Table of Contents
22
Caput 81
Hoc nunc dicam quod quidem et in aliis opusculorum meorum locis saepe iam dixi: Duabus ex causis peccamus, aut nondum videndo quod facere debeamus, aut non faciendo quod debere fieri iam videmus; quorum duorum illud ignorantiae malum est, hoc infirmitatis. Contra quae quidem pugnare nos convenit. Sed profecto vincimur, nisi divinitus adiuvemur, ut non solum videamus quid faciendum sit, sed etiam accedente sanitate delectatio iustitiae vincat in nobis earum rerum delectationes, quas vel habere cupiendo, vel amittere metuendo, scientes videntesque peccamus; iam non solum peccatores, quod eramus etiam cum per ignorantiam peccabamus, verum etiam legis praevaricatores, cum id non facimus quod faciendum, vel facimus quod non faciendum esse iam scimus. Quapropter non solum si peccavimus ut ignoscat, propter quod dicimus: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; verum etiam ne peccemus, ut regat, propter quod dicimus: Ne nos inferas in temptationem ille rogandus est cui dicitur in Psalmo: Dominus illuminatio mea et salus mea, ut illuminatio detrahat ignorantiam, salus infirmitatem.
Caput 82
Nam et ipsa paenitentia, quando digna causa est secundum morem Ecclesiae cur agatur, plerumque infirmitate non agitur, quia et pudor timor est displicendi, dum plus delectat hominum aestimatio quam iustitia qua se quisque humiliat paenitendo. Unde non solum cum agitur paenitentia, verum etiam ut agatur, Dei misericordia necessaria est. Alioquin non diceret Apostolus de quibusdam: Ne forte det illis Deus paenitentiam; et ut Petrus amare fleret, praemisit Evangelista et ait: Respexit eum Dominus.
Caput 83
Qui vero in Ecclesia remitti peccata non credens contemnit tantam divini muneris largitatem, et in hac obstinatione mentis diem claudit extremum, reus est illo irremissibili peccato in Spiritum Sanctum, in quo Christus peccata dimittit. De qua quaestione difficili in quodam propter hoc solum conscripto libello enucleatissime quantum potui disputavi.