Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

How to Cite

Next

Capitulum 1

1

Titulus huius capituli est: Que sermonis intentio et que de divinus nominibus traditio. Intentio sermonis beati Dionysii, idest huius tractatus spiritualissimi est de divinis tractare secundum testimonia scripturarum. Et hoc utique cum reverentia, ut videlicet solum tanta sit de Deo et divinis collatio, quanta fuerit eius illuminatio. Si enim divinorum collatio excedit illuminationem, incurrere potest in erroris confusionem vel superbie presumptionem. Ignotis enim debet exhiberi reverentia et de notis debet dari scientia. Que autem sit de divinis nominibus traditio, ipsemet suum prosequendo tractatum aperit, cum tam de substantialibus quam de personalibus et accidentalibus nominibus Deo attributis specialiter disserit, per talium videlicet nominum appellationem divinam nobis manifestando cognitionem.

2

Nunc autem, etc. usque ad illud: Igitur universaliter, etc. talis est sensus: Post tractatum De divinis Caracteribus in quo tractavi de distinctione divinarum personarum, qui scilicet liber non est aput latinos, transibo, sicut possibilitas se offeret, ad reserandum misterium nominum divinorum. Est autem a beato Paulo 1a Cor. diffinitum nobis expositoribus, quomodo et qualiter debeamus asserere veritatem eorum que de Deo in sancta scriptura dicuntur, videlicet non in verbis sapientie humane que non habent efficaciam persuadendi nobis divina sed demonstrando in ipsis divinis sermonibus virtutem sive intelligentiam qua Spiritus Sanctus movit theologos, idest sanctos viros ad loquendum de Deo, quasi dicat, in exponendo divina non est opus infirmitate humane sapientie sed demonstratione spiritalis virtutis et intelligentie, qua per spiritum moti sunt, qui de Deo locuti sunt. Et vere virtuosa est spiritalis intelligentia a Sancto Spiritu revelata, secundum quam et per quam viri sancti, qui de divinis tractaverunt, coniuncti sunt ineffabiliter et ignote ineffabilibus et ignotis theoriis, idest illuminationibus que ab homine non possunt fari vel cognosci. Et hoc adepti sunt non per gratiam investigationis sed per gratiam unitionis spiritalis que efficacior est et melior ad cognoscendum divina quam sit nostra virtus sive exercitatio rationalis vel intellectualis.

3

Igitur universaliter, etc. usque ad illud: Etenim, etc. talis est sensus: Cum ineffabilis et ignotus sit Deus, non est conmuniter presumendum dicere cum affectatione vel mente sentire de deitate que omni intellectui occulta est et super omnem substantiam est, preter ea que per divinam revelationem nobis in sanctis eloquiis sunt manifestata. Conveniens est igitur attribuere supersubstantialem scientiam, idest cognitionem excessivam, deitati que ignoratur et ab omni substantia segregatur, quoniam superet omnem vim rationalem et intellectivam et ipsam substantiam qualis sit. Nos vero tantum aspectum mentis ad divina dirigemus, quantum spiritus sapientie qui radiat in scripturis intra abdita nostrorum cordium se inmittet, penetrare nos faciendo ad illuminationes superius radiantes vel ad splendores superius elevantes aut desuper emanantes. Docendo vero et discendo aut perscrutando simus in scrutinio et exercitio divinorum reverentia et munditia constricti iuxta terminos veritatis. Temperantiam enim vocat reverentiam et sanctitatem munditiam. Quibus duobus mens constringitur. Quia illa facit timidum et hec avidum in divinis. Temperantia enim constringit per reverentiam et timorem. Sanctitas vero per munditiam et honorem. Vel debemus esse temperantia constricti in iudicio dubiorum. Sanctitate vero in scrutinio secretorum ne videlicet in dubiis temere diffiniamus nec in secretis superbe irruamus.

4

Etenim si aliquid, etc. usque ad illud: De hac igitur, etc. talis est sensus: Quia convenit assentire sancte scripture que omnem sapientiam habet ad delectandum affectum et omnem veritatem continet ad illuminandum intellectum, liquet quod principalis bonitas revelat misteria et intelligere ea facit secundum quod unusquisque proportionatus est, idest magis vel minus a Deo illuminatus quod est in salutari iustitia a mensurari. Iustitia enim salutaris est Christi iustitia, qua quantum quilibet iustus est, tantum ad capienda divina mensuratus est, vel proportionatus. Nec potest habere quis tantam mensuram gratie quod possit Deum conprehendere. Vel nemo in accepta mensura iustitie extimat se ita proportionabilem quin cognoscat Deum, sicut decet, nulli creature esse conprehensibilem, sicut ab omnibus segregatum est. Vel sic: in mensuratione sicut inconprehensibilem, ut decet Deum, segregante, idest theologia segregat sive distinguit Deum qui est inconprehensibilis et infinitus in mensuratione, idest ab hiis que mensurata sunt sive finita, quasi dicat distinguit finitum ab infinito. Sicut enim intelligibilia, idest pure mentalia sensibus corporis sunt inconprehensibilia quo ad tactum, et incontemplabilia quo ad aspectum, et sicut inter ea que sunt conposita ex forma et materia et figura corporea et illa que omnino sunt simplicia et intangibilia, utpote forma carentia, magna est distantia, sic secundum eandem veritatis rationem unitas divina que est super omnem substantiam et mentem, superat omnem cognitionem et substantiam. Similiter bonum quod est super omnem deliberationem sive mentis tractatum, est omni deliberationi intractabile. Similiter esse bonum quod est super omne verbum est ineffabile omni verbo. Hec autem unitas est causaliter unificans omnem creatam unitatem, et est substantia super omnem substantiam; et est sic intellectus quod non est intelligibilis, et est verbum indecibile nisi solo eterno patri. Similiter hec unitas est irrationabilitas per excessum rationis, et inintelligibilitas per excessum intelligentie, et innominabilitas per excessum nominationis; et eius existentia est secundum nullius existentis naturam et causat esse in omnibus creaturis, nec causatum est existens per excessum existentie, quia dignior est omni esse. Quale autem ipsum bonum sit et quantum ipsum, tantum de se ipso potest proprie et scienter enuntiare, quasi dicat aliquid vel nichit de ipso dicimus, quia ipsum non novimus. Ipsum vero quod habet sui notitiam, posse habet propriam enarrare magnificentiam.

