Text List

Titulus 7

7

De adoptionibus et emancipationibus et aliis modis quibus potestas solvitur.

1

Modestinus libro secundo regularum Filios familias non solum natura, verum et adoptiones faciunt.

Quod adoptionis nomen est quidem generale, in duas autem species dividitur, quarum altera adoptio similiter dicitur, altera adrogatio. adoptantur filii familias, adrogantur qui sui iuris sunt.

2

Gaius libro primo institutionum Generalis enim adoptio duobus modis fit, aut principis auctoritate aut magistratus imperio. Principis auctoritate adoptamus eos qui sui iuris sunt: quae species adoptionis dicitur adrogatio, quia et is qui adoptat rogatur, id est interrogatur, an velit eum quem adoptaturus sit iustum sibi filium esse, et is qui adoptatur rogatur, an id fieri patiatur. Imperio magistratus adoptamus eos qui in potestate parentis sunt, sive primum gradum liberorum optineant, qualis est filius filia, sive inferiorem, qualis est nepos neptis, pronepos proneptis.

Illud utriusque adoptionis commune est, quod et hi qui generare non possunt, quales sunt spadones, adoptare possunt.

Hoc vero proprium est eius adoptionis, quae per principem fit, quod is qui liberos in potestate habet si se adrogandum dederit, non solum ipse potestati adrogatoris subicitur, sed et liberi eius in eiusdem fiunt potestate tamquam nepotes.

3

Paulus libro quarto ad Sabinum Si consul vel praeses filius familias sit, posse eum apud semet ipsum vel emancipari vel in adoptionem dari constat.

4

Modestinus libro secundo regularum Magistratum, apud quem legis actio est, et emancipare filios suos et in adoptionem dare apud se posse neratii sententia est.

5

Celsus libro 28 digestorum In adoptionibus eorum dumtaxat, qui suae potestatis sunt, voluntas exploratur: sin autem a patre dantur in adoptionem, in his utriusque arbitrium spectandum est vel consentiendo vel non contradicendo.

6

Paulus libro 35 ad edictum Cum nepos adoptatur quasi ex filio natus, consensus filii exigitur, idque etiam Iulianus scribit.

7

Celsus libro 39 digestorum Cum adoptio fit, non est necessaria in eam rem auctoritas eorum, inter quos iura adgnationis consequuntur.

8

Modestinus libro secundo regularum Quod ne curatoris auctoritas intercederet in adrogatione ante tenuerat, sub divo Claudio recte mutatum est.

9

Ulpianus libro primo ad Sabinum Etiam caecus adoptare vel adoptari potest.

10

Paulus libro secundo ad Sabinum Si quis nepotem quasi ex filio natum quem in potestate habet consentiente filio adoptaverit, non adgnascitur avo suus heres, quippe cum post mortem avi quasi in patris sui reccidit potestatem.

11

Paulus libro quarto ad Sabinum Si quis qui filium haberet in nepotis locum adoptasset perinde atque si ex eo filio natus esset, et is filius auctor factus non esset: mortuo avo non esse nepotem in potestate filii.

12

Ulpianus libro 14 ad Sabinum Qui liberatus est patria potestate, is postea in potestatem honeste reverti non potest nisi adoptione.

13

Papinianus libro 36 quaestionum In omni fere iure finita patris adoptivi potestate nullum ex pristino retinetur vestigium: denique et patria dignitas quaesita per adoptionem finita ea deponitur.

14

Pomponius libro quinto ad Sabinum Sed etiam nepos ex filio apud adoptatum patrem conceptus et natus per emancipationem iura omnia perdit.

15

Ulpianus libro 26 ad Sabinum Si pater familias adoptatus sit, omnia quae eius fuerunt et adquiri possunt tacito iure ad eum transeunt qui adoptavit: hoc amplius liberi eius qui in potestate sunt eum sequuntur: sed et hi, qui postliminio redeunt, vel qui in utero fuerunt cum adrogaretur, simili modo in potestatem adrogatoris rediguntur.

Qui duos filios et ex altero eorum nepotem habet, si vult nepotem quasi ex altero natum sic adoptare, potest hoc efficere, si eum emancipaverit et sic adoptaverit quasi ex altero natum. Facit enim hoc quasi quilibet, non quasi avus, et qua ratione quasi ex quolibet natum potest adoptare, ita potest et quasi ex altero filio.

In adrogationibus cognitio vertitur, num forte minor sexaginta annis sit qui adrogat, quia magis liberorum creationi studere debeat: nisi forte morbus aut valetudo in causa sit aut alia iusta causa adrogandi, veluti si coniunctam sibi personam velit adoptare.

