Text List

Articulus 5

Articulus 5

An in libro vitae aliquid scribatur sub conditione ?

ARTICULUS V. An in libro vitae aliquid scribatur sub conditione ?

Tertio quaeritur, Utrum sub conditione aliquid ibi seribitur ?

Et videtur, quod sic. 1. Constat enim, quod praedestinatio non infert necessitatem salutis, quia sic nihil essent opera nostra: ergo videtur, quod possibilitas ad damnationem semper maneat: ergo qui scriptus est, sub conditione scriptus est, si perseveret.

2. Item, Hoc accipitur, Jerem. xvut, Ai et seq., ubi dicit Dominus, quod quando prenuntiat bona gentt alicui, et gens illa conversa fuerit, et fecerit malum, quod non dabil bonum prenuntiatum, sed malum quod meruerunt : ergo bonum prenuntiatam quod legit ibi Propheta, non fuitibi scriptum simpliciter, sed sub conditione,

3. Item, Dicit Gregorius, quod "mutat ibi Dominus sententiam, sed non consilium:" constat autem, quod sentenlia non promulgatur, nisi illa quae est in previsione Dei scripta : ergo videtur, quod sub conditione scripta fuit, quia alias falsificaretur.

SED CONTRA : Omnis conditio dubitationem importat: in primaautem veritate nihil est per modum dubitationis: ergo nihil est ibi per modum conditionis. Si forte tu dicas, quod immobilis est veritas in ordine ad causam suam, licet in se mobilis sit, ut Niniven esse subvertendam secundum merita. lioc etiam semper est et erat et erit verum, Evechiain esse moriturum secundum causas inferiores : et hoc modo seribitur ibi, et non simpliciter. loc nihil est: quia sic Dei ordinatio dependeret ancstro opere, quod est impossibile : et sic w@ternum aliquo modo causaretur a temporali.

Solutio Dicendum, qued nihil scitur ibi sub conditione, sed omnia simpliciter - sicut etiam ipsa predestinatio est simplex veritas : sed quod in Deo simpliciter est, a nobis simpliciter dici non potest. Item, quod a Deo simpliciter pravidetur, non nisi secundum ordinem in tempore explicatur. Unde hujusmodi pronuntiationes sunt de previsis secundum quod egre- diuntur in opus, et sic habent ordinem, co quod poena est contra culpam, et praemium ad meritum. Et hoc modo fiunt prenuntiationes et sententia quas quandoque mutat Deus, sicut diximus alibi.

Ad privem ergo dicendum, quod non est ibi conditio aliqua, sed ratio concomitantiae et termini operis praedestinationis sive effectus : hae enim secundum ordinein sapientice se concomitantur bene facere et salvari, et effectus pradestinationis terminatur ad hoc, et male facere el damnart.

Ad aliud dicendum, quod Jeremias loquitur de pradestinatione quoad effectum in tempore, et non de aeterna previsione : elfectus enim bene causatur ab opere nostro, licet non ipsa previsio.

Ad aliud dicendum, quod senlentia vocatur a Gregorio enuntiatio effectus, et hon aeterne praedestinationis.

Ab Ip quod in contrarium objicitur, patet solutio per antedicta.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5