Text List

Articulus 9

Articulus 9

An isti sunt tres modi generationis tantum per defectionem, processionem, et derivationem ?

ARTICULUS IX. An isti sunt tres modi generationis tantum per defectionem, processionem, et derivationem ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit Hilarius : "Per defectionem, aut protenstonem, aut derivationem, etc."

Hac enim dicunt tres modos generationis: et quaeritur, In quo differunt ?

Et dicendum, quod omne quod nascitur ex aliquo modo materialiter, aut exit de potentia cum abjectione forme prius existentis in materia, aut exit retinendo formam aillius substantialem. Si primo modo, vocat Hilarius per defeclionem generani, sicut calamus ex grano. Si autem generatur ita quod retinet formam specificam, tunc non accipit nisi formam artis, et illa forma est per materie extensionem, vel collectionem, vel diffusionem : et primo modo producitur aliquid ex ferro et metallis quae producuntur per extensionem materia, secundo modo lacus ex rivo, et tertio modo rivus de fonte: et illos secundos modos comprehendit sub uno.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9