Text List

Articulus 35

Articulus 35

Quare non conceditur quod tres persone sint unius Dei, sicut conceditur quod sunt unius substantiae vel essentiae ?

ARTICULUS XXXV. Quare non conceditur quod tres persone sint unius Dei, sicut conceditur quod sunt unius substantiae vel essentiae ?

Dubium incidit, Quare non conceditur hic quod tres persone sint untus Dei, sicult conceditur quod sint unius essentiae vel substantiae?

Solutio. Dicendum, quod obliqui notant diversitatem vel in modo terminorum, velin re. Sed cum dicitur Deus, hoc nomen, Deus, quasi contracte significat, et sic habet modum suppositi propter quod etiam recipit notionales actus, et prepositiones : ut cum dicitur, Deus Deum genuit, et Deus de Deo: et ideo non recipit significationem diversitatis respectu personarum. Sed essentia, sapientia, et hujusmodi, significant divinam essentiam ut formam, vel habitum : et ideo possunt significare per modum illum, ut in diversitate aliqua.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 35