Articulus 6
Articulus 6
An sit aliquis locus in quo sit Deus pudicaturus mundum ?
1. Videtur enim, quod non contra montem Oliveti, sed contra locum pretorii Pilati, ubi judicatus est, sedere in aere debeat: quia congruit, ut ibi judicet, ubi judicatus est.
2. Item, Videtur falsum quod dicit, quod impii in terra manebunt: quia elementum cis congruentius est ignis afflictivus et ustivus: ergo super Sanctos debent disponi in igne potius quam in terra.
Ulterius quaeritur de nubibus in quibus eleyabuntur justi: quia nubes per resolutionem fiunt de terra et aqua: et tunc a nullo fiet evaporatio vel resolutio: ergo nulle nubes erunt.
Dicendum tamen, quod bene congruit sic esse, ut dicunt: et tunc sedcbit con- tra montem Olivarum, ut significet a judicto illo misericordiam relaxantem non esse alienam: cujus contrarium significaretur, si sederet contra Golgotha vel pretorium Pilati.
On this page