Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Next

Capitulum 11

1

Titulus huius capituli est de pace. Et quid vult per se esse, per se vita, per se virtus et alia que sic esse dicuntur. Dicitur autem Deus pax, quia unit omnia simul, dum singula que sua sunt, diligunt. Dicitur autem per se esse, quia a nullo alio accepit ut subsisteret, vel quia ipse esse potest per se etiam aliis non existentibus. Dicitur per se vita et per se virtus, quia eius vita et operatio est sine alterius adminiculo. Deus enim se ipso est, se ipso vivit et se ipso operatur. Nostrum autem esse vel vivere vel agera non solum non est per se actu set nec potest sine Deo esse vel intelligi intellectu. Quoniam eius totum quod est, a Deo est, Unde quod non potest per se intelligi, non potest de creatura per se dici.

2

Age igitur, etc. usque ad illud: Igitur de ipsa, etc. talis est sensus: Post hoc laudanda est pax divina pacificis laudibus que est princeps eongregationis. Ipsa est enim omnium unitiva, unitate scilicet materialitatis. Que una est omnibus conmunis. Et est generativa consensus, idest bone voluntatis, et connaturalitatis universorum, idest sociabilitatis. Unde et omnia eam desiderant, quia convertit ipsorum divisibilem multitudinem ad universalem unitatem, et unit naturalem contrarietatem omnis rei sive universitatis ad conformem cohabitationem huius pacis. Huius pacis etiam participatione ille virtutes que sunt inter angelicas congregativas virtutes digniores et ipse ad se ipsas et ad alias invicem et ad unum et perfectum pacis omnium principium et causam. Et simpliciter superveniens omnibus omnia diffinit et terminat et firmat, quasi quibusdam testibus conclusivis diversorum et non sinit divisiva effundi ad interminationem et infinitatem. Inordinata autem et incollocata et deserta a Deo quidem benefacta set a propria unitione exeuntia in se invicem facit omni armonia coniungi.

3

Igitur de ipsa, etc. usque ad illud: Et primum quidem, etc. talis est sensus: Hanc divinam pacem et silentium sanctus Iustus de quo habetur in Actibus. i. g Et statuerunt, etc., vocat ineffabilitatem et inmobilitatem ad omnem cognitum processum. Huius autem scripta aput nos non extant. Quomodo autem quiescit Deus et silentium agit. Et quomodo in se ipso et intra se ipsum est, et ad se ipsum totum totus superunitus est, nec ad se ipsum ingrediens, et multipliciter se existentibus conmunicans non derelinquid sui ipsius unitionem set procedit ad omnia intus manens per excessum unitionis omnia superantis: nec fas est nec possibile alicui existentium dicere aut cogitare. Set hoc habetur ineffabile et ignotum in ipso tanquam existente super omnes intelligibiles et dictas ipsius participationes. Quibus solis ab existentibus cognoscitur. Et hanc cognitionem eius inspiciemus prout possibile est viris imimo nobis, qui a multorum virorum sapientia deficimus.

4

Et primum quidem, etc. usque ad illud: Propter quam, etc. talis est sensus: Primo quidem dicimus quod Deus ipsam per se pacem tam universalem quam particularem facit subsistere et facit omnia ad se invicem concreta secundum inconfusam eorum unitionem, ut scilicet eorum unitio sit eorum concretio. Secundum quam etiam unitionem vel concretionem omnia indivisibiliter et indistanter unita, singula tamen pura secundum propriam speciem subsistunt, non obfuscata per concretionem ad sibi opposita: Nec habent similiter aliquam diligentem unitionem aut simplificationem cum oppositis. Igitur unam quandam et simplicem pacifice unitionis contemplemur naturam unientem sibi ipsi universa et singula sibi ipsis et omnia sibi invicem et salvantem omnia in continentia omnium inconfusa et inmixta et concreta. Propter quam angelice substantie unite, idest simplicis nature facte propriis intellectibus uniuntur, idest intellectus cum deiformibus ipsorum affectibus coniunguntur. Quibus unitis sursum ascendunt per contemplationem ad ignotam conmunionem eorum que sunt collocata super ipsos.

