Table of Contents
18
Caput 67
Creduntur a quibusdam etiam hi qui nomen Christi non relinquunt, et eius lavacro in Ecclesia baptizantur, nec ab ea ullo schismate vel haeresi praeciduntur, in quantislibet sceleribus vivant, quae nec diluant paenitendo nec eleemosynis redimant, sed in eis usque ad huius vitae ultimum diem pertinacissime perseverent, salvi futuri per ignem, licet pro magnitudine facinorum flagitiorumque diuturno non tamen aeterno igne puniti. Sed qui hoc credunt, et tamen catholici sunt, humana quadam benevolentia mihi falli videntur. Nam Scriptura divina aliud consulta respondet. Librum autem de hac quaestione conscripsi, cuius titulus est: De fide et operibus, ubi secundum Scripturas sanctas, quantum adiuvante Deo potui, demonstravi eam fidem salvos facere quam satis evidenter expressit Paulus apostolus dicens: In Christo enim Iesu neque circumcisio quidquam valet neque praeputium sed fides quae per dilectionem operatur. Si autem male non bene operatur, procul dubio, secundum apostolum Iacobum, mortua est in semetipsa, qui rursus ait: Si fidem dicat se quis habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum? Porro autem si homo sceleratus propter solam fidem per ignem salvabitur, et sic est accipiendum quod ait beatus Paulus: Ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem, poterit ergo salvare sine operibus fides, et falsum erit quod dixit eius coapostolus Iacobus. Falsum erit et illud quod idem ipse Paulus ait: Nolite, inquit, errare; neque fornicatores neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt. Si enim in istis perseverantes criminibus, tamen propter fidem Christi salvi erunt, quomodo in regno Dei non erunt?
Caput 68
Sed quia haec apostolica manifestissima et apertissima testimonia falsa esse non possunt, illud quod obscure dictum est de his qui superaedificant, super fundamentum quod est Christus, non aurum argentum lapides pretiosos, sed ligna faenum stipulam (de his enim dictum est quod per ignem salvi erunt, quoniam fundamenti merito non peribunt), sic est intellegendum ut his manifestis non inveniatur esse contrarium. Ligna quippe et faenum et stipula non absurde accipi possunt rerum saecularium, quamvis licite concessarum, tales cupiditates ut amitti sine animi dolore non possint. Cum autem iste dolor urit, si Christus in corde fundamenti habet locum, id est ut ei nihil anteponatur, et malit homo qui tali dolore uritur rebus quas ita diligit magis carere quam Christo, per ignem fit salvus. Si autem res huiusmodi temporales ac saeculares tempore temptationis maluerit tenere quam Christum, eum in fundamento non habuit quia haec priore loco habuit, cum in aedificio prius non sit aliquid fundamento. Ignis enim de quo eo loco est locutus Apostolus, talis debet intellegi ut ambo per eum transeant, id est, et qui aedificat super hoc fundamentum aurum argentum lapides pretiosos, et qui aedificat lignum faenum stipulam. Cum enim hoc dixisset, adiunxit: Uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit; si cuius opus permanserit quod superaedificavit, mercedem accipiet; si cuius autem opus exustum fuerit, damnum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Non ergo unius eorum sed utriusque opus ignis probabit. Est quidam ignis temptatio tribulationis, de quo aperte alio loco scriptum est: Vasa figuli probat fornax, et homines iustos temptatio tribulationis. Iste ignis in hac interim vita facit quod Apostolus dixit, si accidat duobus fidelibus, uni scilicet cogitanti quae Dei sunt, quomodo placeat Deo, hoc est aedificanti supra Christum fundamentum aurum argentum lapides pretiosos; alteri autem cogitanti ea quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, id est aedificanti super idem fundamentum ligna faenum stipulam. Illius enim opus non exuritur, quia non ea dilexit quorum amissione crucietur. Exuritur autem huius, quoniam sine dolore non pereunt quae cum amore possessa sunt; sed quoniam alterutra condicione proposita eis potius mallet carere quam Christo, nec timore amittendi talia deserit Christum, quamvis doleat cum amittit, salvus est quidem, sic tamen quasi per ignem, quia urit eum dolor rerum quas dilexerat amissarum, sed non subvertit neque consumit, fundamenti stabilitate atque incorruptione munitum.
Caput 69
Tale aliquid etiam post hanc vitam fieri incredibile non est, et utrum ita sit quaeri potest, et aut inveniri aut latere, nonnullos fideles per ignem quemdam purgatorium, quanto magis minusve bona pereuntia dilexerunt, tanto tardius citiusque salvari; non tamen tales de quibus dictum est quod regnum Dei non possidebunt, nisi convenienter paenitentibus eadem crimina remittantur. Convenienter autem dixi, ut steriles in eleemosynis non sint, quibus tantum tribuit Scriptura divina ut earum tantummodo fructum se imputaturum pronuntiet Dominus dextris, et earum tantummodo sterilitatem sinistris, quando his dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; illis autem: Ite in ignem aeternum.