Text List

Quaestio 65

Quaestio 65

De resurrectione Lazari 174

Quamquam secundum evangelicam historiam resuscitatum Lazarum plena fide teneamus, tamen et in allegoria significare aliquid non dubito; neque cum res factae allegorizantur, gestae rei fidem amittunt, sicut cum duorum filiorum Abrahae allegoriam Paulus exponit duo esse Testamenta . Numquid ideo aut Abraham non fuit, aut illos filios non habuit? Ergo et in allegoria accipiamus Lazarum in monumento animam terrenis peccatis obrutam, id est, omne humanum genus, quam alio loco Dominus ovem perditam significat propter quam liberandam relictis nonaginta novem in montibus descendisse se dicit . Quod autem interrogat dicens: Ubi eum posuistis?, vocationem nostram, quae fit in occulto, arbitror significare; praedestinatio enim nostrae vocationis occulta est. Cuius secreti signum est interrogatio Domini quasi nescientis, cum ipsi nesciamus; sicut dicit Apostolus: Ut cognoscam, sicut et cognitus sum ; vel quod ignorare se peccatores alio loco Dominus ostendit dicens: Non novi vos , quod significabat Lazarus sepultus, quia in disciplina et praeceptis eius non sunt peccata. Huic interrogationi simile est illud in Genesi: Adam, ubi es? , quoniam peccaverat et se absconderat a facie Dei. Quam occultationem hic sepultura significat, ut peccantis habeat similitudinem moriens, sepultus absconditi a facie Dei. Auferte autem lapidem quod ait, illos puto significare qui venientibus ad Ecclesiam ex Gentibus onus circumcisionis imponere volebant, contra quos multipliciter scribit Apostolus , vel eos qui in Ecclesia corrupte vivunt et offensioni sunt credere volentibus. Dicit illi Martha: Domine, iam quarta dies est et putet . Ultimum quattuor elementorum terra est, significat ergo putorem terrenorum peccatorum, id est, cupiditatum carnalium. Terra, enim, es, inquit Dominus Adae cum peccasset, et in terram ibis . Et sublato lapide exiit de monumento involutis manibus et pedibus, et facies eius tecta erat sudario. Quod autem exiit de monumento, animam significat recedentem a carnalibus vitiis, quod vero institis obvolutus hoc est quod etiam a carnalibus recedentes et mente servientes legi Dei, adhuc tamen in corpore constituti, alieni a molestiis carnis esse non possumus, dicente Apostolo: Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati . Quod autem facies eius sudario tecta erat, hoc est quod in hac vita plenam cognitionem habere non possumus, sicut Apostolus dicit: Nunc videmus per speculum in aenigmate, postea autem facie ad faciem . Et quod dixit Iesus: Solvite eum et sinite ire , hoc est quod post hanc vitam auferuntur omnia velamenta, ut facie ad faciem videamus. Quantum autem intersit inter hominem quem Dei sapientia gestabat, per quem liberati sumus, et ceteros homines, hinc intellegitur quod Lazarus nisi exiens de monumento non solvitur, id est, etiam renata anima nisi resolutione corporis libera ab omni peccato et ignorantia esse non potest, quamdiu per speculum in aenigmate videt; Domini autem linteamina et sudarium, qui peccatum non fecit et nihil ignoravit, in monumento inventa sunt . Ipse enim solus in carne non tantum monumento non est oppressus, ut aliquod peccatum in eo inveniretur , sed nec linteis implicatus, ut eum aliquid lateret aut ab itinere retardaret.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 65