5

Propter quam, etc. usque ad illud: Quomodo autem, etc. talis est sensus: Propter hanc etiam pacem anime largissime dispersas suas rationes, scilicet per vanas et varias cogitationes, uniunt et congregant, dum scilicet ad se redeunt et Deo liberum arbitrium subiciunt vel uniunt per amorem et congregant per contemplationem suas rationes. Et sic ad unam intellectualem puritatem per inmaterialem et simplicem intellectum perveniunt via et ordine, idest ducente et ordinante divino lumine, iuxta conditionem suam ad eandem unitionem que est super intellectum. Propter quam etiam unitionem pacificam subsistit una et indissolubilis omnium complexio secundum divinam, idest datam sibi a Deo, sui ipsius armoniam. Et concordatur perfecta consonantia quo ad universitatem et consensu quo ad Deum et connaturalitate quo ad se ipsam. Et est congregata inconfusibiliter, quia omnia sunt distincta, et contenta indivisibiliter, quia per illam sunt unita. Perfecta enim universitatis virtus pacifica transit ad omnia existentia secundum simplicissimam ipsius et inmixtam unifice virtutis presentiam, uniens omnia per subsistentiam et coniungit extrema extremis, idest magis et minus participantia per media ut rationale cum irrationali coniungitur in unum genus mediante vita et sensu. Et hoc facit secundum unam connaturalem et coniunctivam armoniam. Et extendens munera sua usque ad extremas creaturas omnia consentientia facit, mediantibus scilicet unitatibus, idest coniunctionibus formarum ad materias; ydemptitatibus, quibus quelibet res essentiata idem vel eadem est ad se ipsam; unitionibus quibus una res alteri unitur; congregationibus quibus diversa ab invicem copulantur ad invicem. Et hoc totum fit divina pace stante indivisibiliter, in hiis videlicet que sic operantur, amicabiliter et mirabiliter et in uno, idest in una rerum universitate, omnia hec que diximus, demonstrante et per omnia proficiscente per provisionem, et a propria ydemptitate non recedente per sui ipsius divisionem vel a suis creatis separationem. Procedit enim ad omnia per suam bonitatem et tradit se omnibus per conmunicabilitatem iuxta videlicet singulorum proprietatem. Et supermanat omnibus habundantia sue pacifice fecunditatis, omnia scilicet in omnibus operando et tamen manet in se per excessum unitionis tota ad se totam et secundum se totam superunita.

6

Quomodo autem, etc. usque ad illud: Si autem secundum, etc. talis est sensus: Potest aliquis obicere: quomodo dicis omnia desiderare pacem, cum multa sint que gaudent alteritate et divisione et nunquam vellent sponte quiescere. — Solutio. Alteritas vel discretio dici potest cuiuslibet rei proprietas. Et secundum hoc concedimus quod nulla res velit eam dimittere. Et hoc ipsum pertinet ad desiderium pacis. Omnia enim ad se invicem appetunt pacem habere et sibi uniri; et sua propria et que sunt suorum, esse inmobilia et non valentia deficere. Et perfecta pax est servativa pure proprietatis singulorum, scilicet per providentias ipsius que donant pacem. Et salvat etiam omnia ut sint non bellantia, idest bellum facientia et ut sint inconfusa tam singula ad se ipsa quam omnia ad invicem. Et omnia stabili inflexibilli virtute statuit ad sui ipsorum pacem et inmobilitatem. Et si omnia mota non quiescere set moveri semper motu suo appetunt, hoc ipsum pertinet ad desiderium divine pacis omnium. Que salvat omnia in eo quod non valent cadere a se ipsis. Et custodit inmobilem et non valentem deficere omnium motorum proprietatem et vitam motivam in eo quod mota ad se ipsam pacem habent et eodem modo habentia ipsam operantur ea que sibi sunt naturalia.

7

Si autem, etc. usque ad illud: Set quoniam, etc. talis est sensus: Si dicatur alteritas esse casus a pace et conetur aliquis probare quod non omnia appetunt pacem, quia multa talem appetunt alteritatem, respondemus quod nichil est existentium quod ab omni unitione perfecte ceciderit. Quod enim omnino est instabile et interminatum et incollocabile et indefinitum, neque existens est neque in existentibus. Si quis autem dicat illos inimicari paci et bonis pacis qui litibus et furoribus et variationibus et instabilitatibus gaudent, respondemus quod etiam tales afficiuntur quibusdam obscuris ymaginibus pacifici desiderii eo quod ipsi a passionibus proprie concupiscentie multum impugnati et illas sedare quidem desiderantes, stulte arbitrantur se pacem habere aput semet ipsos per adimpletionem desideriorum suorum superfluentium eo quod perturbantur non consequendo delectationes quas appetunt. Magnifice autem laudanda est pax quam divina benignitas effundit per dominum Ihesum, per quem non solum: consopita est discordia hominis ad se ipsum et hominis ad alium hominem et hominis ad angelos, set ut nos simul cum angelis secundum nostram possibilitatem divina operemur secundum providentiam. Ihesu omnia in omnibus cooperantis et facientis pacem ineffabilem a seculo prediffinitam et reconciliantis nos sibi in spiritu et per ipsum et in ipso patri. De quibus supernaturalibus donis in libro De divinis Caracteribus sufficienter dictum est accedente scripturarum attestatione.

