Quaestio 70
Quaestio 70
De eo quod Apostolus dicit: Absorta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum, virtus autem peccati lex 336
Quaeri solet quid sit: Tunc fiet illud quod scriptum est: Absorta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum, virtus autem peccati lex. Mortem significari arbitror hoc loco carnalem consuetudinem, quae resistit bonae voluntati delectatione temporalium fruendorum. Non enim diceretur: Ubi est, mors, contentio tua? si non restitisset et repugnasset. Ipsius contentio etiam illo loco describitur: Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus adversus carnem. Haec enim sibi invicem adversantur, ut non quae vultis faciatis . Fit ergo per sanctificationem perfectam, ut omnis carnalis appetitus spiritui nostro illuminato et vivificato, id est, bonae voluntati, subiciatur. Et sicut nunc videmus multis puerilibus delectationibus nos carere, quae nos pueros si denegarentur acerrime cruciabant, ita credendum est de omni carnali delectatione futurum esse cum perfecta sanctitas totum hominem reparaverit. Nunc autem, quamdiu est in nobis quod resistat bonae voluntati, auxilio Dei per bonos homines et bonos angelos indigemus, ut donec sanetur vulnus nostrum non ita molestet ut perimat etiam bonam voluntatem. Hanc autem mortem peccato meruimus quod peccatum erat ante omnimodo in libero arbitrio, cum in paradiso nullus dolor denegatae delectationis voluntati bonae hominis resistebat sicuti nunc. Verbi gratia, si quisquam existat quem numquam venatio delectavit, omnimodo liber est utrum venari velit an nolit, nec eum cruciat quisquis hoc prohibet. At si ista libertate male usus venatus fuerit contra prohibentis imperium, paulatim subrepens delectatio mortificat animam, ut si se abstinere velit, sine molestia et angore non possit, cum id ante tota sanitate non ageret. Ergo aculeus mortis peccatum est, quia peccato facta est delectatio quae iam possit resistere bonae voluntati et cum dolore cohiberi. Quam delectationem, quia in defectu est animae deterioris effectae, iure mortem vocamus. Virtus autem peccati lex est, quia multo sceleratius et flagitiosius quae lex prohibet committuntur, quam si nulla lege prohiberentur. Tunc itaque absorta erit mors in victoriam, cum per sanctificationem in omni hominis parte perfecta delectatione spiritalium delectatio carnalis obruetur.
On this page