Quaestio 83
Quaestio 83
De coniugio, in eo quod Dominus ait: Si quis dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, et cetera
Si Dominus dimittendae coniugis solam causam fornicationis admittit, et paganum coniugium dimitti non prohibet, consequens est ut paganismus fornicatio deputetur. Solam autem fornicationis causam exceptam facere Dominum, cum de dimittenda coniuge loquitur in Evangelio, manifestum est. Paganum vero coniugium hinc non prohibetur dimitti, quia cum Apostolus consilium de hac re daret, ut fidelis volentem secum esse coniugem infidelem non dimittat, ait: Ego dico, non Dominus, ut Dominus intellegatur non quidem iubere ut dimittatur, ne contra iussum eius consilium dare videatur Apostolus, sed tamen permittere, ut nemo in ea re iussionis necessitate teneatur, sed consilii voluntate libere faciat. Verumtamen si quisquam asserat solam illam fornicationem Dominum admittere ad causam relinquendae coniugis, quae vulgo fornicatio dicitur, id est, quae concubitu illicito perpetratur, hoc potest dicere: Dominum, cum de hac re loqueretur, de utroque fideli dixisse, et marito et uxore, ut si ambo fideles sunt, neutri liceat alterum relinquere nisi causa fornicationis, ubi non potest paganismus intellegi, quia uterque fidelis est. Sic enim et Apostolus videtur distinguere, cum ait: His autem qui sunt in coniugio praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si recesserit, manere innuptam aut viro suo reconciliari . Ubi intellegitur quia, etiam si una illa causa qua sola relectio coniugii permittitur, mulier a viro recesserit, innupta perseverare debet, aut si non se continet, viro potius reconciliari vel correcto vel certe tolerando quam alteri nubere. Sequitur autem et dicit: Et vir uxorem ne dimittat , breviter eamdem formam intimans in viro, quam praecipiebat in femina. Quibus ex praecepto Domini insinuatis ita sequitur: Ceteris autem ego dico, non Dominus: Si quis frater habet uxorem infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam; et si mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum . Ubi dat intellegi Dominum de his locutum, ut neuter alterum dimitteret, si fideles ambo essent.
On this page