Text List

Articulus 8

Articulus 8

Quem actum copulat verbum, accepit, utrum notionalem aut essentialem ?

ARTICULUS VIII. Quem actum copulat verbum, accepit, utrum notionalem aut essentialem ?

quaeritur enim quem actum copulat hoc verbum, accepit, aut nouonalem, aut essentialem? Si notionalem, cum ipse Filius nascendo accepit essentiam, videtur actus notionalis esse super essentiam : ergo distinguitur, ut videtur. Si essentialem, tunc aequaliter accipere convenit Patri et Fillo, quod falsum est.

Item, U;terivs quaeritur, Utrum hee vera sit, Filius generatione divina est ? Pronatio quod sic : Filius generatione divina habet quidquid est : sed hac est vera, Filius est: ergo Filius generatione divina est. Conrra: Essentia est, non generatione divina.

Solutio. Haec, Filius generatione est, sine prajudicio loquendo habet calumniam : si enim sic intelligatur, tamquam esse Filli sit terminus generationis per se et in Filo, falsa est. Si autem intelligatur, quod terminus quidem generationis est Filius, et ille per generationem habeat esse, tunc est vera, et hoc modo probatur : haec autem est vera : Filius generatione divinaest Filius, et essentia divina est quasi formaliter.

Ad id autem quod quaeritur primo, Quem actum copulat hoc verbum, accepit ? Dico, quod notionalem qui est generalio : non tamen dico, quod actus terminetur secundum rationem intelligendi primo, vel consequenter super essentiam : sed terminatur in Filio in quo est essentia eadem propter duo, scilicet essentiae communitatem, et etiam indivisionem. Unde ad hoc quod essentia sit communicata, facit generatio: sed tamen non est super ipsam per se, vel conse- quenter: quod sic probatur. Si esset super ipsam primo, tunc essentia esset genita, quod falsum est : si autem esset super ipsam consequenter, tunc essentia se haberet consequenter ad Filium : et ita in Filio esset aliquid vicinum generationi, et aliquid remotum : et sic sequeren- tur dux hereses, quarum una est, quod Filius haberet in se universale et particulare’: secunda est, quod essentia generaretur per consequens: et ita eliam per consequens distingueretur secundum esse quod habet in Filio, ab esse quod habet in Patre.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8