Articulus 40
Articulus 40
Quando et qualiter praedicta conferantur?
1. Dicit enim Apostolus, ad Hebr. VII, 7, quod "sine ulla contradictione, quod minus est a meliore benedicitur". Ergo Archiepiscopus non benedicitur ab Episcopo : ergo nec consecratur: ergo nec confertur ei jurisdictio aliqua : sed secundum omnem usum Ecclesia Archiepiscopus benedicitur ab Episcopo : ergo, etc.
3. Adhuc, Cum Dionysius in epistola ad Demophilum monachum, non videatur distinguere nisi sacerdotes et Episcopos in hierarchia : unde venit iste quadripartitus ordo Episcoporum ?
Ad hoc videtur dicendum, quod ordo vocatur hic gradus dignitatis secundum jurisdictionem, ut prius dictum est: et dicitur ordo, quia actus quosdam sacros jurisdictionis exercet.
Ad Hoc autem quod objicitur, dicendum quod Archiepiscopus non consecratur ab Episcopo, sed potius Episcopus ab eo : sed jus Archiepiscopale confertur ei a Papa cum pallio: unde cum major est Episcopus, non benedicitur ab Episcopo.
Ad aliud dicendum, quod etiam summus Pontifex non consecratur ab Ostiensi episcopo in quantum est summus, sed in quantum est pontifex tantum : sed jurisdictio universitatis potestatis descendit in ipsam a Domino, ex hoc quod Petro succedit.
Ad aliud dicendum, quod Dionysius sub hierarchiis comprehendit tres ordines, scilicet Primatus, Archiepiscopatus, et Papatus.
On this page