Text List

Articulus 30

Articulus 30

An satisfactio extra charitatem, sit iteranda redeunte charitate ?

ARTICULUS XXX. An satisfactio extra charitatem, sit iteranda redeunte charitate ?

Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, C, § 2, in fine: "De utroque imponenda est satisfactio: quia de primo condigne non satisfecit."

Videtur enim hoc esse durum. Ponamus enim, quod ipse primo accipiat a sacerdote, quod det centum, et persolvat in mortali peccato : ergo postea iterum debet dare centum. mare, et aliis quae sine gravibus expen. sis et laboribus iterari non possunt.

Solutio. Dicendum, quod sicut patet ex prehabitis, in poenitentia sunt duo, scilicet dolor cordis, et opus exterius. Interiora autem quia non fuit contritus, nihil valent. In exterioribus autem dis tinguendum est quaedam enim sunt exteriora, quae per damnum et afflictionem manent in agente postquam facta sunt, sicut datio, et peregrinatio, et hu. jusmodi : quaedam autem in toto transeunt, sicut oratio, et alia talia. Dico ergo, quod opera quae aliquo modo manent, postea per gratiam reviviscunt : et illa non oportet iterari: sed alia iterari

Eadem objectio est de eundo ultra debent : et hoc supra notatum est in questione de operibus mortuis et mortificatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 30