtute communicatiua. Quod amor diuinus habet virtutem communicatiuam vel causati uam Declaratur. quia Diony. iiii. ca. de di. no dicit quod amor diuinus non dimisit ipsum scilicet deum manere in seipso sine germine id est quin suam bonitatem communicaret. Ipse amor diuinus inquit cuncta facit: cuncta perficit: cumncta continet: cuncta conuertit. Subdit. Amor diuinus est bonus boni et propter bonum. Hec exponens Alb. magnus dicit Amor diuinus id est ipse deus amans: cuncta facit liberaliter et principaliter ex amore. Cumncta perficit scilicet dans cunctis esse formaliter et integraliter. Cuncta continet indiuisibiliter et eminenter. Cucta conuertit ordinaliter et finaliter scilicet ad gloriam dei. Amor enim diuinus id est deus amans est bonus essentialiter: ideo optimus et est boni causaliter quia creato scilicet omnium bonorum. et est propter bonum scilicet propter seipsum. Item Ratio huius communicationis est quia cum amor sit boni. Bonum autem est diffusiuum suripius. ergo deus summe bonus maxime se communicat et disfundit. Unde et Arist. i. Eth. Bonum inquit de quanto communius de tanto diuinius. Alia ratio ex dictis Diony. supra quia amor diuinus manifestatur per hoc quod creat et communicat bonitatem creaturis. Si enim quaeritur: Quare deus creauit omnia que sunt: Respondetur quod ex sua bonitate fecit. quia amat creaturam. ergo sibi communicat bonitatem. Si autem adhuc quaeratur Quare amat creatura et quare vult sibi communicare bonitatem: Iam non est in aliuo resoluere. quia voluntatis dei non est causa: cum sit prima causa omnium ergomnia amori attribuuntur.

24

113

¶ Secundo de virtute motiua conclusio est quod Amor diuinus habet miram virtutem moti uam vel inclinatiuam. Probatur. quia Dionysius vbi supra scilicet iiii. ca. de di. no. dicit: quod amor diuinus mouit et inclinauit ipsum deum ad productionem et communica tionem et ordina tione omnium. Et quod deus est casa amoris sicut emissoramoris et sicut progenitor amoris. Secundum autem Ravne. supra dicitur deus emissor creati amoris secundum quod ipse amor in se consideratur in diuersitate essentie procedens sicuta causa eqiuoca. Amor enim creatus causatur et sic procedit ab amore dei increato. Sed dicitur deus progenitor amoris inquantum exemplariter ab ipso proceditSic enim est quasi causa vniuoca eius propter similitu dinem exemplaris et exemplati.

25

114

¶ Tertio de virtute coordinatiua et conuersiua. Quod amor diuinus habet omnia ordinare quo ad seinuicem et reflectere vel conuertere in deum Probatur per Diony. supra dicentem: quod meliora id est superiora secundum diuersam specim amant minora id est inferiora: pronisiue id est prouidendo eis per influentiam Et minora id est inferiora secundum ordinem speciei amant meliora id est superio ra: conuertendo se ad ea scilicet per desiderium supernorum loquendo quo ad rationalia: vel per acceptionem influentiarum superiorum quo ad alia Sicut elementa conuertunt se ad corpora celestia: et mixta ad elementa sicut ad illa a quibus accipiunt virtutes quibus conseruantur quantum ad esse et bene esse. Et coordinata in eadem specie id est qualia amant se vel sociando inuicem vel communicando sibi. sicut vnus generat vel docet: alius generatur vel docetur

115

¶ Rursus amor diuinus sicut emanat a deo: ita conuertitur vel reflectitur in deum. Unde Diony. supra dicit quod diuinus amor qust quidam eternus et interminabilis circulums scilicet principio et fine in se carens. quia amor diuinus inquit est praeexistens in bono id est in deo vt in causa exemplari qui caret principio. et emanat ex bono id est deo: existentibus id est creatur ab eo factis vt effectibus ex causa efficiente. et rursus tendit vel conuertitur ad bonum vt fine id est ad deum qui est finis omnium: carens fine etc. Et ita amor diuinus omnia ordinat in deum.

26

116

¶ Quarto de virtute excessiua. Quod amor diuinus excellit omnia amorum aliorum genera Primo patet in bonitate. Secundo in pulcritudine vel formositate. quia secundum Tho. prima secunde. q. xxvii. ar. i. Bonum dicitur quod simpliciter appetitui complacet. Sed pulcrum dicitur illud in cuius aspectu vel cognitione delectatur appetitus secundum quid scilicet secundum sensum cognitiuum: puta visum vel auditum quae deseruiunt rationi: dicendo pulcros colores: pulcros sonos. In aliis non sic. Sed quia amor diuinus habet maximam complacentiam intellectui: habet etiam maximam pulcritudinem cognitioni intellectuali: ergo precellit omnia inferiora. quia ista habent amoris displicentiam rationi: vt in amore sensibilium maxime venereorum. quia displicent rationi et obfuscant eam. habent et turpitudinem: vt patet in venereis. vel phantasticam pulcritudine et non veram: vt patet in diuitiis et vana gloria. Ergo omnis amor praeter amorem diuinum merito dicitur amor turpis et malus vel vanus. Eccs. i. Uaniu. tas vanitatum et omnia vanitas. Bernds. Omnia vanitas et afflictio spiritus praeter solum amare christum

117

¶ Tertio quod excellit amor diuinus omnia alia patet in amoris veritate. quia vt Diony. vbi supra dicit Solus amor diuinus est verus amor. Sensibilis autem vel mundanus amor est idolum id est similitudo veri amoris: aut magis casus a vero amore. quia solam habet apparentiam et obscuram virtutis: et non habet veritate amoris virtuosi: secundum e. Dionysium.