5

De hac igitur sicut dictum est, etc. usque ad illud: Has sequentes, etc. talis est sensus: De hac deitate que super omnem substantiam est et omni intellectui abscondita est, non debenus aliquid asserere vel mente concipere nisi que in sacra scriptura a divino spiritu a quo facta est, exprimuntur. Ipsa enim sacra scriptura de se ipsa, prout decet ipsius boinitatem, dat testimonium quod omnis eius vera scientia et contemplatio, idest quicquid de ipsa potest sciri per investigationem vel per supernam illuminationem nobis viatoribus est inpenetrabile, vel invium est, quia nulli pervium est quod super omnem intellectum est. Plures autem inveniuntur theologie doctores ipsam laudavisse, sicut invisibilem quo ad vim aspectivam et sicut inconprehensibilem quo ad vim intellectivam, sed etiam inscrutabilem quo ad vim investigativam, et investigabilem quo ad vim contemplativam, eo quod illi qui ad contemplationem sue occulte infinitatis per excessum transierunt nullum nobis manuductivum vestigium reliquerunt. Et quamvis dicamus ipsum bonum inscrutabile, tamen aliquibus sanctis est conmunicabile, quasi dicat, non per intellectum investigatur, sed per affectum vel per donum conmunicatur. Sic autem conmunicatur quod a se ipso non separatur, sed in se ipso sine alterius participio collocat sapientie radium. Cuius illuminationes infundit secundum mentium maiores vel minores proportiones, quasi dicat, radius sapientie supersubstantialiter in divina bonitate consistit; tamen eius illuminatio benigne iuxta possibilitatem accipientium condonatur. Hec autem illuminatio talis virtutis est quod puros animos, qui se sancte ad ipsius inmittunt radium, semper magis ac magis extendit ad sui contemplationem, ut clarius ab intellectu videatur. Et ad sui conmunionem, ut affectus eo suavius perfruatur. Et ad sui assimilationem ut actus debita forma perficiatur. Eo autem moderamine debent se viri sancti inmittere in divino lumine, ut nec supra quam sibi concessum est, presumant quod est superbie, nec inferius segniter torpeant, quod est miserie et negligentie, quasi dicat: nec sicut nimis in divinis presumentes, quia a multo lumine opprimentur; nec nimis negligentes, quia de spiritu ad carnalia pertrahentur, vel de libertate spiritus ad subiectionem carnis, quod pessimum est, prolabentur. Non igitur divini radii contemplatores sint nimis presumptuosi vel nimis desidiosi, sed firme quo ad aspcetum non trementem, et indeclinabiliter quo ad affectum ardentem ad ipsius desuper radiantem radii claritatem tota mentis aviditate extenduntur. Et iuxta proportionem vel mensuram sibi dati amoris et infusi splendoris cum reverentia sancta per filialem timorem et caste per spiritalem amorem. Et sancte per sanctissimum Christi cruorem alis illuminati intellectus et inflammati affectus ad introitum in interiora velaminis elevantur. Neque enim sine sanguine erat introitus in sancta sanctorum. Sic nec sine iustitia passionis Christi patet accessus ad abdita divinorum. Nota. Nec tamen incommunicabile, quasi dicat: Et si non sit perscrutabile, non tamen incommunicabile.

6

Has sequentes, etc. usque ad illud: Hec a divinis eloquiis, etc. talis est sensus: Nos affectu prosequentes has leges divinas videlicet ut quilibet constrictus intra terminos proprios se exerceat ad divina sine presumptione et negligentia. Quibus etiam legibus gubernantur omnes angelici ordines. Nos, dico, venerantes occultum divini principatus quod excedit omnem intellectum et substantiam inscrutabilibus et sanctis affectibus mentis, idest affectibus qui non enarrantur nec inquinantur. Similiter et venerantes ea que non possunt de Deo dici casto silentio, idest taciturnitate qua veritas non corrumpitur falsitate, extendimur ad splendores sapientie in sacris scripturis nobis rutilantes. Et ab ipsis splendoribus illuminamur ad cognoscendas et decantandas Dei laudes, illuminati ab ipsis splendoribus sublimius quam per mundanorum vel visibilium manuductionem, et per eosdem splendores affectualiter dispositi ad earundem laudum enuntiationem, ut per ipsos cognoscamus et videamus secundum mensuram gratie nobis date lumina divina, et ut sciamus laudare Deum tanquam principium omnium luminum nobis celitus apparentium. Qui, videlicet Deus, donat sipiritum bonum sicut ipse testatur de se ipso Mt. VII. ubi dicit. Quanto magis pater vester celestis dabit spiritum bonum petentibus se. Et merito laudandus est talis sicut causa omnium, quo ad materiam, et principium, quo ad formam, et substantiam quo ad conpositum ex utraque, et vita quo ad anime inspirationem; et decidentium ab ipso revocatio per gratie infusionem, et resurrectio per prioris status adeptionem. Illorum vero qui prolapsi sunt ad corruptionem mentis est revocatio per inspirationem, et reformatio per iustitie operationem.

7

Nota quod beatus Dionysius videtur facere differentiam inter decisionem a Deo et mentis corruptionem quasi plus inportet mentis corruptio que fit per voluntatis pravitatem quam a Deo separatio que fit aliquando per carnis infirmitatem. Illi ergo decantandum est laudis preconium qui utrisque malia istis apponit remedium. Preterea merito Deus est laudandus qui sancte collocat eos qui conmoti temptationibus inmunditiam contrahunt in affectionibus. Nec solum per gratiam collocat vacillantes, sed firmat sancto desiderio stantes in bono proposito. Insuper ipse manuducit per orationem eos qui sursumacti sunt per alteram affectionem, et eos qui illuminati sunt per studium scientie, illuminat per infusionem gratie, et eos qui perficiuntur ab ipsa per affectionis innocentiam, perficit per actionis iustitiam, et eos qui deificantur per devotionem, thearchicat, idest deificat per unitionem, et eos qui simplificantur per puritatem simplificat per caritatem, et eos qui uniuntur in consortio sociorum, unit in radio divinorum.

