An Beata Virgo habuit potentiam
generandi Filium ?
ARTICULUS XXII.
An Beata Virgo habuit potentiam
generandi Filium ?
Deinde, Queritur de verbo Magistri
quod dicit, ibi, A, sub finem: "Cui
collata est potentia novo modo generandi,
etc."
Ex hoc enim videtur haberi, quod
Virgo Christum non genuit active aliquo
modo: quia ita exponit, ut sine coitu
viti, sine libidine concipientis in utero
Virginis celebraretur conceptus Dei et
hominis.
Et ad hoc dicendum, ut supra dictum
est, quod non egit nisi disponendo, et
adjuvando extrinsecus, et ministrando
materiam ad substantiam membrorum et ad
incrementum. Sed virtus convertens,
formans, et figurans, et componens
membra, et uniens animam cum deitate,
tota [uit in opere Spiritus sancti.