Ulpianus
libro 29 ad edictum Merito ex iussu domini in solidum adversus eum iudicium datur, nam
quodammodo cum eo contrahitur qui iubet.
Iussum autem accipiendum est, sive testato quis sive per epistulam
sive verbis aut per nuntium sive specialiter in uno contractu iusserit
sive generaliter: et ideo et si sic contestatus sit: "quod voles
cum Sticho servo meo negotium gere periculo meo", videtur ad
omnia iussisse, nisi certa lex aliquid prohibet.
Sed ego quaero, an revocare hoc iussum antequam credatur possit: et
puto posse, quemadmodum si mandasset et postea ante contractum contraria
voluntate mandatum revocasset et me certiorasset.
Sed et si mandaverit pater dominusve, videtur iussisse.
Sed et si servi chirographo subscripserit dominus, tenetur quod iussu.
Quid ergo si fideiusserit pro servo? Ait Marcellus non teneri quod
iussu: quasi extraneus enim intervenit: neque hoc dicit ideo, quod
tenetur ex causa fideiussionis, sed quia aliud est iubere, aliud fideiubere:
denique idem scribit, etsi inutiliter fideiusserit, tamen eum non
obligari quasi iusserit, quae sententia verior est.
Si ratum habuerit quis quod servus eius gesserit vel filius, quod
iussu actio in eos datur.
Si pupillus dominus iusserit, utique non tenetur, nisi tutore auctore
iussit.
Si iussu fructuarii erit cum servo contractum, item eius cui bona
fide servit, Marcellus putat quod iussu dandam in eos actionem: quam
sententiam et ego probo.
Si curatore adulescentis vel furiosi vel prodigi iubente cum servo
contractum sit, putat Labeo dandam quod iussu actionem in eos quorum
servus fuerit: idem et in vero procuratore. Sed si procurator verus
non sit, in ipsum potius dandam actionem idem Labeo ait.
2
Paulus
libro 30 ad edictum Si tutoris iussu servo pupilli creditum sit, puto, si ex utilitate
pupilli fuerit creditum, in pupillum esse dandam actionem "quod
iussit tutor".
Si iussu domini ancillae vel iussu patris filiae creditum sit, danda
est in eos quod iussu actio.
Si iussu meo cum alieno servo contractum fuerit eumque postea redemero,
quod iussu non tenebor, ne actio, quae ab initio inutilis fuerit,
eventu confirmetur.
3
Ulpianus
libro secundo responsorum Dominum,
qui iussit semissibus usuris servo suo pecuniam mutuam credi, hactenus
teneri quatenus iussit: nec pignoris obligationem locum habere in
his praediis, quae servus non ex voluntate domini obligavit.
4
Ulpianus
libro decimo ad edictum Si
iussu eius, qui administrationi rerum civitatis praepositus est, cum
servo civitatis negotium contractum sit, Pomponius scribit quod iussu
cum eo agi posse.
5
Paulus
libro quarto ad Plautium Si dominus vel pater pecuniam mutuam accepturus iusserit servo filiove
numerari, nulla quaestio est, quin ipsi condici possit: immo hoc casu
de iussu actio non competit.
Si unus ex servi dominis iussit contrahi cum eo, is solus tenebitur:
sed si duo iusserunt, cum quovis in solidum agi potest, quia similes
sunt duobus mandantibus.