Text List

Quaestio 62

Quaestio 62

Ad id quod scriptum est in Evangelio: Quod baptizabat Iesus plures quam Ioannes, quamvis ipse non baptizaret sed discipuli eius 139

Quaeritur utrum qui baptizati sunt illo tempore, quo scriptum est Dominum per discipulos suos baptizasse plures quam Iohannes, acceperint Spiritum Sanctum; alio enim loco Evangelii sic dicitur: Spiritus enim nondum erat datus, quia Iesus nondum erat clarificatus. Et facillime quidem ita respondetur, quod Dominus Iesus, qui etiam mortuos suscitabat, poterat neminem illorum mori sinere, donec post eius clarificationem, id est, resurrectionem a mortuis et ascensionem in caelum, acciperent Spiritum Sanctum. Sed occurrit animo latro ille, cui dictum est: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso , qui nec ipsum baptismum acceperat. Quamquam Cornelius et qui cum eo ex Gentibus crediderant Spiritum Sanctum etiam priusquam baptizarentur acceperint ; non tamen video quomodo et ille latro sine Spiritu Sancto dicere potuerit: Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum ; nemo enim dicit Dominus Iesus, ait Apostolus, nisi in Spiritu Sancto . Cuius fidei fructum Dominus ipse monstravit dicens: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Quomodo ergo ineffabili potestate dominantis Dei atque iustitia deputatum est etiam baptismum credenti latroni, et pro accepto habitum in animo libero quod in corpore crucifixo accipi non poterat, sic etiam Spiritus Sanctus latenter dabatur ante Domini clarificationem; post manifestationem autem divinitatis eius manifestius datus est. Et hoc dictum est: Spiritus autem nondum erat datus, id est, nondum sic apparuerat, ut omnes eum datum esse faterentur, sicut etiam Dominus nondum erat clarificatus inter homines, sed tamen clarificatio eius aeterna numquam esse destitit, sicut et adventus eius ea ipsa dicitur demonstratio in carne mortali, nam illuc venit ubi erat, quia in sua propria venit, et in hoc mundo erat, et mundus per eum factus est . Sicut ergo Domini adventus intellegitur demonstratio corporalis, et tamen ante hanc demonstrationem ipse in omnibus prophetis sanctis tamquam Dei Verbum et Dei Sapientia locutus est, sic et adventus Spiritus Sancti demonstratio Spiritus Sancti est ipsis etiam oculis carneis, quando visus est ignis divisus super eos et coeperunt linguis loqui . Nam si non erat in hominibus Spiritus Sanctus ante Domini visibilem clarificationem, quomodo potuit dicere David: Et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me ; aut quomodo impleta est Elisabeth et Zacharias vir eius ut prophetarent, et Anna et Simeon, de quibus omnibus scriptum est quod impleti Spiritu Sancto illa quae in Evangelio legimus dixerint? Ut autem quaedam latenter, quaedam vero per visibilem creaturam visibiliter Deus operetur, pertinet ad gubernationem providentiae, qua omnes divinae actiones locorum temporumque ordines distinctione pulcherrima peraguntur, cum ipsa divinitas nec teneatur nec migret locis, nec tendatur varieturve temporibus. Quomodo autem ipse Dominus secum habebat utique Spiritum Sanctum in ipso homine quem gerebat, quando ut baptizaretur venit ad Iohannem, et tamen, posteaquam baptizatus est, descendere in eum columbae specie Spiritus Sanctus visus est , sic intellegendum est ante manifestum et visibilem adventum Spiritus Sancti quoscumque sanctos eum latenter habere potuisse. Ita sane hoc diximus, ut intellegamus etiam ipsa visibili demonstratione Spiritus Sancti, qui adventus eius dicitur, ineffabili vel etiam incogitabili modo largius in hominum corda plenitudinem eius infusam.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 62