Item non debet quis plures adrogare nisi ex iusta causa, sed nec libertum alienum, nec maiorem minor.

16

Iavolenus libro sexto ex Cassio Adoptio enim in his personis locum habet, in quibus etiam natura potest habere.

17

Ulpianus 26 ad Sabinum Nec ei permittitur adrogare, qui tutelam vel curam alicuius administravit, si minor viginti quinque annis sit qui adrogatur, ne forte eum ideo adroget, ne rationes reddat. Item inquirendum est, ne forte turpis causa adrogandi subsit.

Eorum dumtaxat pupillorum adrogatio permittenda est his, qui vel naturali cognatione vel sanctissima affectione ducti adoptarent, ceterorum prohibenda, ne esset in potestate tutorum et finire tutelam et substitutionem a parente factam extinguere.

Et primum quidem excutiendum erit, quae facultates pupilli sint et quae eius, qui adoptare eum velit, ut aestimetur ex comparatione earum, an salubris adoptio possit pupillo intellegi: deinde cuius vitae sit is, qui velit pupillum redigere in familiam suam: tertio cuius idem aetatis sit, ut aestimetur, an melius sit de liberis procreandis cogitare eum quam ex aliena familia quemquam redigere in potestatem suam.

Praeterea videndum est, an non debeat permitti ei, qui vel unum habebit vel plures liberos, adoptare alium, ne aut illorum, quos iustis nuptiis procreaverit, deminuatur spes quam unusquisque liberorum obsequio paret sibi, aut qui adoptatus fuit minus percipiat quam dignum erit eum consequi.

Interdum et ditiorem permittetur adoptare pauperiori, si vitae eius sobrietas clara sit vel affectio honesta nec incognita.

Satisdatio autem in his casibus dari solet.

18

Marcellus libro 26 digestorum Non aliter enim voluntati eius, qui adrogare pupillum volet, si causam eius ob alia probabit, subscribendum erit, quam si caverit servo publico se restituturum ea, quae ex bonis eius consecutus fuerit, illis, ad quos res perventura esset, si adrogatus permansisset in suo statu.

19

Ulpianus libro 26 ad Sabinum His verbis satisdationis quae ab adrogatore praestari debet "ad quos ea res pertinet" et libertatibus prospectum esse, quae secundis tabulis datae sunt, et multo magis substituto servo, item legatariis, nemo dubitat.

Quae satisdatio si omissa fuerit, utilis actio in adrogatorem datur.

20

Marcellus libro 26 digestorum Haec autem satisdatio locum habet, si impubes decessit. Sed etsi de pupillo loquitur, tamen hoc et in pupilla observandum est.

21

Gaius libro singulari regularum Nam et feminae ex rescripto principis adrogari possunt.

22

Ulpianus 26 ad Sabinum Si adrogator decesserit impubere relicto filio adoptivo et mox impubes decedat, an heredes adrogatoris teneantur? Et dicendum est heredes quoque restituturus et bona adrogati et praeterea quartam partem.

Sed an impuberi adrogator substituere possit, quaeritur: et puto non admitti substitutionem, nisi forte ad quartam solam quam ex bonis eius consequitur, et hactenus ut ei usque ad pubertatem substituat. Ceterum si fidei eius committat, ut quandoque restituat, non oportet admitti fideicommissum, quia hoc non iudicio eius ad eum pervenit, sed principali providentia.

Haec omnia dicenda sunt, sive in locum filii sive in locum nepotis aliquis impuberem adrogaverit.

23

Paulus libro 35 ad edictum Qui in adoptionem datur, his quibus adgnascitur et cognatus fit, quibus vero non adgnascitur nec cognatus fit: adoptio enim non ius sanguinis, sed ius adgnationis adfert. Et ideo si filium adoptavero, uxor mea illi matris loco non est, neque enim adgnascitur ei, propter quod nec cognata eius fit: item nec mater mea aviae loco illi est, quoniam his, qui extra familiam meam sunt, non adgnascitur: sed filiae meae is quem adoptavi frater fit, quoniam in familia mea est filia: nuptiis tamen etiam eorum prohibitis.

24

Ulpianus libro primo disputationum Neque absens neque dissentiens adrogari potest.

25

Ulpianus libro quinto opinionum Post mortem filiae suae, quae ut mater familias quasi iure emancipata vixerat et testamento scriptis heredibus decessit, adversus factum suum, quasi non iure eam nec praesentibus testibus emancipasset, pater movere controversiam prohibetur.

Neque adoptare neque adrogare quis absens nec per alium eiusmodi sollemnitatem peragere potest.

26

Iulianus libro 70 digestorum Quem filius meus emancipatus adoptaverit, is nepos meus non erit.