8

Insuper Deus est superprincipale principium omnis principii. Quia nullum principium est quod ab eo non sit principiatum. Item ipse est revelatio omnium occultorum secundum convenientiam vel proportionem iustorum. Et, ut generaliter dicatur, ipse est vita viventium per sensificationem et suhstantia exi- stentium per perfectionem. Principium et causa omnis vite: principium in movendo, causa in creando. Et hoc totum propter naturalem ipsius bonitatem que omnia existentia sive sint spiritalia sive corporalia deducit ad esse per creationem et continet per conservationem. Et substantiam thearchie occultum: Thearchiam vocat videlicet regulam (?) super omnia trinitatem, eo quod ipsis nuncupatis diis, angelis scilicet et sanctis, principetur. Interpretatur quippe thearchia divinus principatus sive princeps divinus vel divina sublimitas vel summa divinitas.

9

Thearchie occultum, idest subtilitatem divini sacri principatus de quo parum aliquid novimus et infinita ignoramus.

10

Et post sequitur: Ad illucentes nobis in sanctis eloquiis splendores extendimur, idest spiritualiter et altius quam visibili consideratione manuducimur.

11

Hec a divinis eloquiis memoramus, etc. usque ad illud: Hec et nos docti, etc. talis est sensus: Hec pauca de scripturis ad memoriam reducimus; potest tamen dici quod generaliter omnia sacre scripture testimonia ad laudes divinas pertinentia supervarie describentia divinas nominationes sive monstrando divinam cognitionem sive ad Dei cultum et reverentiam exhortando. Bonos enim processus vocat Dei cognitionem et Dei laudem vel reverentiam, per quas Deus cognoscitur et colitur. Dei autem cognitio manifestative, Dei vero laudative traditur in scriptura. Vult ergo dicere quod omnis theologorum terminus, scilicet sancta scripture testimonia Dei nominationes dividit. Quia aliqua ponuntur ad veniendum in Dei cognitionem, aliqua traduntur ad Dei reverentiam et honorem. Et propter hoc quasi in omnibus locis scripture ubi de Deo agitur, laudatur deitas aliquando sicut unitas propter essentialem unitatem vel propter essentie sue supernaturalem simplicitatem et inpartibilitatem, ex qua tanquam ex virtute vivifica Deo unimur et varie nos alternantibus curis et concupiscentiis nostris per excessum mentis restrictis congregamur affectu et cogitatu in divinam unitatem nos sibi conformantem et unientem, quasi dicat: Deus dicitur unitas et ratione simplicitatis, quia non potest dividi nec partiri, et ratione virtutis qua nos ad se elevando restringit mentis curas et concupiscentias, quibus alternamur et tota mente nos in Deo congregat qui nos deificat sibi uniendo et sui inmitatores facit ab eius unitione non recedendo.

12

Nota hic quod non potest fieri mentis ad Deum unitio nisi primo fiat virtute divina concupiscentiarum nostrarum exclusio vel restrictio. Concupiscentia ergo Dei est inimica. Concupiscentia vero mundi vel carnis est divisiva vel alterativa.

13

Item. Laudatur Deus non solum sicut unitas sed sicut trinitas propter manifestationem supersubstantialis fecunditatis trium personarum ex qua omnis paternitas in celo et in terra nominatur, quasi dicat: In trinitatis nomine laudatur supersubstantialis fecunditas qua pater generat filium et hii duo spirant spiritum sanctum et ab ista increata fecunditate omnis celestis et terrestris generationis exordium inchoatur. Prius ergo divina fuit generatio; post humana. Et prius pater in celis nominatus est quam in terris. Item. Scriptura laudat thearchiam sive deitatem sicut omnium causam que existunt visibiliter vel invisibiliter. Quoniam omnia deducta sunt ad participandum essentiam propter eius substantialem bonitatem, quasi dicat: Deus est causa omnium inmediata, qui motu innate bonitatis cum nichil esset, omnia ad esse deduixt. Quod reputatur primum inter resonantia vel dona divine bonitatis. — Item. Laudatur ut sapiens et pulchra ipsa deitas. Quia omnia que ab ipsa creata sunt, in propria natura sine corruptione aliqua conservat et implet omni ordine et decore. Incorruptio igitur nature sive conservatio sine corruptione pertinet ad sapientiam. Armonia vero, idest ordo rerum et concordia et decor pertinet ad pulchritudinem, quasi dicat: Quia Deus sapiens est, omnia conservat sine lesione. Quia vero pulcher est, omnia implet concordia et decore.

14

Nota quod primum dicit armoniam; postea decorem. Quia que ordinata sunt et concordantia, sunt decentia. Que vero inordinata sunt, turpia sunt.

15

Item. Deitas laudatur sicut benigna differenter a predictis modis. Quoniam in personam filii vere et integraliter assumpsit omnia naturalia nostra sive totam nostram naturam, iterum vocans eam ad se per gratiam quam prius vocaverat per in- nocentiam. Nec hoc solum. Set reposuit humanam naturam in creatore que propter peccatum facta est extrema in creatura. Vel sic: reponens humanam extremitatem. Quia nichil fuit in natura sic vile vel extremum extra peccatum et ignorantiam quod non assumpserit in se filli persona. Nichil enim est aliud Deum extremitatem humane nature reponere nisi viles quosque defectus ipsius in unitatem persone assumere, ut pati et mori. Ex hac nature extremitate vel divina benignitate dominus Ihesus ineffabiliter simplex secundum deitatem factus conpositus secundum humanitatem. Et presentatus est nobis temporaliter qui fuit ab eterno. Et inter terminos factus est humane nature qui omnem nature vel omnis nature ordinem divine sicut divinus excedit, intransmutabiliter et inconfuse propria retinens, idest divina, quasi dicat: Quamvis humana assumpsit non tamen divina perdidit que ab eterno in se ipso eterno collocata habuit, idest inmutabiliter stabilita. Benigna etiam dicitur thearchia propter quelibet alia deifica lumina, id est divina illuminationes multiplices que doctrina apostolica iuxta testimonium sacre scripture nobis ex dono manifestavit. Deifica lumina appellat divinas illuminationes varias que nobis ad Deum cognoscendum sunt a nostris doctoribus manifestata verbis vel scriptis licet occulte, idest obscure, ut videlicet veritatis radius infidelibus occultetur.