27

118

¶ Quinto de virtute eleuatiua. Quod amor diuinus habet eleuare et extasim facere Probatur per Diony. supra dicentem. Est autem faciens extasim amor diuinus non dimittens suiipsorum esse amatores id est esse amantes seipsos. sed amatorum. Et ponit exemplum de Paulo qui virtute amoris diuini extasim faciente dixit. Uiuo ego iam non ego: viuit vero in me christus. Nimirum secundum Ambro. et Aug. in glo. ii. Cor. v. Extasis est qua mens eleuatur in contemplatione ab eo quod est sibi secundum naturam virtute superioris nature in incircumscriptum lumen quod est sibi extra et supra se. Quod si queratur Quomodo intelligendum est quod Diony. e. iiii. ta. de di. no. dicit: quod ipse deus propter amorem est extasim passus: Respondetur secundum Rayne. in summa. Intelligendum est non sic quod amor deum supra se vel extra se ponat virtute superioris nature. quia sic esset hereticum dicere: cum deo nil sit superius. Sed intelligendum est sic quod per amorem deus ipse quasi ponit seipsum extra se: diudiffundit se in amatum liberaliter. De Extasi plura li. ii vbi Gratia. §. xlix. et se.

28

119

Sexto de virtute transformatiua conclusio Quod amor diuinus habet transformare amantem in amatum Declaratur secundum Rayner. in sum. Quia ille quitransformat aliquid in aliud: facit Primo separatio nem a sua forma a quae facit quodammodo recedere vt introducat aliam formam. Sic amor diuinus in anima deformata per peccatum separat deformitatem peccati et facit auerti et recedere a peccato: conuertendo eam ad deum per affectum etc. Secundo Qui transformat aliquid penetrat intima. sicut forma peruenit ad intima formati: et econuerso Sic diuinus amor penetrans affectum amantis facit amantem quodammodo intrare ad interiora amati et ecanuerso. ita vt vniatur per amorem amato totaliter vt quicquid velit amatum id est deus velit et amans anima in omnium praeceptorum impletione.

120

¶ Tertio transformans mutat vnam formam in aliam scilicet ignobilem in nobiliorem. et sic nobilitat transformatum. Sic diuinus amqur feruens in anima mutat eam in deum per amorem vt sit talis qualia diligit. sicut dicit Augustinus. super Ioam. et sic homo fit diuinus. Unde et Hugo de arra spon. dicit. O anima an nescis quoniam ipsa vi amor in eius quem diligis similitudinem transformaris etc.

29

121

Septimo de virtute perfectiua Quod amor diuinus habet perfectionem causare. probatur secundum Tho. i. ii. q. xxviii. quia homo maxime melioratur et perficitur per amore. quia charitas super omnia est vinculum perfectionis. Col. iii. Unde Augustinus. liro confels. Tanto nobis melius est quo magis imus. non quidem ambulando sed amando in illum scilicet deum quo nihil est melius. Item secundum magistrum herneum. libro de quattuor materiis probatur. quia summum quod homo in hac vita potest impendere deo: est amare deum amore amicicie. eo quod sic qui perfecte amorem suum dat. consequens est quod dat voluntatem suam et libertatem. sed et paratus est dare deo quicquid potest et quicquid habet. Nam omnia virtualiter continentur hominis in libertate voluntatis et amore. quia ex voluntate dependent omnes vires et actus hominis futuri. Exempligratra. sicut qui dat ouualicui: dat virtualiter gallum vel caponem qui virtualiter bene continetur in ouo. licet non dat actualiter gallum. Similiter qui ex amore offert se totum per omnia deo deseruire in religione dat voluntatem perfecte et virtualiter omnes vires et actus futuros. Sic in proposito. Unde patet. quod in amore diuino constat omnis perfectio et totalis boni tas hominis ergo patet propositum.

30

122

¶ Octauo de virtute vnitiua. Quod amor diuinus habet vnire amantem cum amato id est deo probatur Primo. quia Dionysius. iiii. c. de diui. no. dicit quod amor est virtus vnitiua. vide. §. xli. Augustinus de tris nita. libro viii. dicit. Charitas est vita copulas amantem cum amato. Ex qua diffinitione accipitur. quod triplex est vnio. Una substantialis. Alia mentalis. Tertia realis. Ut hec habentur in sum. Rayne

123

¶ Prima. scilicet vnio substantialis. est vnio identita. tis. scilicet sui ad seipsum. Et talis est in diuinis personis que sunt idem essentialiter. et est causa exemplaris et similitudo amoris quo quis alium sicut seipsum amat

124

¶ Secunda est vnio mentalis quae formaliter vel essentialiter est ipse amor qui est nexus mentium. et ita est vnio secundum coaptationem affectus vel secundum conuenientiam amoris. Ideo dicitur in diffinitione. quod amor et copulans. quod patet. quia sine vnione affectus non est amor amicicie. Unde Philosophus. ii Politi. refert. quod Aristophanes dicit. Amantes inquit desiderant ex ambobus vnum fieri. sed quia ex hoc sequeretur aut ambos aut alterum corrumpi. ideo querunt vnionem que conuenit et decet. scilicet in actibus amicicie et affectu volendi bonum alteri sicut sibiipsi. et sic dicitur alteripse.

125

¶ Tertia est vnio realis que tangitur in diffinitione dicta: cum insinuatur duo aliqua copulare intendens Et talis vnio realis est effectus amoris: quam vnionem amans homo querit de re amata scilicet de deo. Unde i. Ioan. iiii. Qui manet in charitate in deo manet et deus in eo. sicut participans in participato et ecomuerso secundum Lyram. ergo etc. Ex dictis patet quod quedam vnio est causa amoris: patet de prima. Et quadam vnio est ipse amor: patet de secunda. Et quaedam effectus amo ris: patet de tertia.

