Text List

Articulus 13

Articulus 13

An Filius potest dici venisse a seipso?

ARTICULUS XIII. An Filius potest dici venisse a seipso?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "Sed ad hoc opponitur, Si filius a seipso, etc."

Videtur enim, quod etiam non conveniat ei secundum formam Dei : quia etiam secundum formam Dei a seipso non est : ergo nec venit, nec aliquid facit a seipso : quia regula est, quod quidquid est, et quidquid facit persona procedens, habet et facit a persona a qua procedit.

Solutio. Sine dubio verificari potest uno modo locutio, etc., secundum formam Dei, si pronomen notet discretionem: quia tunc sensus est, A meipso non veni tantum. Si autem negatio respiciat pronomen secundum operationem adventus tantum, non potest verificari nisi secundum formam servi : quia ipse secundum formam Dei causa fuit adventus sui, sicut et Pater.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 13