16

Hec et nos docti sumus, etc. usque ad illud: Tunc autem, etc. talis est sensus: Hec misteria docti sumus iuxta capacitatem viatorum per sacras scripturas in quibus ista re- velantur, et doctorum sive prophetarum et apostolorum sive aliorum scriptorum et expositorum sacre scripture benignitate, qui nobis per collationem sensibilium revelant intelligibilia et per collationem existentium supersubstantialia. Et huius revelationis gratia attribuerunt formas et figuras informibus et infiguratis et supersubstantiali et infigurabili simplicitati. Similiter attribuerunt per varia et dissimilia simbola sensibilium multiplicitatem et conpositionem, quasi dicat: Nostri doctores sua benignitate nos per infima ad superna ducentes, Deum qui non potest formari nec figurari, per formas et figuras describunt in sancta scriptura, cum ipse sit simplicissimus. Et per multa vocabula asserunt eum fore multiplicem et conpositum.

17

Nota quod non debemus mirari si viri sancti et simplices dicuntur a non bene sapientibus simulati et duplices.

18

Tunc autem quando incorruptibiles, etc. usque ad illud: Nunc autem, etc. talis est sensus: Post resurrectionem quando veram induerimus incorruptibilitatem et inmortalitatem in corpore et per veram beatitudinem claritati corporis Christi conformabimur. Iuxta beati Pauli sententiam ad Phil.: Semper cum Domino erimus, satiati cum oculata fide videbimus gloriam eius purissimis mentis obtutibus clarissimis iuxta nos et circa nos refulgentem splendoribus, quasi dicat: In Dei visione erit castitas sive puritas ex parte videntium et aperta claritas ex parte radiorum refulgentium. Et talium splendorum fulgor significatur in lumine quo perfusi sunt apostoli in Domini transfiguratione et tunc mente sancta impassibili et inmateriali, quia scilicet erit corpori glorificato unita; participabimus intelligibili luminis donatione, quia omnia videbimus; et divina unitione, quia Deo coniuncti inseparabiliter erimus. Hec autem luminis donatio et super mentem unitio fiet per ignotas quo ad plenam intelligentiam, et beatas inmissiones quo ad principalem influentiam divine sapientie supersplendentium radiorum, per quam participationem divinitus inmitabimur celestes spiritus. Siquidem equale erit meritum et premium iustorum et angelorum quando erimus veri filii Dei per resurrectionem in Deum regenerati existentes, quasi dicat: Cum stolam inmortalitatis induerimus, tunc semper presentes Deo erimus, ipsum repurgatis mentis oculis perspicientes cum ineffabilibus splendoribus refulgentem. Et quia mens nostra erit inpassibilis in affectionibus et inmaterialis in cogitationibus, ideo lumine cognitionis et unitione divine delectationis participabimus, et hoc mediantibus ignotis et beatis infusionibus supersplendentium radiorum divine sapientie. Nota quod celestes inmissiones sive infusiones dicuntur ignote, quia cum sint infinite, non plene capiuntur. Et dicuntur beate quia a principali fonte procedunt qui est causa omnis beatitudinis. Quanto autem sancti in celo fient in maiori bonorum participatione, tanto erunt in maiori et diviniore angelorum inmitatione. Nam qui plus ibi accepit, plus fit angelis similior, ac per hoc magis angelum inmitatur, quia altius in Deum elevatur. Nec est absurdum hominem angeli esse inmitatorem, cum dicat scriptura quod equales erimus angelis, scilicet in premio, qui equales extiterimus in merito. Hec autem adequatio tunc fiet, quando facta fuerit per resurrectionem regeneratio per quam adipiscitur vera Dei filiatio.

19

Nunc autem sicut nobis, etc. usque ad illud: Sed quod diximus, etc. talis est sensus: Quicquid sit de futura cognitione Dei, interim tamen utimur magis propriis vocabulis sensibilium rerum ad investiganda et cognoscenda divina. Et ex illorum collatione iuxta cuiuslibet capacitatem extendimur ad contemplandam simplicem et unitam veritatem intelligibilium theoriarum. Quas theorias appellat intelligibilia miracula. Quoniam angelorum ministerio in mentibus virorum contemplativorum mira spectacula obiciuntur, que ipsis contemplantibus semper mirabilia videntur.

20

Nota quod veritas dicitur hic a beato Dionysio simplex et unita: simplex, quia non habet verborum conpositionem; unita, quia non patitur radiorum suorum divisionem. Multiplicantur enim ad alios sed a fonte non dividuntur.

21

Et postquam, quantum in nobis est, uniti fuerimus Deo, confirmantibus theoriis sive intelligibilibus visionibus, tunc resecantes nostras intellectuales operationes inmittimus nos, in quantum divinitus conceditur, ad radium cuius luculentia est super omnia existentia.