31

126

¶ Sed quomodo amans dicitur esse in amato et econuerso: Notandum secundum Rayne. in sumn. cum Tho. prima secunde. q. xxviii. ar. ii quod pluribus modis. Primo quo ad intellectum inquantum amans sepecogitat de amato etc. Secundo quo ad affectum secundum quod i desiderium amans in amatum deum tendit. Tertio ad amicicie effectum: inquantum bona vel mala amici reputat sua vt quasi ipse in suo amico pati et affici vide atur. sicut patet de deuotis compatientibus dilecto suo christo passo. Quarto addo secundum Lyram super i. Ioan. iiii. quo ad participationis modum. quia amor vel charitas facit nos participare deitatem. ideo dicitur: deus charitas et scilicet increata. et qui manet in charitate in deo manet sicut participans in participato: et econuerso. Berandus. Deus charitas est. Quid ergo charitate melius: Qui manet in charitate in deo manet. quid ergo securius: Et deus in eo. quid ergo iocundius:

32

127

¶ Nono de virtute amoris languefactiua conclusio seu veritas ponitur Quod amor diuinus habet languorem facere. Probatur secundum e. Rayne. in sum. cum Tho. prima secunde. q. xxviii. ar. v. Quia quando amatum bonum est absens amanti: tunc ex absentia tristicia fit in amante: ex eo quod intense desiderat consequi amatum. Et talis tristicia et intensum desiderium est egritudo et per consequens languor: vt dicit Tullius. iii. de tuscul. quaest. Unde Can. ii sponsa dicit. Fulcite me flori bus: stipate me malis quia amore langueo. Leua eium sub capite meo: et dextera illius amplexabitur me. In quibus sponsa id est anima sancta languens et infirmata charitate

128

¶ Primo quaerit remedium dicit. Fulcite me floribus id est virtutibus quae sunt initia bonorum operum sicut flores sunt principia fructuum. Stipate me malis id est operibus et exemplis sanctorum proponendo mihi viros opere fructificantes: puta martyres: confessores: virgines: vt tales fulciant: roborent: et stipent id est defendant vel conseruent in bono opere fructificantem

129

¶ Secundo ostendit morbum dicit quia amore langueo. secundum Greg id est vulnerata charitate sum. Uel secundum glo id est amore superne visionis diuine langueo et deficio prae desiderio carnem domando. Nimirum anima sanctam languet tripliciter. Primo pro peccati defectum eoquod dilectum deum offendit. Secundo in boni effectu: eo quod quantum vellet pro dilecto efficere operando vel pati non sufficit. Tertio in celesti affectu: eo quod differtur beata dei visio et fruitio quam summe desiderat.

130

¶ Tertio sponsa recognoscit beneficium dici. Leua eius sub capite meo: et dextera illius etc. Per leuam quod dicitur quasi lesis valens: sercatur beneficium gatia in poaesenti vita. quia sicut leua supponitur lapso vt erigatur vel labili ne cadens sedatur. Sic prout dicit Psalmus Iu stus lait scum ceciderit non collidetur: quia dominus supponit manum suam scilicet vt per gratiam dei erigatur et sustentetur. Per dexteram autem significatur beneficium glorie in futura vita. vbi dextera dei amplexabitur anima id est amore coniungetur eternaliter sponso id est deo. Psalmus Adhesit anima mea post te: me suscepit dextera tua. Denique per caput sponse significatur mens que vt anime principalis parperficiter gratia et gloria.

33

131

¶ Decimo de amoris diuini virtute liquefactiua conclusio. Quod amor diuinus habet animam liquefacere Probatur per illud Cantic. v. Anima mea liquefacta est vt dilectus locutus est mihi.

132

¶ Sed quomodo dicitur anima liquefieri per diuinum amorem Nota secundum e. Rayne. cum Tho. iii. scip. sen. di. xxvii. Et prima secunde. di. xxviii. Quod durum est quod resistit tactui et incisioni ac facili susceptioni scilicet impressionis: sicut etiam satet ex sententia Arist. iiii. Metheor. Et per oppositum liquidum velocissime cedit praedictis scilicet tactui: incisio ni: et impressioni. Sic spiritualiter anima dicitur durata vel congelata quando resistit diuine inspirationis tactui et incisioni id est diuisioni: qua subintraret affectus amoris dici: atque facili receptioni vel impressioni amoris diuini in corde. Sed liquescere dicitur anima quando cedit diuine inspirationis tactui et incisioni affectus atque penettationi et impressioni amoris diuini in corde amantis hominis. Unde oportet quod excludatur cordis duricia ad hoc vt sequatur liquefactio per amorem in anima. Et hoc fit dum dilectus scilicet deus loquitur anime per amorosam allocutionem tanquam sponsus sponse.

133

¶ Loquitur autendeus anime Primo cum bonam inspirationem anime immit tit. Osee. ii Loquar ad cor eius. Secundo cum voluntatem suam ei intimat vel praecepta instruit: et in scripturis dedit vt dicit glo. ibidem. Tertio loquitur cum peccatorum maculas commissorum ei ostendit. Iob. xxxvi. Loquetur vt reuertatur homo ab iniquitate. Quarto cum beneficiaet dona data ad memoriam reducit et comminatur pericula vt ad amorem prouocet

134

¶ Denique cum his modis loquitur deus anime: tunc anima spiritualiter liquescit triplici modo. Primo ad modum glaciei dure liquescentis in liquorem aquae Psalmus Emittet verbum suum et liquefa. ea. videlicet corda dura per verbum inspirationis vel comminationis: et fluent aque scilicet contritionis et poenitentie pro peccatis. Secundo liquoscit anima per amorem diuinum in molliciem cere. Psalmus Factum est corn. tanquam cera liquescens in medio ventris uma. scilicet per ignem amoris diuini. Tertio liquescit ad modum thimiamatis in odorem deuote orationis per ignem amoris diuini. Psalmus Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo etc.

