Text List

Quaestio 41

Quaestio 41

Cum omnia Deus fecerit, quare non aequaliter fecit?

Quia non essent omnia, si essent aequalia. Non enim essent multa rerum genera, quibus conficitur universitas, primas et secundas et deinceps usque ad ultimas ordinatas habens creaturas. Et hoc est quod dicitur omnia.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 41