22

Nota quod animus viri contemplativi celestibus deditus theoriis non potest uniri ad radium nisi primo fiat resecatio operationum intelligibilium. Intelligibilis autem operatio nichil aliud est quam affectus et intellectus mutua ad radium concertatio. Ideo autem oportet quod fiat resecatio intelligibilium operationum, quoniam in unitione ad radium est quies. In operatione autem est inquietudo sive motus. Motus autem est accessus ad quietem. Unde oportet quod fiat resecatio ut sequatur unitio. In qua est omnimoda quietis sive ex quiete delectatio. In hoc autem radio ultra quam dici potest finitur et consummatur omnis cognitio. Ab eo enim radio a quo emanat omnis illuminatio, finitur et terminatur in intellectu omnis cognitio. Unde cum tam sit cognitio in radio quam in intellectu vel in deiformi animo, in illo merito dicitur preexistere superineffabiliter, quia nichil scimus de principio illuminationis sed tantum de fine cognitionis qui est actus intelligendi in nobis. Hic autem radius, prout est, non potest cogitari mente nec dici verbo nec, sicut est, aliquatenus videri. Quoniam nichil habet simile in rerum ymagine. Unde quoniam nichil habet simile in rerum ymagine. Unde quoniam nichil scitur de eius simplici pulchritudine et quantum ad sensum et quantum ad intellectum, dicitur superignotus, idest duplici ignorantia, videlicet sensibili et intelligibili, nobis occultus.

23

Preterea in se ipso tanquam in principali fonte sapientie cum plenitudine accepit cognitiones omnis substantie. Quia nulla substantia rationalis potest aliquam habere cognitionem nisi ab ipso. Similiter cum plenitudine accepit terminationes virtutum, idest finem et consummationem unitionum mentalium. Que quidem virtutum terminationes nichil aliud sunt nisi mentalium unitionum quietissime delectationes. Quarum omnium sicut ipse est principalis actor, sic et singularis donator, quasi dicat: Ipse est causa principalis omnis cognitionis et intelligibilis delectationis. Et quoniam ipse est omnis boni distributor, ideo super omnes angelos et sanctos virtute que a nobis non comprehenditur, dicitur collocatus, non scilicet presentia corporali sed virtute et potentia eternali. Vere autem dico quod ipse est super omnes celestes mentes. Si enim ipse mentes habent cognitionem eorum que intelligibiliter vel sensibiliter existunt, et ipsa existentia quantum est de se, sint finibilia, quia sunt de nichilo facta, merito ipse radius dignior omni substantia dicitur et omni cognitioni preponitur. Item si melior est radius omni quod possit dici et cogitari, super omnem spiritum et omnem substantiam debet merito reputari, quia videlicet omnia apprehendit continendo et conprehendit intelligendo et preapprehendit ab eterno tanquam essent presentia omnia ordinando, quasi dicat: Omnem substantiam continet quod est apprehendere omnem virtutem, et actum intelligit, quod est conprehendere. Et ab eterno cuncta previdit quod est preapprehendere. Et cum sic omnia apprehendat, ipse tamen a nulla creatura potest conprehendi, nec oculo vel aliquo sensu cognosci potest, nec fingi potest, nec opinari potest, nec dici potest, nec tangi potest, nec sciri potest, supple, sicut est. Cognosci non potest sensu, quia non est visibilis; fingi non potest, quia non est ymaginabilis; opinari non potest, quia non est cogitabilis; nominari non potest quia non est intelligibilis; dici non potest sermone quia non est expressibilis; tangi non potest, quia est inpalpabilis; sciri non potest quia ab intellectu non est conprehensibilis. Cum igitur talis sit Deus quomodo de nominibus divinis tractatum facere potero, ostenso quod supersubstantialis deitas nullo vocabulo possit dici nec aliquo nomine appellari?

24

Sed quod diximus, etc. usque ad illud: Igitur supersubstantialem, etc. talis est sensus: Verum est quod dixi et tractavi in precedenti libro De divinis Caracteribus vel Ipotiposibus, idest de nominibus personalibus Deo impositis. Set propter hoc non sequitur quod Deus sit nominabilis, quoniam illud unum quod vere est ipsum bonum secundum quod est, omni intellectui est ignotum, et ab omni substantia est remotum vel super omnem substantiam collocatum. Videlicet ipsa trina unitas sive trium personarum eterna una trinitas. Quarum quelibet est vere Deus et summum bonum vel simile bonum, idest eternum bonum. Dicit enim Boetius: quod eternitas est simul tota et perfecta possessio. Istud autem summum vel eternum bonum quod est Deus, neque exprimi verbo nec concipi mente potest. Si enim posset totum, ut est, cogitari vel exprimi, posset intelligi et sic ab intellectu conprehendi: quod est inpossibile. Set et unitive cognitiones que conveniunt celestibus animis, per quas divina bonitas ipsis inmittitur, ideo dicuntur inmissiones; vel ab ipsis suscipitur, ideo dicuntur susceptiones, quas scilicet habent de superignota Dei bonitate et supersplendenti.

25

Nota quod bonitas Dei dicitur superignota, quia non potest conprehendi; dicitur superclara quia non potest sicut est contemplari.

26

Tales, inquam, cognitiones vel susceptiones aut inmissiones ab ipsis qui eas accipiunt, nec fari possunt nec cognosci. Nichil enim est effabile quod non est cognoscibile vel intelligibile.

27

Et tales unitive cognitiones, quamvis inconparabiliter angelis inferiores, illis solis divinitus conceduntur qui omnem creaturam etiam angelicam naturam contemplando excedunt et inmitatione unitionis angelice percipiunt, sicut possibile est creature. Cum autem pervenitur ad animi summam in Deum quietationem que habetur per intellectualem operationem, taliter mentes deificate, quia supremo lumini sunt unite, docentur laudare Deum maxime per omnium existentium ablationem eo quod omnis talis unitio mentium ad suppremum lumen omnem operationem intellectualem interim suspendat.

28

Nota quod, dum est mentis ad Deum unitio, nulla potest esse tunc in mente operatio, et ideo tunc solum in mente locum habet ablatio, non positio. Nam ad unitionem pertinet ablatio, quia ibi non est collatio. Ad operationem vero pertinet positio quia ibi esse potest collatio, quasi dicat: Dum mens adhuc est infra metas intellectus, tunc agit et confert ex materialibus ad divina ascendendo. Quando vero supra se ipsam est, quia non potest conferre, non potest ponere sed tantum auferre.