27

Iulianus libro 85 digestorum Ex adoptivo natus adoptivi locum optinet in iure civili.

28

Gaius libro primo institutionum Liberum arbitrium est ei, qui filium et ex eo nepotem in potestate habebit, filium quidem potestate demittere, nepotem vero in potestate retinere: vel ex diverso filium quidem in potestate retinere, nepotem vero manumittere: vel omnes sui iuris efficere. Eadem et de pronepote dicta esse intellegemus.

29

Callistratus libro secundo institutionum Si pater naturalis loqui quidem non possit, alio tamen modo quam sermone manifestum facere possit velle se filium suum in adoptionem dare: perinde confirmatur adoptio, ac si iure facta esset.

30

Paulus libro secundo regularum Et qui uxores non habent filios adoptare possunt.

31

Marcianus libro quinto regularum Non potest filius, qui est in potestate patris, ullo modo compellere eum, ne sit in potestate, sive naturalis sive adoptivus.

32

Papinianus libro 31 quaestionum Nonnumquam autem impubes qui adoptatus est audiendus erit, si pubes factus emancipari desideret, idque causa cognita per iudicem statuendum erit.

Imperator titus antoninus rescripsit privignum suum tutori adoptare permittendum.

33

Marcianus libro quinto regularum Et si pubes factus non expedire sibi in potestatem eius redigi probaverit, aequum esse emancipari eum a patre adoptivo atque ita pristinum ius reciperare.

34

Paulus libro 11 quaestionum Quaesitum est, si tibi filius in adoptionem hac lege sit datus, ut post triennium puta eundem mihi in adoptionem des, an actio ulla sit. Et Labeo putat nullam esse actionem: nec enim moribus nostris convenit filium temporalem habere.

35

Paulus libro primo responsorum Per adoptionem dignitas non minuitur, sed augetur. Unde senator etsi a plebeio adoptatus est, manet senator: similiter manet et senatoris filius.

36

Paulus libro 18 responsorum Emancipari filium a patre quocumque loco posse constat, ut exeat de patria potestate.

Apud proconsulem etiam in ea provincia, quam sortitus non est, et manumitti et in adoptionem dari posse placet.

37

Paulus libro secundo sententiarum Adoptare quis nepotis loco potest, etiam si filium non habet.

Eum quem quis adoptavit, emancipatum vel in adoptionem datum iterum non potest adoptare.

38

Marcellus libro 26 digestorum Adoptio non iure facta a principe confirmari potest.

39

Ulpianus libro tertio de officio consulis Nam ita divus Marcus Eutychiano rescripsit: "quod desideras an impetrare debeas, aestimabunt iudices adhibitis etiam his, qui contra dicent, id est qui laederentur confirmatione adoptionis".

40

Modestinus libro primo differentiarum Adrogato patre familias liberi, qui in eius erant potestate, nepotes apud adrogatorem efficiuntur simulque cum suo patre in eius reccidunt potestatem. Quod non similiter in adoptionem contingit: nam nepotes ex eo in avi naturalis retinentur potestate.

Non tantum cum quis adoptat, sed et cum adrogat, maior esse debet eo, quem sibi per adrogationem vel per adoptionem filium facit, et utique plenae pubertatis: id est decem et octo annis eum praecedere debet.

Spado adrogando suum heredem sibi adsciscere potest nec ei corporale vitium impedimento est.

41

Modestinus libro secundo regularum Si pater filium, ex quo nepos illi est in potestate, emancipaverit et postea eum adoptaverit: mortuo eo nepos in patris non revertitur potestatem. Nec is nepos in patris revertitur potestatem, quem avus retinuerit filio dato in adoptionem, quem denuo redadoptavit.

42

Modestinus libro primo pandectarum Etiam infantem in adoptionem dare possumus.

43

Pomponius libro 20 ad Quintum Mucium Adoptiones non solum filium, sed et quasi nepotum fiunt, ut aliquis nepos noster esse videatur perinde quasi ex filio vel incerto natus sit.

44

Proculus libro octavo epistularum Si is, qui nepotem ex filio habet, in nepotis loco aliquem adoptavit, non puto mortuo avo iura consanguinitatis inter nepotes futura esse. Sed si sic adoptavit, ut etiam iure legis nepos suus esset, quasi ex lucio puta filio suo et ex matre familias eius natus esset, contra puto.

45

Paulus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam Onera eius, qui in adoptionem datus est, ad patrem adoptivum transferuntur.

46

Ulpianus libro quarto ad legem Iuliam et Papiam In servitute mea quaesitus mihi filius in potestatem meam redigi beneficio principis potest: libertinum tamen eum manere non dubitatur.

PrevBack to TopNext