34

135

¶ Undecimo de virtute vulneratiua Quod amor diuinus habet cor vel mentem vulnerare patet per illud Cantur. iiii. Uulnerasti cormeum in vno oculorum tuorum. Ratio quia vt dicit Dionysius. i. ca. celestis hierar. Amor est acutus intime: intente: et actiue Und dicitur acutus eo quod sicut acutum habet diuidendo penetrare ad intima rei: sic amor diuinus habet pene trare intima cordis diuidendo id est separando ab omni alio amore et suiipsius: vt deo soli coniungat. Ideo dictur acutus intime. Et cum hoc intente quo ad intellectum vt obliuiscatur suiipsius: amans deum totaliter intentus deo. Denique et actiue: causando similitudinem diuinam in ipso amante id est vt sit homo diuinus. Psalmus Ego dixi dii estis et filii excelsi omnes etc.

136

¶ Sed queritur Quare sponsus amorosus chrs dicit in autoritate praemissa ad sponsam id est ecclesiam vel animam. Uulnerasti inquit cor meum soror mea sponsa in vno oculorum tuorum et in vno crine colli tui etc. Can. iiii. Dicendum secundum Rayne. supra quod idcirco dicit: vulnerasti (inquit) ad significandum quod magna et violenta est vis charitatis que velut sagit ta iecur christi vbi est cor et per consequens sedes amoris transfixit vulnere triplici. Primo amoris in incarnatione que facta est ex amore. Glo id est pro amore tuo o sponsa ecce carnem assumpsi. Secundo vulnere compassionis in misere vite ductione. quia esuriuit sitiuit etc. Et quia videns ciuitatem fleuit super illam Lu. xix. Tertio vulnere passionis scilicet in cruce. Esa. liii. Uulneratus est propter iniquitates nostras etc. Sic et nos reamemus christum vero amore: et vere compatiendo eius passionibus incorde nostro: et patiendo mortem pro fide et amore christi.

137

¶ Item Quare addit scriptura dic. Uulnerasti in vno oculorum tuorum. Dicendum est secundum Rayne. quod amor penetrat affectum amantis maxime in corde. In corde autem est fons amoris sicut et sanguinis. ideo dicit: cormeum. Sed quia cordis verus nuncius est oculus. et dicente Augustino: vbi amor ibi oculus vertitur et econuerso. ideo maxime oculo vulneratur cor. Sed addit in vno oculorum se vulneratum. Quia cum duplex sit oculus mentis scilicet affectus et intellectus: solus oculus affectus vulnerat cor desideriis: non autem intellectus secundum se. Similiter cum addit: in vno crine colli tui Per crinem vel capillum ex capite defluentem potest desi gnari intentio ex mente deriuata. Intentio autem est duplex. Una qua intenditur honori dei. et hec vulnerat: quia recte in deum tendit. Alia est intentio quae intendit rebus mundanis. Et hec oblique in deum tendit ergo non vulnerat per amorem perfectum sponsum vel sponsam Ideo dicit: in vno crine id est intentione quae est deo grata.

35

138

¶ Duodecimo de virtute inebriatiua. Quod amor diuinus hab et mentem inebriare: probatur Primo similitudine. quia sicut ebrius ex calore vini obliuiscitur sui et aliorum omnium adeo vt etiam penas minus sentiat: Ita amans ex amore ardenti sic in amacum tendit quod suiipsius et omnium praeter illum quem amat obliuiscatur nec penas temporales curat pro deo amato sustinere

139

¶ Secundo probatur autoritate Cantur. v. Comedite amicis et bibite et inebriami charissimi. Que verbaiondent esse christi ad discipulos et bonos christianos dicet Comedite scilicet corpus meum in sacramento eucharistie. et bibi e scilicet sanguinem meum sub speci vini. Uos qui estis amici mei per praeceptorum impletionem. Ioan. xv. Uos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis. Et subdit. Et inebriami scilicet amoris diuini delectabili suauitate: vt non tantum amici sed etiam insuper charissimi mei esse mereami: in deum mentaliter transformati. Et sic patet. Hec omnia ex Rayne. Ex praemissis omnibus claret quae supermirabili charitate nos diligit deus qui talia per amorem efficit in nobis

140

¶ De amore diuino plura vbi de Charitate.

36

141

¶ Amoris passio ge

142

¶ neraliter. Quod deus ex amore voluit creaturas sic condere vt appeterent amore in deum tendere.

143

¶ Ad quod queritur Primo de amoris generali diffinitione. videlicet Quid sit amor. Respondetur secundum Rayne. cum Tho. iii. scip. sent. di. xxvii. q. i. ar. ii et. q. ii ar. i. quod amor in generali est illud principium quo appetitus tendit ad suum finem id est in bonum amatum. Aliter diffinitur. §. xli.

144

¶ Sed nota secundum Rich. de med. vil. e. di. xxvii. ar. i. q.scilicet quod Amor generalissime dictus comprehendit quamlibet inclinationem in bonum. et sic exteso nomine talis inclinatio dicitur amor. Unde Appetitus et itam etiam amor distinguitur triplex. Primus naturalis. Secundus sensibilis. Tertius rationalis.