29

Docemur etiam mentes ex unitione ad suppremum lumen vere et divine quod ipsum suppremum lumen causat omnia existentia et ipsum nichil est omnium que existunt sicut ab omnibus supersubstantialiter segregatum. Et hoc trahitur argumentum quod ablatio Deo convenientior est quam positio, cum Deus nichil sit existentium et ideo nichil dici potest de eo verum.

30

Igitur super substantialem quidem, etc. usque ad illud: Hec igitur scienntes theologi, etc. talis est sensus: Probatum est Deum super omnem creatam cognitionem ineffabiliter collocatum. Igitur nulli amatores veritatis qui penetrant occulta, qui etiam non solum veritatem creatam amant, sed etiam increatam, que totius excedit veritatis create terminos, adeo sunt efficaces in amando vel intelligendo, ut possint laudare supersubstantialem deitatem sccundum eternam et superbonam essentiam suam quibuscumque vocabulis intelligibilibus sive ut rationem ad quam pertinet discretio vel ut virtutem ad quam pertinet operatio, sive ut mentem ad quam pertinet contemplatio, sive ut vitam ad quam pertinet sensificatio, sive ut substantiam ad quam pertinet in esse collocatio, aut alio vocabulo quantumcunque sublimi; sed oportet laudare eam sicut excellentem et segregatam sive excellenter segragatam: ab omni habitu, quia non est aliqua dispositio naturalis; motu, quia non accedit nec recedit a quiete; vita, quia non habet animam vegetabilem, sensibilem vel rationalem; fantasia, quia fingi non potest; opinione, quia arbitrari non potest; nomine, quia non potest eius res mente concipi; verbo, quia non potest exprimi; deliberatione, quia nichil creatura potest de ipso diffiniri; intellectu, quia non potest apice intelligentie conprehendi; statione, quia non potest figi; collocatione, quia non potest circumscribi; unitione, quia non potest alicui rei misceri; fine, quia non potest terminari; infinitate, quia non potest numerari; et ab omnibus que existentia participant in omnibus creaturis, est ineffabiliter segregata. Ne tamen ab eius laude cessetur cum ipsa sit essentia ipsius bonitatis et causando ipsum esse causa sit omnium existentium, convenit laudare divinam providentiam, principaliter bonam vel principem bonitatis et ipsum bonum creaturis conmunicantem ex omnibus effectibus suis. Circa ipsam enim omnibus intimam et per causam que ipsa est, omnia efficientem, sunt omnia et ipsa est eternaliter et causaliter ante omnia et omnia in ipsa consistunt per conservationem et continentiam et eius essentia est deductio omnium ad esse et substantia omnium. Et ipsam desiderant naturaliter omnia, scilicet intellectualia idest angeli, et rationalia idest homines. Et hoc cognitive, idest per vim cognitivam sive intellectivam, quasi dicat: Quia angeli et homines vim habent Deum naturaliter cognoscendi, habent et affectum ipsum desiderandi. Irrationabilia vero que hominibus sunt subiecta, ipsum desiderant per vim sensitivam, quia concupiscunt naturaliter sensificari et in sensu continuari. Vegetabilia vero ipsam desiderant obtando ab ea percipere motum vivificum. Inanimata vero ipsam desiderant secundum substantialem aptitudinem et habitudinariam, idest secundum quod apta nata sunt habere esse vel existere, quasi dicat: Hoc desiderant naturaliter quod habent a Deo substantialiter, quia suum esse continuum est suum desiderium.

