On this page
Principium 2
Principium 2
hic est liber generationis adam solent inquiri tytuli tituli librorum in principiis lectionum cui inquisitioni circa 2m librum sententiarum praemanibus iam habendum in primis sacrificio quod tytulus titulus talis est hic est liber generationis adam et offert ille titulus libri sententiarum in generali et huius in speciali tunc 4tem habitudinem nam praefert indaginem realis efficaciae profert ymaginationem finalis sufficientiae aufert compaginem volitus formati et offert propaginem geminis abstracti
Nam habitus doctrinae in hoc libro traditus quantum ad indaginem realis efficaciae notatur singulariter designificari in pronomine demonstrativo cum dicitur hic actiones enim sunt singularium et circa singularia primo metaphysicae Quantum ad ymaginem finalis sufficientiae notatur duratis conservari et ideo est quia non est in isto est et non sed est est in illo 2a ad corinthios capitulo primo omnia etiam illud appetunt et causa istius agunt quae agunt secundum naturam quatenus ipso semper etiam divino esse participent secundum quod possunt 2o de anima per 3ae Ex compagine volitus formati notatur memorabiliter ex amri cum dicitur liber Ieremia 36 "tolle volumen libri et scribein eo omnia verba quae locutus sum tibi"
Ex propagine generis substracti notatur materialiter explicari cum subdividitur generationis adam nam propter hoc ad litteram non minus quam generatio haec est liber generationis materia enim liber sententiarum est 4x generatio dupliciter adam nam sensus adam bis est genitus sol a patre aeternaliter de quo in primo et semel a matre temporaliter de quo in 3o
Item primus adam bis est genitus semel ad entitatem cum corporaliter procedatur de quo in libro 2o et semel ad sanctitatem cum sacramentaliter revocatur de quo in 4o libro
Sicut igitur liber primus est liber generationis novissimi adam et filii dei aeternae emanationis sic est hic 2us liber generationis id est plasmationis primi adam unde sine medio iungitur themati in die qua creavit deus homine ad similitudinem dei fecit istum ma et se creavit eos et benedicit illis et vocavit nomen eorum adam in die qua creati sunt et haec humana procreatio ut in primo principio tactum fuit appropriate congruit occi?ti nam hoc sit plasinatus modicum profecit sed cito post eodem die virgente ad ocassum sole in culpam corruit et defecit Et ideo cum audisset vocem deum de ambulantis in paradyso ad auram post meridiem abscondit se adam generatio post culpam in obedientiae poenam sentiens erubescentiae hic est igitur liber generationis adam quia ipsa cognita cum suis circumstantiis nota sunt consequentiam quae ad 2m pertinent sententiae potentiae culpae et poenae habitus gratiosi et usus virtuosi substantiae septiformes sunt de quibus agitur in 2o iuxta numerum operis primae creationis et operum dicens quia in principio creavit deus celum et terram et successive postea per intervalla 6 dierum species distinguuntur rerum quae omnia spectant ad notitiam creationis humanae et angelis quia sicut habetur distinctionem prima et angeli sibi ministrant et serviunt homini et econverso factus est homo propter reparationem casus angelici de aliis etiam habetur ibidem quia sicud factus est homo propter deum ut ei serviret ita mundus factus est propter homine ut eis serviret cui alludit illud physicum 2o physicorum per 204 utimur tamquam propter nos omnibus quae sunt sumus enim quodam modo et nos omni finis
potentiae similiter 7 sunt de quibus agitur in 2o receptiva productiva localiter motiva intelligibilia et volitiva arbitrii libertas et ipsa sensualitas
Septem similiter sunt culpae capitales notae et vulgatae de quibus agitur in 2o ad quas omnia possunt reduci quae in libro 2o multipliciter prosequitur de peccatis
poenae similiter 7 sunt de quibus agitur in 2o ignorantia in potentia concupiscentia labor et dolor mors inevitabilis et sors illacremabilis scilicet reatus
Septem sunt iterum habitus gratiosi de quibus aitur in 2o tam in genere quam in specie licet aliter quam in 3o 3es theologicae et 4or cardinales maxime de gratia ex qua sunt ceteri habitus gratiosi
Septem et sunt circumstantiae attendente in exercitio actus cuiuslibet virtuosi secundum tullum in sua rethorica et aristoteles 3 ethicorum capitulo 9 de quarum non nullus versus finem tractat 2i et colliguntur in hoc versu
Quis quid ubi quibus auxiliis cui quaestio quando hic est igitur liber generationis adam quia de ipsa et de eius circumstantiis quae ipsam ordinant deformant vel reformant libri 2us totus protrahitur ut praedixi ad profectum et doctrinam audientis et legentis quatenus in via regulamur per gratiam in futuro pertingamus ad gloriam quam nobis praestare dignetur etc