Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVIS1O TEXTUS.

"Sciendum est etiam quod tempus penitentiae est, etc.". Postquam determinatum est de potestate clavium, tangit hic de poenitentia in morte, et post mortem, et de reditu peccatorum superius etiam posita. Et ideo ponit hic per ordinem enumeratorum tres distinctiones : in quarum prima, ista scilicet tangit de pcenitentiis morientium. In alia, de remissione peccatorum post mortem. In tertia, de reditu peccatorum.

Sunt autem in hac distinctione principales questiones due : in quarum prima Magister querit de tempore poenitendi. In secunda autem de modo extreme poenitentiae, ibi, B, "Si vero gueritur de illis qui in hac vita, etc."

Et haec sufficiant quoad divisionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus