Text List

Articulus 5

Articulus 5

Utrum si Filius esset genitus a divina essentia, Filius esset aliqua res a qua generaretur ?

ARTICULUS V. Utrum si Filius esset genitus a divina essentia, Filius esset aliqua res a qua generaretur ?

Incidit dubium de ratione quam ponit Magister ad primum problema, dicens, quod si Filius esset genitus a divina essentia, jam esset Filius res a qua generatur. hoc enim ibi videtur inconveniens. Propatio. Filius est essentia, et essentia est Pater: ergo Filius est res que est Pater: eta Patre est Filius: ergo Filius est res a qua ipse est Filius.

Solutio. Prima est falsa simpliciter, sicut dicit Magister, scilicet, Filius est res a qua generatur. Et cum dicitur, Filius est essentia, vera estista: et similiter illa, Essentia est Pater: sed cum ulterius infertur: ergo Filius est res quae est Pater, duplex est locutio ex aequivocatione hujus termini, ves : quia si essentiale, vera est: si personale, falsa: et in hoc: sensu sequitur conclusio, ergo Filius est res a qua ipse est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5