8

Set quoniam, etc. usque ad illud: Dicis autem, etc. talis est sensus: Quoniam alias me per epistolam interrogasti: per se esse, per se vitam, per se sapientiam et te super hoc dubitare dixisti quomodo aliquando dicam Deum per se vitam, aliquando autem per se vite substantificatorem, dignum duxi nunc te ab hac dubitatione absolvere; et, ne sepe dicta nunc iterem, non sunt contraria Deum esse per se virtutem et per se vitam, et ipsum esse per se vite et per se pacis. Et per se virtutis substantificatorem. Dicitur enim per se vita, etc. sicut causa existendi omnibus existentibus et maxime primo existententibus. Substantificatorem autem per se vite, etc. sicut super omnia que prius sunt, superexistens supersubstantialiter.

9

Dicis autem, etc. usque ad illud: Et quidem, etc. talis est sensus: Queris quid omnino dicamus per se esse aut per se vitam aut quecunque huiusmodi, que absolute et principaliter ponimus in Deo subsistere. Dicimus autem quod hoc a veritate non deviat set habet simplicis veritatis manifestationem. Non enim dicimus aliquam substantiam: vel divinam, iuxta ydolatrie errorem, vel angelicam, per se esse quod sit causa essentie omnium et ipsum esse substantiale et principium rerum et substantie causa. Nec dicimus aliam esse deitatem generativam vite preter superdeam vitam omnium viventium et causam ipsius per se vite. Et, ut compendiose dicamus, non dicimus aliquas substantias aut personas esse principales existentium et causativas, quas ydololatre dixerunt esse deos existentium et creatores per se facientes. Quos vere et proprie non existentes nec ipsi sciverunt nec patres eorum. Set nos dicimus omnium unum superprincipale et supersubstantiale principiuan et causam omnium divine et causaliter per se esse et per se vitam et per se deitatem. Et dicimus ipsam causam esse per se substantificantem et per se vivificantem provisivas virtutes particulariter datas et per se deificantem deificatos ex Deo qui secundum suum supersimplex esse est inparticipabilis. Istis autem virtutibus existentia omnia iuxta singulorum proprietatem participant. Et ex hac participatione sunt et dicuntur et vivificantia et existentia et divina et cetera huiusmodi. Propter quod divina bonitas dicitur esse primo substantificatrix suorum invisibilium quasi radiorum superunite bonitatis, ut sint per se esse, per se vita, etc. Secundo primitivarum creaturarum que hiis perfectissime omnium creaturarum participant, ut est natura rationalis, postea particularium ipsius nature, ut angelorum et hominum vel graduum et ordinum sive angelicorum sive humanorum, postea inferiorum creaturarum que dictis Dei donis non integre nec omnibus participant set particulariter ut inanimata que tantum sunt nec vivunt, vel animata que sunt, vivunt nec sentiunt.

10

Et quidem oportet etc. usque in finem capituli talis est sensus: Opportunum est recitare super hiis sententiam quorumdam magistrorum sanctorum, inter quos specialiter intelli- gitur designari sanctus Ierotheus cum aliis apostolorum discipulis, qui dixerunt superbonam per se bonitatem et superdeam per se deitatem esse substantificatricem per se bonitatis et per se deitatis. Dicentes et bonificationem et deificationem esse donum ex Deo proveniens. Et idem dicunt de per se pulchritudine secundum quod est in Deo et per se pulchrifica effusione secundum quod divina invisibilia creature se infundunt et conmunicant. Quibus tamen, quasi profundius, in Deo est omnium invisibilium suorum superunita et inparticipabilis simplicitas, secundum quam nec essentia nec ratione ydeali nec aliquo modo cogitabili vel superintellectuali distinguitur essentia a vita vel sapientia vel bonitate, etc. Ex eodem etiam dono dicunt esse totales et particulares pulchritudinis influitiones que conferuntur celitus angelis vel hominibus et inferioribus creaturis. Ipsa etiam pulchra et vita et viventia et sapientia et ita de aliis quibuscunque providentiis et bonitatibus participatis ab existentibus et procedentibus ex Deo qui secundum se est inparticipabilis copiosa effusione et etiam supermanantibus. Et quod omnino omnium causa sit super omnia, et supersubstantialitas et supernaturalitas omnino excedant existentia secundum quamcumque substantiam et naturam.>

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 11