145

¶ Prinums scilicet naturalis est infimus et imperfectissimus eo quod non consequitur propriam finis apprehensionem in tendendo in finem. sed alterius cognitione. Talis ergo amor nihil aliud est quam inclinatio naturalis sibi conueniens quam indidit sibi creator videlicet vt inclinetur vnaqueque res in hoc quod ei conuenit secundum suam naturam: licet non per cognitionem vel apprehensionem propria: tamen per apprehensionem instituentis naturam: hoc est ipsius dei. Sicut sagitta fertur in signum non propria cognitione: sed virtute sagittantis et dirigentis in signum. Et isto modo dicit Philosophus. ii physicus. et Commetator. xii. metaph. quod opus nature est opus intelligentie non errantis id est est effectus causatus a causa vniuersali quae est intelligentia scilicet diuina nunquam errans. Itaque talis inclinatio que est principium motus ipsius appetitus naturalis tendentis in id quod est sibi couenies potest dici amor naturalis. Uerbi gratia. Inclinatio creature ad conseruationem sui esse. vel quod graue tendit deorsum et leue sursum. et quod omnia fluunt a mari et refluunt in mare. et quod corpus appetit vniri anime. dicitur amor vel appetitus naturalis: vel fieri talia ex amore naturali. Ideo Augustinus. xiii. libro confes. dicit Ponderibus suis aguntur omnia et loca sua petunt. Amor meus pondus meum: eo feror quo cunque feror.

146

¶ Si autem obiicis quod talis inclinatio non potest dici amor. cotrarium clamat scriptura Iob. xxxvii. d. Frumentum desiderat ipsas nubes. Et Diony. de di. no. vocat amorem naturalem.

147

¶ Secundus amor vel appetitus dicitur sensualis siue animalis: vt e. ca. iiii. de di. no. dicitur. Et est superior amor quam primus: quia sequitur cognitionem appetentis. tum ex necessitate non ex iudicio libero electionis iste amor est in brutis quo appetitus sensitiuus fertur in bonum sensibile. Isto etiam amore delectatur amabiliter vnusquisque sensus hominis de obie cto sibi proportionato. vt visus videndo pulcra. Auditus in melodia. Olfatus in odore suaui. Gustus in¬ sapore. Talis amor in homine si non regitur a spiritu sancto peiorem facit hominem omni bestia. ergo etc.

148

¶ Tertius amor vel appetitus praedictis superior est intellectiuus vel rationalis: vt patet in hominibus quie habent rationem cognitionis finis et boni amati: secundum Diony. supra Et iste amor est triplex Quidam dicitur naturalis voluntatis et indeliberatus. Quidam deliberatus et electionis qui proprie dicitur dilectio. Et quidam dicitur amor deo acceptabilis et gratuitus dignus praemio celesti.

149

¶ One si queritur Utrum in qualibet creatura sit amoi aliquis: Patet Respono quod sic: praesertim loquendo de amore naturali. In quibusdam autem vt hrutis et hominibus est amor etiam superior. Cum igitur omnia habent amorem: sequitur quod pro suo modo tendunt in deum vt in vltimum finem. Ideo Diony. et Boecius dicunt quod omnia exoptant finaliter summum bonum. et propterea deus dedit omnibus amorem vt omnia conuertat in seipsum deum eximmensa charitate sua

37

150

¶ Item qualibus gradibus amor habet diuindi vel variari: Respondetur secundum e. Rayne. in sum. cum Tho. e. iii. scip. di. xxvii. q. i. ar. ii quod exquo amor subiectiue est in aliquo appetitu. Obiectiue autem est boni. ergo quot sunt gradus appetitus: et bonorum etiam varietates: tot sunt gradus et varietates amorum. Et ita diuiduntur quinque gradus appetitus Primus est altissimus scilicet diuinus appetitus: et ita etiam amor. Et iste est tantummodo voluntarius. quia ipse determinat omnia e et non deteruinatur ab aliquo. Secudus est angelicus qui est voluntarius et naturalis. Nam est voluntarius inquantum augelus quaedam libere vult. Naturalis autem inquantum angelus determinatur a deo ad aliquid volendum naturaliter. Tertius est humanus infra angelicum: quia inferioris cognitionis secundum Diony. iiii. c. dedi. no. Et iste humanus est voluntarius simul cum animali et naturali inquantum homo inclinatur in quaedam appetitu intellectuali ex libera voluntate: et in quaedam appetitu animali vel sensibi liqui est determinati obiecti: in quaedam appetitu natura liro Quartus adhuc inferior est in brutis animalibus scilicet sensibilis cum naturali. quia bruta quaedam appetunt appetitu sensitiuo: ad quae non sufficit inclinatio naturalis. Et quae dam appetitu naturali. Quintus et infimus est naturalis appetitus et per consequens amor qui est in omnibus rebus naturalibus patet in praecedenti.

151

¶ Alio modo amor vaxiatur princi paliter ex parte boni. quia amare est velle bonum amato. Et hoc potest fieri vel amore amicicie quae properequirit reamationem. Uel secundo amore simplicisr beniuolentie. Uel tertio amore concupiscentie scilicet quando aliquid propter nostram vtilitatem vel delectationem amamus. Ad hec. §. 6. Unde patet dei charitas qua sic creaturas condidit vt in deum per diuersos amores suos tenderent.

38

152

¶ Utrum quelibet actio cuiuslibet creature sit ex amore: Respondet Rich. e. di. xxvii. ar. i q. i. quod nomen amoris extendendo ad omnem naturalem inclinationem in bonum quodcumque vel verum vel apparens Sic qualibet actio cuiuslibet creature est ex amore. Unde Philosophus. ii de anima. dicit Omnia esse appetunt: et illius ca agunt quacumque agunt secundum naturam. Et Dionx. iiii. ca. de di. no. videtur dicere quod omnes actiones procedunt ex aliquo amore siue diuino siue angelico siue intellectuali siue animali siue naturali etc.

153

¶ Sed di. Nonne alique creature agunt aliquid ex odio: vt demones et homines mali. Dicit idem Rich. quod omnis actio ex odio procedit ex amore inquantum odium ex amore procedit Nam creatura ideo odit aliquid quia contrariatur illud bono amato. Exemplum. Ideo odit corruptionem quia contrariatur bono essendi. et demodo vel homo malus ideo facit peccatum ex odio dei: quia amare vult malici am vel peccati delectationem contra deum.

