On this page
Rubrica 6
Rubrica 6
De exemplo et imitatione
IN exodo c. 23 "Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in iudicio plurimorum acquiesces sententie vt a vero deuies."
¶ Psalamista 36 psalmus: "Noli emulari in malignantib usneque zelaueris facientes iniquitatem: quoniam tanquam fenum velociter arescent: et quemadmodum olera herbarum cito decident. Noli emulari in eo qui prosperatur in via sua: in homine faciente iniustitias. Noli emulari vt maligneris: quoniamqui malignantur exterminabuntur."
¶ Aristotelis retho. li. i. c. 2. "Est exemplum quidem inductio: entimema autem syllogismus. Uoco autem entimema quidem rethoricorum syllogismum. exemplum autem rethoricam inductionem."
In adelphis. c. 11. "Inspicere tanquam in speculum vitas hominum iubeo: atque ex aliis summere exemplum sibi."
¶ Salustius in catilinario. "Omnia mala exempla ex bonis initiis orta est. Romanis superbia non obstabant quo minus aliena instituta si modo proba erant imitarentur. arma atque tela militaria a samitibus insigniis magistratus a tuscis pleraque sumpserunt. Postremo quod vbique apud socios aut: hostes indoneum videbatur cum summo studio domi exequebantur. Imitari bonos quam inuidere bonis malebant."
¶ Tullius retho. artis noue. li. 4. c. i. "Exempla testimoniorum locum obtinent. Ut testimonium: fic exemplum reiconfirmande causa sumitur. non ergo oportet hoc nisi a probatissimo sumi: ne quid aliud confirmare debeat: egeat idipsum confirmationis."
/ 4. c. "Rerum imperiti qui vniuscuiusque rei de rebus ante gestis exempla patere non possuit: hi per inprudentiam facile deducuntur in fraudem. At hi qui sciunt quid aliis acciderit: facile ex aliorum euentu suis rationibus possunt prouidere."
/ Li. 6. et f. c. 11. "Exemplum est alicuius facti aut dicti preteriti cum certi auctoris nomine propositio"
¶ Tullius de oratore li. 3. et fi. "Commemoratio antiquitatis exemplorumque prolatioauctoritatem orationi affert et fidem. Habet autem vt in etatibus auctoritatem senectus: sic in exemplis antiquitas."
¶ Quintillianus declamati. 2 declama: "In exemplum vicia facilime proficiunt. Quo ad altiorem quisque hominum gradum extenditur: magis in exemplum spectantibus patet. Hec est conditio superiorum: vt quicquid faciunt precipere videantur. Pernitiosissimus est maximus quisque auctor."
¶ Seneca epistolarum ad lucillum. li. 2. c. 3. "Longum iter est per precepta breue et efficax per exempla."
/ Idem declama. seu ciuilis causarum. li. 9. c. i. "Facilius vt quid imitandum et quid vitandum sit docemur exemplo."
/ Idem in prouerbiis. "Bonum est fugienda aspicere in alieno malo. Ex vitio altcrius sapiens emendat suum."
¶ Iuuenalis li. 3. satura 2. "Omne animi vicium tanto conspici in se crimen habeti: quanto maior qui peccat habetur."
¶ Cato capitulo. 4. "Multorum disce exemplo que facta sequaris. Que fugias vita est nobis aliena magistra."
¶ Cassiodorus epistolarum li. 5. c. 44. et fi. "Instructius redditur animus in futuris quoniam preteritorum commonetur exemplis"
/ Li. 10. c. 13. "Res minor ad potioris currit exemplum: et alieni facti iure inuidiam substinet qui peccatis prestat exemplum."
/ Li. 12. et fi. c. i. "Sicut discipuli magistri scientiam produnt: sic nos obsequentium mores aperiunt."
¶ Plaudianus. libro. i. "Componitur orbis Regis ad exemplum: nec sic inflectere sensus Humanos edicta valent quam vita regentis. Mobile mutatur semper cum principe vulgus."
¶ Gregorius in pastorali. c. 3. "Nemo in ecclesia magis nocet quam qui peruerse agens nomen vel ordinem sanctitatis habet. In exemplum culpa vehementer extenditur quando pro reuerentia ordinis peccator honoratur."