Text List

Articulus 1

Articulus 1

An Adam ante peccatum fuit in gratia et virtute ?

ARTICULUS UNICUS. An Adam ante peccatum fuit in gratia et virtute ?

Circa primum objicitur : Videtur enim, quod Adam non eguerit gratia operante : quia

1. Illa de impio facit pium : ipse autem non fuit impius : ergo illa gratia non indiguit.

2. Item, Omnis motus est inter contraria, vel privationem et habitum Adam autem si recepit gratiam operantem, ipse factus est bonus : ergo ex non bono, vel.ex malo : quorum utrumque falsum est, cum Scriptura sic dicit, Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona : et specialiter de homine, quod Deus creavit hominem rectum : et alibi, quod vestivit illum virtute.

Eadem est objectio de Angelo.

Hic etiam quidam reiterant questionem, Utrum homo in gratia factus sit vel non? Sed quia per easdem rationes disputatur, sicut superius de statu Angeli inquisitum est, ideo pertranseo.

Solutio. Dicendum, quod Magister supponit in Liétera, quod Adam habuerit virtutes et charitatem : et per consequens supponit, quod habuerit gratiam : quod quidam negantes dicunt charitatem hic pro dilectione naturali poni, et alias virtutes pro naturalibus inclinationibus ad illarum virtutum actus : sicut Job dicit, Ab infantia mea crevit mecum miseratio, etc.2: et sicut mansuetudo ingenita dicitur fuisse Moysi, et quibusdam aliis aliae virlutes.

Hoc etiam videtur secundum Magistrum oportere dici : quia supra concessit, quod resistendo tentationi non meruisset. Sed tamen aliorum opinio est, quod habuit gratiam qua proficere potait in merito, sed non ad beatitudinis confirmationem. Hoc totum supra disputatum est, et in alia Summa.

Quop autem primo objicitur, dicendum quod gratia delet peccatum, ubi invenit : sed hoc non est sibi substantiale, sed accidit ex parte subjecti : et ideo ante peccatum homo indiguit gratia operante ad hoc ut formaliter secundum gratiam bonus esset.

Ad aliud dicendum, quod fuit bonus ante privationem illius habitus quem accepit : unde ante hoc non fuit bonus bonitate gratuita, licet bonus bonitate naturali, de qua loquuntur auctoritates inductae.

Cetera autem istius distinctionis patent per ea quae dicta sunt supra.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1