ARTICULUS IX.
An aliquis talium tenetur ducere
virginem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit,
ibi, A, post initium : "Uxorem ducere
virginem, etc."
Videtur nihil esse : quia potest
accipere virginem, vel non virginem, sicut
sibi videtur.
Responsio. Loquitur ex hypothesi, si
clericus sacerdos fieri intendit : quia si
non virginem duceret, bigamia obstaret
ne sacerdos efliceretur.