Articulus 7
Articulus 7
An haecsit vera, Filius accepit nascendo, vel habet nascendo quod sit Deus, vel essentia divina ?
ARTICULUS VII. An haecsit vera, Filius accepit nascendo, vel habet nascendo quod sit Deus, vel essentia divina ?
Circa quod dubitatur, Utrum haec sit vera, Filius nascendo accepit quod sit Deus, vel nascendo est Deus, vel essentia divina?
Videtur, quod non: quia 1. Quidquid est nascendo, hoc distinguit ipsum a generante : si ergo Deus est nascendo, Deus vel essentia divina distinguitur a Patre, quod falsum est.
2. Item, Quidquid Filius est nascendo, illud est natum: ergo si Filius essentia est nascendo, ipsa est nata. Eadem objectio prorsus est de hac, Spiritus procedendo est Deus, vel essentia divina.
Ad hoc dicunt quidam, quod haec simpliciter est concedenda, Filius nascendo accipit, vel Filius nascendo habet quod est Deus et divina essentia : sicut Magister hic in Liétera dicit: et hoc ideo, quia in tali locutione, ly mascendo non determinat nisi suppositum: et est sensus, Filius qui nascendo est Filius, accipit quod sit Deus vel essentia divina, vel habet hoc.
Cum autem dicitur, Filius nascendo est Deus, vel essentia divina: dicunt, quod gerundivum potest dicere causam respectu praedicati : et sic falsa est locutio, quia nativitas non attingit essentiam divinam, ut probatum est supra’.
Vel potest exponi per dum: ut sit sensus, Filius dum natus est, habet es~ sentiam, ita quod notet concomitantiam : et sic dicunt eam esse veram. Et hoc non videtur esse de intentione Litlere : quia in Litfera habemus, quod nativitas prestat essentiam Filio, quod videtur innuere causam. Sed ad hoc dicendum est, qnod distinctio illa supplenda est : quia cum gerundivum dicit rationem principu originalis, quod potest determinare compositionem verbi ex parte subjecti tantum: ut sit sensus, Filius nascendo, id est, qui nascendo est Filius, accipit, vel habet. vel est Deus, vel essenlia divina. Vel, potest determinatio referri ad compositionem significando actum transeuntem super praedicatum : et sic falsa est, quia sequeretur quod essentia esset nata aliquo modo: et hoc sensu procedunt objectiones, et ideo patet solutio ad illas.
On this page