Articulus 8
Articulus 8
An alicui facienti malum potest evenire ex malo bonum ?
Deinde queritur de hoc quod dicit in quarto capitulo, ibi, I, "Talibus enim, ut ait Augustus wn libro de Correctione et gratia, etc."
1. Et hoc expresse videtur dicere Damascenus, quod aliquando permittit Dominus hominem cadere, ut in sensum veniens postea ferventius et fortius bono adhereat.
2. Item, Augustinus : "Audeo dicere superbis esse utile cadere in aliquod apertum peccatum, unde sibi displiceant qui jam sibi placentes ceciderunt." Et hoc etiam hicin Litfera dicitur, et ante hoc dictum est.
3. Item, Non esset utile ovi, ut projiceretur in dentes lupi, ut postea dentes ejus fortius fugeret : ergo a simili nec illud est utile.
Solutio. Dico meo judicio, quod totum intelligitur de utilitate occasions, et non per se : et haec utilitas magis apparet ex post facto : et ideo tune primo est occasio boni: et ideo malum cum simul in faciente est, nulla est occasio, sed ex post facto, cum est in detestatione : et ita intelligo auctoritates inductas.
On this page