Text List

Quaestio 60

Quaestio 60

De die autem illo et hora nemo scit, neque angeli caelorum, neque Filius hominis nisi Pater solus 109

Sicut scire Deus dicitur etiam cum scientem facit, sicut scriptum est: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum . Non enim sic dictum est, quasi nesciat Deus, sed ut ipsi sciant, quantum in Dei dilectione profecerint, quod nisi tentationibus quae accidunt non plene ab hominibus agnoscitur; et ipsum tentat pro eo positum est, quod tentari sinit. Sic et cum dicitur nescire aut pro eo dicitur quod non approbat, id est, in disciplina et doctrina sua non agnoscit, sicut dictum est: Nescio vos , aut pro eo quod utiliter nescientes facit, quod scire inutile est. Ideo bene accipitur et quod dictum est solum scire Patrem sic dictum esse quia facit Filium scire, et quod dictum est nescire Filium sic dictum esse quia facit nescire homines, id est, non eis prodit quod inutiliter scirent.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 60