Text List

Articulus 5

Articulus 5

Quid sit intentio ?

ARTICULUS V. Quid sit intentio ?

Incidit autem dubium hic unum de intentione, Quid sit?

Videtur enim, quod non sit habitus, vel potentia: quia dormientem dicimus nihil intendere : cum tamen in dormiente dicamus esse potentias et habitus. Eadem ratione videtur, quod non sit passio: ergo videtur, quod nihil eorum quae sunt in anima : quia tria in anima ponit Philosophus, passiones, potentias, et habitus.

Et e contra videtur, quod sit habitus: quia in Evangelio comparatur lumini, ubi dicit : Vide ne lumen, quod in te est, tenebre sint?: lumen autem habitus est : ergo videtur, quod intentio sit habitus,

Item quaeritur ulterius, Utrum sit in anima ex parte affectus, vel ex parte intellectus ?

Videtur autem, quod ex parte affectus : quia 1. Dicit Augustinus hic in Littera, quod est voluntas cum fine: voluntas autem secundum affectum inest homini.

2. Item, Philosophus dicit, quod voluntas est finis. Cum igitur intentio sit relatio ad finem, ut dicitur in Littera, videtur intentio inesse secundum voluntatem.

3. Item, Penes intentionem est meritum vel demeritum, et quantitas boni et mali, ut supra habitum est: penes intellectum autem vel affectum rationis nihil horum est: ergo intentio inest penes affectum.

SED CONTRA: ; 1. In Evangelio comparatur oculo, cum dicit Dominus : Lucerna corporis tui est oculus tuus. Et iterum, Sz oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit, id est, tota congeries ope- rum : oculus autem non est affectus, sed adspectus : ergo intentio inest secundum intellectum, et non secundum affectum.

2. Item cum dicitur, Ego intendo hoc, sensus est, Ego prestituo operi meo finem hunc: prestituere autem sibi finem, est potentie conferentis : cum igitur voluntas nihil conferat, videtur intentio non inesse secundum voluntatem, sed secundum rationem.

3. Item, Voluntas numquam vult volitum aliquod, nisi nuntietur a ratione, eo quod ipsa oculum videndi volitum non habet.

4. Item, Nec potest videre finem, nisi prestituatur a ratione. Cum igitur intentio premonstret finem, videtur intentio inesse secundum rationem, et non secundum voluntatem.

Uxterius quaeritur de haec quod dicit supra in Lillera, cap. B, quod intentio est finis: hoc enim falsum videtur per hoc quod intentio est relata ad finem : finis autem ad finem non refertur: ergo intentio non est finis.

Sorvtio. Dicendum sine preejudicio ad primum, quod intentio est actus.

Cum autem objicitur qued dicit Philosophus, quod tria sunt in anima: dicendum, quod intelligitur de his circa quae consistit virtus secundum substantiam : quia secundum subjectum est circa potentiam, et secundum essentiam est habitus, et secundum materiam est circa passio- nes: tamen alia sunt in anima multa, ut actus, et species, et hujusmodi.

Ad aliud puto esse distinguendum, quod intentio potest intendere in finem operatione, vel judicando finem tantum, vel utroque modo. Et primo modo sicut viator tendit in finem vie : et sic intentio est voluntas tendens in finem: vel, ut melius dicatur, tentio voluntatis in finem. Secundo modo similis est illi qui digito stans in via monstrat. Et primo modo intentio estin voluntate : et hoc modo loquitur Augustinus, et aliae sunt rationes ad hoc inductee. Secundo modo est in ratione: et hoc modo loquitur Evangelium. Et tertio modo est voluntatis recte sive regulate a ratione : et haec est materie propriae modo sumpta intentio.

Et per hoc patet solutio fere ad totum preter duo.

Ap iw autem quod objicitur, quod meritum non sit nisi in voluntate, dicendum quod falsum est, quia etiam in ratione practica : sed ut supra diximus, in ratione omne meritum est sicut in determinante, et inlibero arbitrio sicut in eligente, et in voluntate sicut in complente meritum perfecte volendo et operando.

Ap vLTimum dicendum, quod intentio non dicitur finis nisi loquendo materialiter, ut intentio ponatur pro intento : et hoc modo intelligitur id quod dicitur in Littera.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5