39

154

¶ Utrum ergo amor sit veraciter ca odii: Et videtur quod non: nm sint contraria. Respondetur secundum Rarne. cum Tho. prima secunde. qi. xxviii. ar. vi. per conclusionem quod sic. Probatur aut

155

¶ Primo autoritate Augustini. xiiii. dci ci. dici. dicit Omnes affectiones ex amore causantur et passiones. Sed odium est quadam affectio anime. ergo etc.

156

¶ Secundo probatur hoc idem inductiua declaratione. quia secundum Boc. libro de consol. enumerantur quattuor principales passiones scilicet Gaudium: timor: spes: et dolor seu tristicia. He autem causantur omnes ex amore quae prima causa singilarum passionum est: vt tangit etiam Aug. ibid. Nam amor causat specem de bono desiderato qua inhiat habere quod cupit. et cum habuerit sequitur quod gaudet de illo bono. Et quia eiusdem rationis est gaudere de aliquo bono: et timere de eo quod scilicet aduersatur vel repugnat tali bono vt de priuati uo illius homoni. ergo timor sic oritur ex amore. Et per conseques si acciderit talis boni priuatio: sequitur dolor et tristicia. Et eadem ratione ex amore oritur etiam odium: quia eiusdem rationis est quod aliquid ametur. et quod eius contrarium odiatur. Sed amor est boni. ergo concluditur quod amor est causa vt eius contrarium malum videicet odiatur. Unde amor est prima causa omnis passionis.

157

¶ Tertio probatur conclusio exemplari ostensione. quia multi agunt propter turpe et malum: vt patet de homicidis et fornicatoribus. Et Philosophus. i. Ethic. dicit quod multi sunt scientes et contraria agentes. Et tales mouentur ad talia facienda inquantum per passionem aliquam apprehendunt illud facere vt tunc bonum apparens sibi. Et ita sub ratione boni volunt illud facere ac per conseques ex amore licet non vero. puta homicida appetit vindictam: vel aliqua bona temporalia propter que oc cidit hominem. et fornicator appetit delectationem.

158

¶ Itaque patet ex predictis quod sicut Dionysius. iiii. ca. de diuinis no. dicit. Omnia volunt inquit et faciunt quaecunque volunt et faciunt propter amorem et desiderium pulcri et boni. Et hoc exponit Alber. ibidem et Tho. de bono et pulcro primo et summo id est diuino. In quo scilicet deo sunt omnia bona et omnis pulcritudo et delectatio. Cum enim fornicator appetit delectationem: et homicida bonum sibi appares vtile appetit huiusmodi sub ratione boni amati. et ita mouetur a bono vel a delectatione que vere et maxime sunt in deo. Unde libro de profectu religionis Bonauentura dicit quod deus ex charitate indidit anime omnes etiam affectiones quibus nos abutimur in peccatum. Uicet propter bonum virtutis vt in deum tenderemus per amorem dedit nobis deus affectum superbie vt dedignare¬ murnos vilificari per peccatum vel humiliari. et affectum odii indidit vt odiremus peccata. et affectum inuidie vt zelaremus in bono virtuoso superare proximum. Affectum ire vt contra peccata irasceremur. Affectum carnalis delectationis vt hanc licite expeti. scilicet in matrimonio. tanto plus celestis felicitatis delectationes quaereremus. et sic de aliis. ergo patet quod ex charitate voluit deus vt omnia et omnium actiones et affectiones et passiones per amorem tenderent in ipsum deum.

40

159

¶ Quomodo amor comparando ad alias passiones vel affectiones excedit illas.

160

¶ Notandum ex eo. Rayne. cum Tho. variis passibus. Quod primo amorsi comparetur ad desiderium vel ad passione spei. vehementior est et nobilior amor quam desiderium vel spes. quia per amorem voluntas quiescit in fine. sed per de siderium vel spem est adhuc in motu tendens. ergo etc. Nam melior est quies in fine quam tendentia quae est propter finem et ad finem. Hec ex Tho. iii. scrip. di. xxi.

161

¶ Secundo Amor comparando ad odium est fortior odio. Tum quia est causa odii. vt in praecedenti patuit. Causa autem semper fortior est suo effectu. Tum quia vt Dionysius. iiii. ca. de diui. nomi. dicit. Amor non est nisi boni. et Odium non est nisi mali. sed bonum fortius est quam malum. quia videlicet Malum non agit nisi in virtu te boni. vt ibidem dicit Diony. et patet. quia actus inquantum actus est bonum quid. Uerumtamen Odium est fortius inquantum est magis sensibile sicut et timor quam amor. et ita secundum quid. sed amor simpliciter est fortior.

162

¶ Tertio amor comparando ad timorem simpliciter loquendo amor est nobilior et potentior. Tum quia melius et acceptius deo est aliquid facere vel pati ex amore quam ex timore. Tum etiam in viris sancti plus potest amor quam timor. vt in martyribus qui amore virtutis et fidei christi contempserunt omnem timorem et minas hominum. vnde et gratia fortior est quam natura. vt dicit Amb. verum tamen timor fortius mouet secundum quid quam amor. videlicet secundum magis sensibile. Nam Augustinus. x. de trini. dicit. Amor non ita sentitur. sed quod timetur vel oditur sensibilius percipitur quam conuenientia eius quod amatur. Unde et in lib. lxxxiii questio. dicit idem Augustinus. Nemo est qui non magis bolorem fugiat quam appetat voluptatem etc. Preterea ratio ad hec. quia amor est causa timoris. et per comsequens est fortior et prestantior simpliciter: quoniam timor nascitur ex amore. ideo enim homo timet vel fugit penam. quia amat seipsum. Hec Tho. i. ii. q. lxxvii. ar. iii.