31

Hec igitur scientes, etc. usque ad illud: Ita igitur omnium cause, etc. talis est sensus: Talia et similia, que diximus, attendentes divine scripture conditores vel scriptores Deum laudant sicut innominabilem quia non est aliquod vocabulum sufficiens ad tante rei expressionem. Et ex omni nomine, quia non est aliquod vocabulum quod non habeat aliquam bonam significationem. Laudant autem eum sicut innominabilem, sicut quando in libro Genesis queritur nomen Dei a Iacob Deo sibi in propria creatura apparente et aliquod bonum per apparitionem significante et angelus quasi ex persona Dei respondit: Quid queris nomen meum quod est admirabile? Que quidem responsio nichil aliud fuit quam quedam increpatio, ut Dei nominatio ad quam nullius viventis accedit cognitio, exquiratur tanquam abigens interrogantem ab omni cognitione deitatis. Et revera nomen Dei est admirabile quod, sicut dicit Apostolus ad Phil., est super omne nomen per preeminentiam vel preeminentem intelligentiam. Quod videlicet nomen quale illud sit, est inexpressibile propter preeminentiam quam habet super omne nomen tam temporale quam celestiale, sive quod sit infra tempus vel supra tempus. — Item. Laudat Deum scriptura ex multis nominibus ut cum inducit Deum de se dicentem in Exod.: Ego sum qui sum, scilicet existens ab eterno qui sum aliis esse tribuens, vel ego sum ab eterno a patre genitus qui sum ab eo tantummodo cognitus, vel ego sum ab eterno existens singulariter qui sum ex tempore carnem sumpturus mirabiliter, vel ego sum existens per me ab eterno qui sum aliis vita animam, motum et sensum infundendo; lumen, ad cognitiones illuminando; Deus, omnia fovendo; veritas, omnes instruendo. Vel ego sum qui sum in me per me existendo, vita spiritum ratio- nabilem infundendo, lumen omnia manifestando; Deus, omnibus providendo; veritas, omnia salvando. Similiter periti in divinis Deum, qui est omnium causa, laudant ex multis nominibus et ex multis sui effectibus, sicut bonum, quia omnibus habitum, affectum et actum bonitatis tribuit, Luc. Nemo bonus nisi solus Deus. Sicut pulchrum, quia omnia speciosa efficit Cant. 1. Ecce tu pulcher es, dilecte mi. Sicut sapientem, quia omnia intelligit. Iob. Sapiens corde est. Sicut diligibilem, quia omnia corda erga se afficit. Cant. 1. Dilectus meus mihi, etc. Sicut Deum deorum, quia nullus spiritus potest aliquid nisi quantum ipse precipit. Ps. Deus deorum dominus locutus est, Dan. etiam: Vere deus vester deus deorum. Sicut dominus dominorum, quia omnes sue dominationi subicit. Apoc. XIX. Dominus dominantium. Sicut sanctum sanctorum, quia sanctitatem in omnibus perficit. Dan. x. Ungatur sanctus sanctorum. Sicut eternum, quia nunquam in substantia deficit. Ps. Tu autem domine in eternum permanes. Sicut existentem, quia tantum a se ipso esse accipit. Exod. iii. Qui est misit me ad vos. Sicut seculorum causam, quia presens tempus ad penitentiam et futurum ad gloriam creavit. 1a Thyimo. i. Regi auten seculorum. Sicut vite largitorem quia motum et sensum omni animali indidit. Act. In quo vivimus movemur et sumus. Sicut sapientiam, quia de divinis et humanis instruit. Eccli. i. Omnis sapientia a Deo domino Deo est. Sicut mentem, quia superiorem partem animi ad celestia suspendit. Alia translatio habet intellectum, quia non solum ad celestia mentem elevat sed etiam de spiritalibus illuminat. Ps. Intellectum dat parvulis. Sicut rationem, quia inter bonum et malum discernere facit: Ps. Quonlam tu illuminas lucernam meam, idest rationem ad iudicandum et disputandum et similia faciendum. Sicut cognitionem, quia omnia occulta perspicit. Hebre. iiii. Omnia munda et aperta sunt oculis eius. Sicut prehabentem omnes thesauros universe cognitionis, quia ab eterno omnia novit et ad occultorum cognitionem, quos voluerit, introducit. Col. v. In ipso sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi. Sicut virtutem, quia omnia infirma reficit. Ps. Deus noster refugium et virtus. Sicut potentem, quia omnia que vult, efficit. Ps. Omnia quecumque volult fecit; vel, sicut potentem, quia omnem superbum deicit. Lc. ii. Deposuit potentes de sede. Sicut regem regnantium, quia eum qui sibi placet, super alios preficit. Apoc. xix. Rex regnum. Dan. v. Cui voluerit, dabit illud. Sicut veterem dierum, quia nunquam esse incepit. Dan. viii. Antiquus dierum sedit. Sicut sine senectute, quia nunquam a suo vigore et decore decidit. Ps. Idem ipse es et anni tui non deficient. Sicut invariabilem, quia nullam mutabilitatem recipit. Ysai. Ego Deus et non mutor. Sicut salvatorem, quia omnes excipit. 1a Thymo. ii. Qui vult omnes homines salvos fieri. Sicut iustitiam, quia omnibus secundum propriam exigentiam tribuit. Ps. Retribuet mihi dominus secundum iustitiam meam. Sicut sanctificationem, quia omnem inmunditiam a cordibus abicit. Apoc. ult. Sanctus sanctificetur adhuc, idest magis ac magis purificetur. Sicut liberatorem, quia ab omni malo protegit. Mt. vi. Sed libera nos a malo. Sicut in magnitudine cuncta excedentem, quia omnes in omnibus excellit. Ps. Tu solus altissimus. Sicut in aura subtili, quia invisibiliter et insensibiliter menti advenit. Reg. xix. Ecce sibilus aure tenuis, et idem Dominus in Io. iii. Vocem eius audis et nescis unde venit vel quo vadit. Dicunt etiam ipsum esse in mentibus per contemplationem. Iob xxix. Quando Deus erat secreto in tabernaculo meo; et in animabus per gratie infusionem. Rom. v. Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris; et in celo per excellentem operatio- nem Ysai. Celum mihi sedes est; et in terra per ipsius gubernationem, Ps. Domini est terra et plenitudo eius. Et dicunt finaliter eundem esse secundum eandem naturam mundanum, idest in mundo existentem; et circamundanum, idest mundum continentem et supermundanum, idest mundana despicientem, et supercelestem, idest sola divina sapientem, et supersubstantiale, idest cum nullo existente aliquid conmune habentem. Sicut solem, per generalem omnium illuminationem. Io. viii. Ego sum lux mundi. Sicut astrum, per specialem irradiationem. 2a Pet. ii. Donec lucifer oriatur in cordibus nostris. Sicut ignem, per omnium calefactionem. Ps. Non est qui se abscondat a calore eius. Sicut aquam, per omnium irrigationem. Gene. ii. Fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum Ezech. Vidi aquam egredientem de. Sicut spiritum vel aerem, per hanelitus aspirationem et respirationem. Ps. Qui aufert spiritum principum. Iob Spiritum enim et flatum ad se trahet. Sicut rorem, per ardoris refrigerationem. Eccli. Lxiii Ros obvians ardori venienti. Sicut nubem, per pluvie distillationem. Iob xxxvii. Frumentum desiderat nubes. Dicunt etiam ipsum esse lapidem, per edificationem Ps. Lapidem quem reprobarunt edificantes, et petram, per fundationem. Cor. x. Petra autem erat Christus. Dicunt similiter ipsum esse omnia existentia per causalitatem, et nichil existentium per substantie proprietatem.

