On this page
Rubrica 12
Rubrica 12
De obedientia et contumacia
MOises in deuteronomio c. 5. "Non declinabis neque dexteram neque ad sinistram sed per viam quam praecepit dominus deus ambulabitis vt viuatis: et bene sit vobis: etprotelentur dies vestri in terra possessionis vestre."
¶ Tullius de legibus li. 3. "Qui imperat paruerit aliquoniam necesse est: et qui modeste paretvidetur quod aliquoniam imperet dignus esse."
¶ Petrus apostolus epistola. i. "Subditi estote omni humane creature proptur deum: siue regi quasi precellenti: siue ducibus tanquam ab eo missis: ad vindictam malefactorum: laudem vero bonorum. Adolescentes subditi estote senioribus."
¶ Paulus apostolus: epistola ad romanos. c. 13 "Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit Qui resistit potestati: dei ordinationi resistit"