Articulus 6
Articulus 6
Quanta fuit sanctificatio Virginis in utero ?
Et videtur, quod deleverit reatum originalis, et actum qui est fomes, sic : 1. In Jeremia? et Joanne delevit reatum: ergo cum plus contulerit Beate Virgini quam illis, in ipsa debut delere utrumque.
2. Item, Dicit Augustinus, quod propter inclinationem concupiscentia modo non possumus dicere, Peccatum non habemus : cum igitur potuerit hoc dicere (ut idem dicit), videtur quod inclinationem illam non habuerit : et hoo est fomes : ergo fomitem non habuit.
3. Praeterea. Nihil est quod quidam solventes dicunt, quod habuit secundum habitum, sed non secundum actum inclmandiim malum: qualitas enim per se activa semper agit ‘actum, dummodo inveniat subjectum in quod agat, ut calidum, frigidum, et hujusmodi: sed fomes est qualitas per se inclinans ad malum : ergo semper inclinabit, quia semper subjectum invenit, id est sensualitatem et liberum arbitrium.
4. Praeterea, Nihil etiam videtur quod alii dicunt, quod fomes facit duo, scilicet inclinat ad malum, et quoad hoc in Beata Virgine sublatus fuit : et facit difficultatem ad bonum, et quoad hoc remansit: quia ex eodem et non alio difficultatem facit ad bonum quod inclinat ad malum: et ex hoc etiam consequenter si tolleretur inclinatio ad malum, tolleretur difficultas ad bonum.
5. Sunt autem alii qui voluerunt dicere, quod totus fomes sublatus fuit quoad personam, sed remansit quoad naturam, hoe est, quod in ipsa habitus fomitis nullus fait: sed si concepissct, adhue propter naturam corruptam, peccatum originale in parvulum trajecisset. Sonutio autem ista dupliciter est falsa. Uno modo: quia est contra Letleram quae divit hic, quod Spiritus sanctus preeveniens in eam, a peccato purgavil et a fomile liberavit : ergo invenit fomitem in ea, quem vel debilitavit (ut dicit Magister) vel totaliter evacuavit. Alio modo: quia ponamus per impossibile, quia wunpossibile est hoc matri Dei (ut dicit Ambrosius) quod post Christum genuerit filtum, constat quod originale habuisset : ergo hee operatio fomitis numquam fuit evacuata, quae est res alterius.
Solutio Dicendum sine prejudicio, quod habitus fomitis dupliciter consideratur:in vigore suo, scilicet inclinans quantum est de se ad mortale peccatum et veniale : et in habitu tantum, et in dispdsitione tantum. Est enim habitus expeditus ad actum, et est habitus non expeditus ad actum propter habitus contrarios impedientes, licet non sint in eo~ dem subjecto proximo, tamen in eodem subjecto communi. Et est dispositio quedam remanens post habitum, quae debilis est et de facili purgabilis : tamen quandoque non cito purgatur propter coherentiam ejus cum subjecto : quia scilicet profunde inficit, licet param inficiat.
Unde dicimus sine prajudicio, quod sanctificatio Beate Virginis abstulit vim inclinandi ad veniale et mortalo quantum est de se, habitum originalis peccati et reatum : et secundum dicta Magistri hic, et Damasceni, mansit adhuc in habitu et dispositione non inclinantibus. In Jeremia autem et Joanne mansit inclinans ad veniale, non autem quantam est de se ad peccatum mortale.
Ad picrum Augustini dicendum, quod ipsa hoc dicere potuit, quia etiamsi habitum habuit, non tamon inelinavit ad malum, nec retraxit a bono.
On this page