163

¶ Quarto Amor comparando ad dilectionem et ad gaudium: est dignior. quia Diony. iiii. cap. de diui. no. dicit sic. Quibusdam sanctorum visum est diuinius est se nomen amoris quam nomen dilectionis. Ratio secundum Tho. i. ii. q. xxvi. ar. iii. quia dilectio vocatur inquantum libera electione discernitur quid ex pluribus vel ex multis sit amam dum. et ita praesupponit iudicium rationis. sed amor dicit complacentiam amati. Magis autem potest homo in deum tendere per animorem passiue quodammodo a deo tractus quam ad deum ratio propria ducere possit quod ad dilectionem pertinet: propter hoc diuinior est amor quam dilectio quasi declectio. Preterea de gaudio dicendum quia cum causa sit praestantior suo effectu. et amor est causa gaudii. ergo amor est dignior gaudio. Et quia gaudium magis dissoluit. quia diffundit calorem et spiritum et dilatat cor. Amor autem magis habet virtutem vnitiuam et concretiuam. vt dicit Dionysi. liii. de diui. no. Dicitur vero vnitiua. quia simpliciter facit vnionem. Sed concretiua dicit continuationem. vt patet per aliam translationem. ergo amor est dignior gaudio.

164

¶ Ulti mo comparando ad tristiciam vel dolorem amor est melior et dignior. quod patet satis ex dictis Bernardi su per Canti. ser. xii. vbi dicit sic. Bonu est contritionis vnguentum vel doloris quod de recordatione peccatorum conficitur. mittiturque in pedes domini. quia cor contritum et humiliatum deus non despiciet. Longe autem melius est id quod dicitur vnguentum deuotionis vel amoris factum de recordatione beneficiorum dei quod et capiti christi idoneum reputatur. de quo dicitur: Sacrificium laudis honorificabit me. Porro vtrumque vicit vnctio pieta tis in pauperes chri miserando. Hec Ber. De his alibi satius.

165

¶ Quod deus ex sua charitate indidit vnicuique in vniuerso amare seipsum ordinate.

41

166

¶ Queritur circa hoc Primo. vnde amor sui vel alterius in homine vel creatura dicitur bonus vel malus.

167

¶ Pro preambulo nota Primo secundum Guill. li. i. di. xxvii. quod (vt diffinit Diony. iiii. de diui. noc amor est virtus vnitiua et concretiua mouens superiora ad prouidentiam minorum id est inferiorum. coordinata autem rursus ad communicatiuam alternam habitudinem subiecta id est inferiora ad mediorum et superiorum conuersionem. Item Commentator ibidem Amoren diffiniens dicit. Amor est connexio vel vinclum quo omnium rerum vniuersitas ineffabili amicicia insolubili vnitate copulatur. scilicet in ordine. Unde in diffinitionibus istis Primo tangitur genus. cum dicitur: Amor est virtus. large capiendo pro qualitate vel saltem pro vigore Secundo tanguntur differentie. scilicet vnitiua et cocreriua i est continuatiua. vt in praecedenti. §. tactum est. Inde quippe Amor dicitur facere acutum et feruidum et superferuidum et extasim et liquefacere: que omnia designant modum vnitiue virtutis. et de his patuit supra de amo re diuino per singula. Item in alia diffinitione eedem tanguntur differentie cum dicitur: Est connexio vel vinculum et huiusmodi.

168

¶ Tertio tangitur subiectum amoris in triplici gradum: scilicet superiorum ad inferiora. et equalium id inuicem. et inferiorum ad superiora per conuersione ipso rum. vt supra. §. xxv. dictum est. Denique quod in diffinitione Commentatoris dicitur: Amor est quo omnium rerum vni uersitas ineffabili amicicia copulatur idem designatur. videlicet quod omnia secundum suum ordinem habent natura lem amorem quodammodo ad inuicem per inclinationem naturalem a deo rebus vniuersis inditam. vt dictum est §. xxxvi. etc.

169

¶ Secundo de amore sui. Respondetur secundum Rayne. in sum. cum Alexan. de ales. ii. par. sum. q. clxxvi. arti. vi. aliosque. Quod amorsui est. triplex. Primus naturalis vel a natura inditus. Secundus ordinatus. Tertius inordinatus.

170

¶ Primo amor sui est naturalis. de quo Augustinus dicit quod ideo non oportuit praecipi scilicet quod ipste homo diligeret seipsum. quia hoc a natura vnicuique inest: propter quod in primis diligit homo seipsum: et ita precipitur vt diligat proximum sicut seipsum Lu. x. Isto modo amor sui vt est mere naturalis non est laudabilis nec vituperabilis considerando absolute et ex parte sui. Sicut nec laudatur etiam nec vituperatur ille qui timet naturaliter vel irascitur. quia ex. ii Eth. Passionibus scilicet naturalibus neque laudamur nec vituperamur Sed amor est passio et causa omnium passionum. ergo non contrariatur deo vel diuino amori. quia deus indidit anime vt per huiusmodi amorem naturaliter incitetur ad deum diligendum.

171

¶ Secundo amor sui est ordinatus quia concordat rationi scilicet cum quis diligit in se dei imaginem et similitudinem et vult sibiipsi bonum quod congruit. Et sic debet diligere quilibet seipsum: vt dicit Aug. libro de vera religi. Unde talis amor est debitus rectus: et bonus. de quo idem Augustinus. xiiii. libro de trini. Rectus amor omnes affectiones anime re ctas habet. metuit enim peccare: cupit perseuerare: dolet in peccatis: gaudet in operibus bonis etc. Itaque patet quod talis amor sui placet deo et ordinat ad diuinum amorem inflammandum etc.

172

¶ Tertio amor sui est inordinatus et viciosus. de quo Psalmus Qui diligit iniquitatem odit animam suam. Nam talis amor est odium sui non quidem per essentiam sed per concomitantiam: eoque ad amore sui indebitum sequitur odium diuine imaginis quae per peccatum deformatur et maculatur.

