On this page
Rubrica 10
Rubrica 10
De laudabiliter morientibus et laudabili fama mortuorum
TObie. capitulo 2. "Hoc pro certo habet omnis qui colit deum quoniam vita eius si in probatione fuerit coronabitur."
¶ Isocrates in exhortationibus. capitulo 2. in finali. "Mori quidem in omnes promulgauit fortuna: bene autem mori proprie natura virtuosis attribuit."
¶ Uirgilius eneide. libro 10. circa medium: "Stat sua cuique dies breue et irreparabile tempus Omnibus est vite: sed famam extendere factis: Hoc virtutis opus."
¶ Tullius phylippicorum. libro 13. et finali. "Breuis a natura nobis vita data est: at memoria bene redite vite sempiterna."
/ Idem in oratione pro marco marcello: "Nec hec tua vita dicenda est que corpore et spiritu continetur: illa inquam vita est tua quae vigebit memoria seculorum omnium: quam posteritas alet: quam ipsa eternitas semper tuebitur huic tu inseruias: huic te obstentes oportet."
¶ Mattheus in euangelio. capitulo 5. "Beati mundo corde: quoniam ipsi deum videbunt. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: quoniam ipsorum est regnum celorum."
¶ Lex institutione. titulo de excusationibus tutorum. §. iii. "Qui pro re publica ceciderunt: in perpetum per gloriam viuere intelliguntur."
¶ Marcialis cocus. libro vndique suscepto. capitulo 2. "Tarde vel subito vita recedere nil est. Si bene decedas pindare non nihil est."
¶ Augustinus in epigrammatibus prosperi: 50. epigramma. "Mala mors putanda non est: quam bonam vita precesserit."