Text List

Articulus 7

Articulus 7

An lex decalogi potest impleri sine gratia ?

ARTICULUS VIL. An lex decalogi potest impleri sine gratia ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, A, circa finem. "Quia per charitatem, etc."

Contra: Quia nullus sapiens legislator obligat ad impossibile, sed gratiam habere non est in potestate : ergo non obligamur ad gratiam habendam : et tamen obligamur ad decalogum : ergo lex decalogi potest impleri sine gratia.

Solutio Si volumus sustinere illam opinionem, quod modus est in praecepto, tunc dicimus quod elsi decalogus potest impleri quoad opera ipsa quae pracipiuntur sine gratia, non tamen potest impleri secundum intentionem legislatoris: quia ille intendit, quod observatio obtineat vitam, et sic non potest servari sine gratia.

Ad id autem quod objicitur, quod gratiam habere non est in potestate nostra, dicendum, quod verum est: sed tamen non est impossibile habere: quia facientes quod in nobis est, de necessitate habebimus, eo quod Deus dat omnibus affluenter, et non improperat’.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7