Articulus 13
Articulus 13
An sub diversis legibus eodem modo excusabantur qui habebant plures uxores ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, post medium : "Considera primum, quod Abraham ante legem, etc."
Videtur enim, quod hac causa nulla est : quia 1. Etiam sub lege plures mulieres habuerunt sicut in principio Regeam Elea~ nat, et David habuit, et alii plures : patet ergo, quod nulla est causa illa.
2. Item, Lex scripta non est nisi explicatio legis naturalis : ergo non excusat, quod non peceavit in legem scriptam, quia peceasse potuit in legem naturalem.
On this page