32

Ita igitur omnium cause, etc. usque ad illud: Et quidem non istas, etc. talis est sensus: Sic ergo Deo qui est omnium causa et super omnia est causalitate et dignitate, convenit innominabilitas, quia nichil est materialiter; et conveniunt omnia nomina, quia ipse omnia causaliter et gubernat omnia diligenter et generaliter et omnibus est interior et omnibus est conmunicabilis et tamen omnia sunt segregata ab ipso in quantum ipse omnium causa est per materie creationem et principium per formationem et finis per consummationem et sicut dicit Apostolus Cor. i. Ipse est omnia in omnibus et quantum ad esse nature cui inest per conservationem, et quantum ad esse gratie cui inest per iustificationem, et quantum ad esse glorie cui inest per beatificationem. Et vere laudatur omnium substantia principalis, quia scilicet ad laudem Dei dicitur quod ipse est omnium substantia principalis, omnium materiam sua bonitate creando; perfectiva, cuilibet propriam formam et virtutem dando; et custodia, omnia in esse servando; et cibus, omnia reficiendo; et ad ipsum conversiva, naturaliter omnia ad se aspicere tanquam ad creatorem faciendo. Et hec operatur Deus in rebus manens nichilominus in sua simplicitate; et rerum multitudinem in se uniens, cunctis tamen per excessum est conmunicabilis et a cunctis segregatus. Quoniam non solum Deus est causa continentie eorum que sunt; aut vite eorum que vivunt et sentiunt; aut perfectionis eorum que ratiocinantur et intelligunt, ita ut solum ab istis determinate provisis nominetur bonitas que est super omne nomen, sed in sua simplicitate preaccepit omnia et eternaliter preaccepit existentia scilicet per eternas verbi conceptiones nec sic ab eterno preaccepit omnia ut in se ipso remanerent inconmunicabilia, sed providit bonos et perfectissimos effectus ab una et eadem et generali causa procedentes. Vel sic: omnia simpliciter et incircumfinite in se ipsa existentia preaccepit, hoc est, antequam aliquid esset facto(?) temporaliter, omnia concepit verbo eternaliter, et hoc simpliciter et incircumfinite, quia tunc nulla erat conpositio vcl circumterminatio, idest nichil tunc erat conpositum ex materia et forma, nec terminatum vel circumfinitum virtute et potentia. Et propter istam distributionem factam omnibus existentibus divina bonitas convenienter laudatur et nominatur nominibus omnium creaturarum.

33

Et quidem non istas, etc. usque ad illud: Nunc autem, etc. talis est sensus: Divini viri qui scripserunt sanctas scripturas, non solum Deo attribuunt predicta nomina inposita a perfectioribus sive inperfectioribus sive bonitatis participationibus vel participantibus, sed etiam nominant supersplendentem et supernominabilem a quibusdam apparitionibus celestibus in templis sanctis factis aut in aliis sanctis locis, ut Ysaie et Ezechieli et aliis pluribus. Quibus apparitionibus revelabantur occulta misteria magistris, idest iudicibus populi, ut Iosue et Salomoni et non tantum iudicibus sed etiam prophetis, ut Danieli et aliis secundum varias visionum congruentias et inspirationum efficatias. Alie enim et alie cause sunt diverse visionum congruentie. Virtutes vero sunt earum efficatie. Et etiam describunt Deum secundum formas et figuras humanas, ut est forma regia, Ysaia vi. Vidi Dominum sedentem super solium excelsum, etc. Imponunt autem ei formam humanam propter vim discretivam. Apoc. i. Vidi in medio .vii. candelabrorum aureorum similem filio hominis. Formam vero igneam ei imponunt propter vim calefactivam, et electrinam propter vim durativam. Ezechi. Vidi quasi speciem electri velud aspectum ignis intrinsecus. Similiter inponunt ei oculos, quia omnia perspicit. Ps. Oculi Domini super iustos. et aures, quia vota et desideria bonorum exaudit. Ps. Et aures eius in preces eorum. Similiter cincinnos, quia habet vim conservativam. Cant. v. Cincinni mei pleni sunt guttis noctium. Et vultus, propter vim conturbativam. Ps. Vultus autem Domini super facientes mala. Et manus, propter vim operativam. Iob. Manus tue fecerunt me. Et spinas vel posteriora secundum aliam translationem, propter vim occultativam. Exod. Videbis posteriora mea, faciem autem meam videre non potes. Et alas, propter vim elevativam. Deut xxxii. Expandit alas suas et assumpsit eum. Et brachia propter vim expugnativam. Ps. Brachium eius salvavit eos. Et dorsa, propter vim precativam. Ps, Supra dorsum meum fabricarunt peccatores. Et pedes, propter vim discursivam. Ysaias Quam pulchri super montes pedes annuntiatium pacem. Et coronas, propter vim triumphativam. Ps. Gloria et honore coronasti eum. Et thronos, propter vim iudicativam. Ps Thronus eius sicut sol in conspectu meo. Et calices, propter vim consolativam. Ps. Calix tuus inebrians quam preclarus est. Et crateras, propter vim habundativam. Cant. vii Umbilicus tuus sicut crater tornatilis nunquam indigens poculis. Et non solum ista sed et alia multa mistice intellecta Deo imponunt, de quibus tractabimus in Symbolica Theologia secundum gratiam nobis a Deo datam.

34

Nunc autem, etc. usque ad illud: Igitur tibi, etc. talis est sensus: In hoc libro agemus de divinis nominibus que pertinent ad presens negotium, et ex diversis scripture locis ea colligemus, et respicientes ad ea dicta tanquam ad quendam canonem procedamus in expositione divinorum nominum, que semper sunt analogice intelligenda secundum quod consuevit inducere lex divina. Similiter inspiciamus cum quieta animi libratione divina nomina, quorum significatione inspici possit Deus nec solum inspici cogitatu sed quod proprius (?) est contemplari depurato intellectu. Que quidem contemplatio quedam Dei apparitio est, quasi dicat: Per divina nomina que prediximus, non tantum potest Deus cogitari sed etiam contemplari. Similiter apponamus puras intelligentie aures expositionibus sanctorum nominum Dei, collocantes secundum quod tradit scriptura, sanctam doctrinam in sanctis disciplinis et ipsa sancta misteria subtrahentes ab irrisionibus indoctorum et liberantes ipsos ita pessimo ab occasione impugnandi Deum, quasi dicat: Cum malis hominibus non fit secretorum Dei revelatio, magni mali aufertur eis occasio.

35

Igitur tibi quidem, etc. usque ad finem capitali talis est sensus: Expedit tibi circa ea que dicta sunt, curam et diligentiam adhibere, o puer Tymothee, secundum ea que diximus, idest ut divina nec dicas verbo nec manifestes scripto eis qui non possunt de talibus edoceri. Mihi autem qui docibilem me reddo ad talia, det Deus, ut decens est, laudare quam plurimas nominationes deificas deitatis que nullo vocabulo vel nomine exprimi potest et non auferat propter peccatum mee pravitatis quin possim promere et dicere verbum veritatis.

Back to TopNext

On this page

Capitulum 1