Articulus 6
Articulus 6
An non dimittens debitoribus suis, debet dicere, Pater noster ?
Per hoc enim videtur, quod qui non dimittit, non debet dicere, Pater noster : quia mentitur : sed si mentitur, occidit animam suam. Sed contra : Injungitur ei, ut faciat, quidquid boni potest, ut Deus cor ejus illuminet : ergo injungitur ei, quod oretergo debet dicere, Pater noster: quia illud precipua est omnium orationum.
Solutio Concedimus, quod debet dicere, Pater noster. Et clausula illa, Fy dimitte nobis, etc., aut dicitur ab ipso, et verificatur in persona Ecclesie : aut quia ipse petit futuram dimissionem, verificatur ab ipso presens pro futuro, hoc est, sicut proponimus in futuro dimittere vel actu vel habitu.
On this page