Text List

Quaestio 51

Quaestio 51

De homine facto ad imaginem et similitudinem Dei

1. Cum exteriorem et interiorem hominem divina Scriptura commemoret et in tantum eos discernat, ut ab Apostolo dictum sit: Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem , quaeri potest, utrum unus horum factus sit ad imaginem et similitudinem Dei, nam illud quaerere stultum est, si unus, quis horum. Quis enim dubitat eum potius qui renovatur quam eum qui corrumpitur dicere? Utrum autem ambo, magna quaestio est. Nam si exterior homo est Adam et interior Christus, bene ambo intelleguntur. Sed cum Adam, sicut a Deo factus est, bonus non manserit, et diligendo carnalia carnalis effectus sit, non absurde videri potest, hoc ipsum ei fuisse cadere imaginem Dei et similitudinem amittere. Ac per hoc ipse renovatur et ipse est etiam interior. Quomodo ergo est ipse et exterior? An secundum corpus, ut interior sit secundum animam, et interioris sit resurrectio et renovatio, quae nunc fit secundum mortem prioris vitae, id est, peccati, et secundum regenerationem novae vitae, id est, iustitiae? Quos item duos homines sic appellat, ut unum veterem, quem debemus exuere, alterum novum et eum induendum commemoret . Quorum rursus illum appellat imaginem terreni hominis, quia secundum peccatum primi hominis geritur, qui est Adam, alterum imaginem caelestis hominis , quia secundum iustitiam secundi hominis geritur, qui est Iesus Christus. Exterior autem homo, qui nunc corrumpitur, futura resurrectione renovabitur, cum istam mortem persolverit, quam naturae debet, lege illa quae in paradiso per praeceptum data est.

2. Quomodo autem non sit incongruum, quod dicitur etiam corpus factum ad similitudinem Dei, facile intellegit qui diligenter attendit quod dictum est: Et fecit Deus omnia bona valde ; nemo enim dubitat, quod sit ipse primitus bonus. Multis enim modis dici res possunt similes Deo: aliae secundum virtutem et sapientiam factae, quia in ipso est virtus et sapientia non facta; aliae in quantum solum vivunt, quia ille summe et primitus vivit; aliae in quantum sunt, quia ille summe et primitus est. Et ideo quae tantummodo sunt, nec tamen vivunt aut sapiunt, non perfecte sed exigue sunt ad similitudinem eius, quia et ipsa bona sunt in ordine suo, cum sit ille supra omnia bonus, a quo bona sunt. Omnia vero quae vivunt et non sapiunt, paulo amplius participant similitudinem. Quod enim vivit etiam est, non autem quidquid est, etiam vivit. Iam porro quae sapiunt ita illi similitudini sunt proxima, ut in creaturis nihil sit propinquius. Quod enim participat sapientiae et vivit et est, quod autem vivit necesse est ut sit, non necesse est ut sapiat. Quare cum homo possit particeps esse sapientiae secundum interiorem hominem, secundum ipsum ita est ad imaginem, ut nulla natura interposita formetur, et ideo nihil sit Deo coniunctius. Et sapit enim et vivit et est, qua creatura nihil est melius.

3. Quod si exterior homo vita illa accipitur, qua per corpus sentimus quinque notissimis sensibus, quos cum pecoribus habemus communes: nam et ipsa molestiis sensibilibus, quae persecutionibus ingeruntur, corrumpi potest: non immerito et iste homo particeps dicitur similitudinis Dei, non solum quia vivit, quod etiam in bestiis apparet, sed amplius quod ad mentem convertitur se regentem, quam illustrat sapientia, quod in bestiis non potest ratione carentibus. Corpus quoque hominis, quia solum inter animalium terrenorum corpora non pronum in alvum prostratum est, cum sit visibile et ad intuendum caelum erectum, quod est principium visibilium, quamquam non sua sed animae praesentia vivere cognoscatur, tamen non modo quia est et in quantum est utique bonum est, sed etiam quia tale est, ut ad contemplandum caelum sit aptius, magis ad similitudinem Dei quam cetera corpora animalium factum iure videri potest. Tamen quia homo sine vita non recte appelletur, non corpus solum homo exterior neque sola vita, quae in sensu est corporis, sed utrumque simul rectius fortasse intellegatur.

4. Neque inscite distinguitur, quod aliud sit imago et similitudo Dei, qui etiam Filius dicitur, aliud ad imaginem et similitudinem Dei, sicut hominem factum accipimus. Sunt etiam qui non frustra intellegant duo dicta esse ad imaginem et similitudinem, cum si una res esset, unum nomen sufficere potuisse asserunt. Sed ad imaginem mentem factam volunt, quae nulla interposita substantia ab ipsa veritate formatur, qui etiam spiritus dicitur: non ille Spiritus Sanctus qui est eiusdem substantiae cuius Pater et Filius, sed spiritus hominis. Nam ita hos discernit Apostolus: Nemo scit quid agatur in homine nisi spiritus hominis, et nemo scit quid agatur in Deo nisi Spiritus Dei . Item de spiritu hominis dicit: Salvum faciat spiritum vestrum et animam et corpus . Et iste enim factus est a Deo sicut et cetera creatura. Scriptum est enim in Proverbiis hoc modo: Scito quoniam Dominus corda omnium novit, et qui finxit spiritum omnibus, ipse scit omnia . Ergo iste spiritus ad imaginem Dei nullo dubitante factus accipitur, in quo est intellegentia veritatis; haeret enim veritati nulla interposita creatura. Cetera hominis ad similitudinem facta videri volunt, quia omnis quidem imago similis est, non autem omne quod simile est etiam imago proprie, sed forte abusive dici potest. Sed cavendum in talibus, ne quid nimis asseverandum putetur, illa re sane salubriter custodita, ne, quoniam corpus quodlibet per localia spatia porrectum est, aliquid tale credatur esse substantia Dei. Nam res quae in parte minor est quam in toto nec dignitati animae convenit, quanto minus maiestati.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 51