Articulus 14
Articulus 14
An aliquis potest dimittere uxorem quantulacumque causa, dempta sola fornicatione ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, "Lud etiam sciendum est, quod pro aliqua infirmitate, etc."
Videtur enim injustum : quia 1. Concitat odium, et frequenter indueit adulterium: ergo ab Ecclesia caveri debet: ergo videtur, quod possit in tali casu dimitti.
2. Item, Multa sunt gravamina matrimonii, etsi conjunx sit delectabilis : ergo non oportet ut etiam gravetur ex conjuge : ergo videtur, quod in tali casu dimitti debet.
3. Item, Quedam infirmitates derivantur ad pueros, sicut lepra, et hujusmodi, et tunc bonum matrimonii destruitur: ergo videtur, quod tunc matrimonium sit separandum.
Responsio. Dicendum generaliter, quod nihil superveniens matrimonio, separat ipsum, sicut dicitur in Littera.
On this page