173

¶ Nota tamen quod amor sui inordinatus est duplex. scilicet vel Uenialis: dum aliquis seipsum plus diligit quam debet: tamen citra deum. et iste stat cum amore dei vel charitate. vel est Mortalis. Et sic amor sui inordinatus est causa omnis peccati et non stat cum charitate sed contraria tur. vnde Aug. super psalm. xiiii. dicit: Duas ciuitates duofaciunt amores. Ciuitatem hierusalem scilicet celestem facit amor dei vsque ad contemptum sui. Sed ciuitatem Babylonis scilicet infernalem facit amor sui vsque ad contemptum dei. Contemptus autem dei est causa omnis peccati. ergo etc. Subdit Augustinus. Interroget igitur quisque quid amet et inueniet vnde sit ciuis. videlicet an celestis: an infernalis.

174

¶ Tertio de amore ad alterum Dicendum quod consimiliter distinguendum est sicut de amore sui. quia si concordat rationi: amor bonus est. Sed si repugnat rationi: malus amor est et vituperatur

175

¶ Repugnat autem rationi quando amor non est bene ordinatus. et hoc quattuor modis fit: vt Augustinus libro de doctri na christ. dicit. Ille inquit inordinatam et malam habet dilectionem qui diligit quod non est diligendum: autem eque diligit quod minus vel amplius est diligendum. Aut minus vel plus diligit quod eque est diligendum. Aut non eo fine vel ea intentione diligit qua est diligendum

176

¶ Proinde ordo amoris sic est a deo nobis insitus vt primo deus praeametur supra omnia et supra seipsum. Deinde sub deo debet homo praeamare seipsum quo ad animam supra proximum. et tandem proxi: mu: vt patebit vbi Charitaas.

42

177

¶ Utrum aliquis non amando seipsum amet vere deum: Respondetur secundum Richar. in. iii. di. xxvi ar. viii. q. iii. quod pluribus modis potest materia hui quaestionis intelligi.

178

¶ Primo sic quod homo amet deum non amando seipsum vllo modo scilicet nec actu: nec habitu. et hoc modo est impossibile. quia idem habitus charitatis vel amoris qui habilitat voluntatem hominis ad amandum deum: etiam habilitat ad diligendum seipsum: et proximum propter deum. Unde glo. super illud Rho. xiii. Qui diligit proximum legem impleuit: dicit: quod nec deus sine ue proxio: nec proximus sine deo diligi potest. Et eodem modo nec ipse homo a se bene diligi potest sine deo: et econueso.

179

¶ Secundo intelligi potest sic quod homo diligat deum et seipsum. in hoc eodem actu dilectionis diuine nullo modo amat neque directe et per se: neque indirecte et per accidens vel ex consequenti. Et sic etiam non est possibile quia diligens deum optat sibi deum amore concupiscentie Et sic vult sibiipsi bonum amore amicicie. et ita eodem actu indirecte seipsum amat. Item quia deus diligentes se diligit Prouer. viii. ergo qui amat deum hocipo vult sibiipsi bonum vt ametur scilicet a deo sicut amicus. ergo etc.

180

¶ Tertio modo potest intelligi sic quod homo amet de am: ita quod seipsum non amet directe et per se. Et sic bene potest fieri quod homo amet deum volens deo honorem et gloriam. et seipsum non amet: imo contenat seipsum propter deum morti exponendo. vel non cogitando de se actua liter: maxime cum ex magno feruore amoris intantum fertur in deum quod in nullo reflectitur ad se.

43

181

¶ Quibus ex causis radicaliter amor oritur et excrescit: Respondetur secundum Rayne. et alios

182

¶ Secundo probatur etiam autoritatibus philosophie. Et. Primo ex boni perfectione. quia cum amor sit boni: per Aug. viii. libro de trini. vbi dicit. Non amatur nisi bo num. Et ita sub ratione boni aut veri aut apparentis amatur quicquid amatur. quia bonitas est perfectio rei amate. Sequitur ergo per conseques quod sicut bonitas rei est obiectum amoris: ita et causa originis et excrescentie.

183

¶ Si obiicitur quia Arist. ii. Rhetoricm. dicit: quod eos qui mala sua dicunt amamus. Et. iiii. Eth. dicit: quod iactantes qui bona sua dicunt et extollunt sunt odiosi. ergo sequitur quod malum est cama amoris et bonum odii. Dicendum quod qui mala sua dicuni scilicet in vera confessione: amantur non propter mala quae fectrunt: sed propter veritatem confessionis et humilitatem quae sunt bona. Et per oppositum propter superbiam vel hypocrisim qua sunt mala iactantes se de bono odiuntur: non quia bona fecerunt: sed quia superbiunt.

184

¶ Secundo amor causatur et cognitione. Unde Augustinus x. diceitri. dicit Nullus potest aliquid amare incognitum. Inuisa diligere possumus: incota nequaquam. Hec ille.

185

¶ Si obiicitur: quia deus in hac vita parum cogscitur Quo go vel vn deus in hac vita potest multum amari: Respondetur quia deus in hac vita amari potest in se immediate non per creaturas: sed cogsci non potest nisi per creaturas in praesenti. Ideo Amb. dicit. Charitas intrat vbi scientia foris stat.

186

¶ Tertio amor causatur ex assimilatione. Ecci. xiii. Oe animal diligit sibi simile.

187

¶ Quarto causatur ex concordatioe scilicet voluntatum et morum. Cato. Concordia nutrit amorem. Per oppositum ctiam teste Senecain fine epitole. Dissimlitudo inquit mo¬ rum: distantia vite: et contraria ingenia id est voluntates amiticiam soluunt.

188

¶ Ex istis accipe quod si vis amari a deo stude bonitati et humilitati. Item diuine cognitioni: assi milationi: et concordie. Similiter si vis vt amor inter te et proximum sit et crescat: Istis praedictis des operam in virtuosis operibus

PrevBack to TopNext