Text List

Articulus 1

Articulus 1

Uirum Angelus ille qui fuit caput Angelorum cadentium, fuerit de ordine superiorum vel inferiorum ?

ARTICULUS I. Uirum Angelus ille qui fuit caput Angelorum cadentium, fuerit de ordine superiorum vel inferiorum ?

Hic autem ante Lztteram queruntur tria : quorum primum est, Utrum de superioribus vel inferioribus fuit qui fuit caput cadentium ? Secundum, de appetitu minorum ei consentientium. Tertium, de modo persuasionis, si persuasit eis voluntatem suam, et de tempore.

Ad primum, quod fuerit de superioribus inducuntur multa in Littera. Sed per rationes ostenditur sic :

1. Obtinere aequalitem Dei non presumpsisset unus de minoribus: cum ergo Lucifer voluerit obtinere, aequalitatem Dei, ipse vel de maximis fuit, vel maximus.

2. item, Ipse dixit, quod supra astra vellet exaltare solium: inferiori autem non est exaltare supra astra, nisi prius venerit ad wqualitatem astrorum : ergo videtur, quod ipse non fuit de minoribus.

Sxp conrra hoc videntur esse rationes et auctoritates.

1. Dicit enim Damascenus: "Ex Angelicis virtutibus quae preerat terrestri ordini et cui terre custodia a Deo commissa erat, non natura mala facta: sed bona existens, et a bono erat facta, et nequaquam in seipsa a conditore, malitie semitam habens : non ferens iliuminationem et honorem quem sibi conditor largitus fuerat, libera voluntatis potestate demutata est ex eo statu qui secundum naturam, in eum qui contra et preter naturam ." Constat autem, quod secundum ordinem Hierarchie superiores non presunt terrestri ordini : ergo videtur, quod ipse fuerit de inferioribus.

2. Item, Augustinus tangit hanc questionem super Genesim, dicens sic : "Nune sufficiat ista complexio : aut ab initio creationis sue diabolum a beatitudine, quam si voluisset percepturus fuerat, impia superbia cecidisse: aut alios esse Angelos inferioris ministerii in hoc mundo, inter guos secundum eorum quamdam non presciam beatitudinem, vixerat et a quorum societate cum sibi subditis Angelis suis tamquam Archangelus cecidit, per superbie impietatem : sed hoc nullo modo asseri potest, illud mirum si potest 2." Ex hoc accipitur, quod ad minus dubitabile est, de quo ordine fuerit iste qui caput fuit cadentium.

Solutio. Dicendum, quod absque serupulo questionis iste Lucifer fuit de superioribus, vel simpliciter superior : et hoc licet non determinet Augustinus qui pauca de Angelorum ordinibus asserere voluit: tamen Gregorius expresse hoc asserit, dicens : "Nonne sunt ordines: Angelorum, quibus nimirum ordinibus ille primus Angelus ideo ornatus et opertus exstitit: quia dum cunctis agminibus Angelorum prelatus est, ex eorum comparatione clarior fuit." Item dicit Glossa super illud Isaie, xiv, 12 : Qui mane oriebaris : Diabolus in exordio mundi creatus, et inter Angelos gloriosus.

Ad picrum ergo Damasceni dicendum, quod ipse preefuit terrestri ordini per descensum illuminationis, et non per consortium ordinis.

Av vicrum Augustini dicendum, quod non dicit hoc asserendo, sed aliorum non opinionem, sed errorem recitando.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1