Modestinus
libro sexto pandectarum Compensatio
est debiti et crediti inter se contributio.
2
Iulianus
libro 90 digestorum Unusquisque
creditorem suum eundemque debitorem petentem summovet, si paratus
est compensare.
3
Pomponius
libro 25 ad Sabinum Ideo
compensatio necessaria est, quia interest nostra potius non solvere
quam solutum repetere.
4
Paulus
libro tertio ad Sabinum Verum
est, quod et Neratio placebat et Pomponius ait, ipso iure eo minus
fideiussorem ex omni contractu debere, quod ex compensatione reus
retinere potest: sicut enim, cum totum peto a reo, male peto, ita
et fideiussor non tenetur ipso iure in maiorem quantitatem quam reus
condemnari potest.
5
Gaius
libro nono ad edictum provinciale Si
quid a fideiussore petetur, aequissimum est eligere fideiussorem,
quod ipsi an quod reo debetur, compensare malit: sed et si utrumque
velit compensare, audiendus est.
6
Ulpianus
libro 30 ad Sabinum Etiam
quod natura debetur, venit in compensationem.
7
Ulpianus
libro 28 ad edictum Quod in diem debetur, non compensabitur, antequam dies venit, quamquam
dari oporteat.
Si rationem compensationis iudex non habuerit, salva manet petitio:
nec enim rei iudicatae exceptio obici potest. Aliud dicam, si reprobavit
pensationem quasi non existente debito: tunc enim rei iudicatae mihi
nocebit exceptio.
8
Gaius
libro nono ad edictum provinciale In
compensationem etiam id deducitur, quo nomine cum actore lis contestata
est, ne diligentior quisque deterioris condicionis habeatur, si compensatio
ei denegetur.
9
Paulus
libro 32 ad edictum Si cum filio familias aut servo contracta sit societas et agat dominus
vel pater, solidum per compensationem servamus, quamvis, si ageremus,
dumtaxat de peculio praestaretur.
Sed si cum filio familias agatur, an quae patri debeantur filius compensare
possit, quaeritur: et magis est admittendum, quia unus contractus
est, sed cum condicione, ut caveat patrem suum ratum habiturum, id
est non exacturum quod is compensaverit.
10
Ulpianus
libro 63 ad edictum Si ambo socii parem neglegentiam societati adhibuimus, dicendum est
desinere nos invicem esse obligatos ipso iure compensatione neglegentiae
facta. Simili modo probatur, si alter ex re communi aliquid perceperit,
alter tantam neglegentiam exhibuerit, quae eadem quantitate aestimatur,
compensationem factam videri et ipso iure invicem liberationem.
Si quis igitur compensare potens solverit, condicere poterit quasi
indebito soluto.
Quotiens ex maleficio oritur actio, ut puta ex causa furtiva ceterorumque
maleficiorum, si de ea pecuniarie agitur, compensatio locum habet:
idem est et si condicatur ex causa furtiva. Sed et qui noxali iudicio
convenitur, compensationem opponere potest.
In stipulationibus quoque quae instar actionum habent, id est praetoriis,
compensatio locum habet, et secundum iulianum tam in ipsa stipulatione
quam in ex stipulatu actione poterit obici compensatio.
11
Ulpianus
libro 32 ad edictum Cum
alter alteri pecuniam sine usuris, alter usurariam debet, constitutum
est a divo Severo concurrentis apud utrumque quantitatis usuras non
esse praestandas.
12
Ulpianus
libro 64 ad edictum Idem
iuris est non solum in privatis, verum etiam in causa fisci constitutum.
Sed et si invicem sit usuraria pecunia, diversae tamen sint usurae,
compensatio nihilo minus locum habet eius quod invicem debetur.
13
Ulpianus
libro 66 ad edictum Quod
Labeo ait, non est sine ratione, ut, si cui petitioni specialiter
destinata est compensatio, in ceteris non obiciatur.
14
Iavolenus
libro 15 ex Cassio Quaecumque
per exceptionem peremi possunt, in compensationem non veniunt.
15
Iavolenus
libro secundo epistularum Pecuniam
certo loco Titio dari stipulatus sum: is petit a me quam ei debeo
pecuniam: quaero, an hoc quoque pensandum sit, quanti mea interfuit
certo loco dari. Respondit: si Titius petit, eam quoque pecuniam,
quam certo loco promisit, in compensationem deduci oportet, sed cum
sua causa, id est ut ratio habeatur, quanti Titii interfuerit eo loco
quo convenerit pecuniam dari.
16
Papinianus
libro tertio quaestionum Cum militi castrensium bonorum alius, ceterorum alius heres exstitit
et debitor alteri heredum obligatus vult compensare quod ab alio debetur,
non audietur.
Cum intra diem ad iudicati exsecutionem datum iudicatus Titio agit
cum eodem Titio, qui et ipse pridem illi iudicatus est, compensatio
admittetur: aliud est enim diem obligationis non venisse, aliud humanitatis
gratia tempus indulgeri solutionis.
17
Papinianus
libro primo responsorum Ideo
condemnatus, quod artiorem annonam aedilitatis tempore praebuit, frumentariae
pecuniae debitor non videbitur, et ideo compensationem habebit.
18
Papinianus
libro tertio responsorum In rem suam procurator datus post litis contestationem, si vice mutua
conveniatur, aequitate compensationis utetur.
Creditor compensare non cogitur quod alii quam debitori suo debet,
quamvis creditor eius pro eo, qui convenitur ob debitum proprium,
velit compensare.
19
Papinianus
libro 11 responsorum Debitor
pecuniam publicam servo publico citra voluntatem eorum solvit, quibus
debitum recte solvi potuit: obligatio pristina manebit, sed dabitur
ei compensatio peculii fini, quod servus publicus habebit.
20
Papinianus
libro 13 responsorum Ob
negotium copiarum expeditionis tempore mandatum curatorem condemnatum
pecuniam iure compensationis retinere non placuit, quoniam ea non
compensantur.
21
Paulus
libro primo quaestionum Posteaquam
placuit inter omnes id quod invicem debetur ipso iure compensari,
si procurator absentis conveniatur, non debebit de rato cavere, quia
nihil compensat, sed ab initio minus ab eo petitur.
22
Scaevola
libro secundo quaestionum Si
debeas decem aut hominem, utrum adversarius volet, ita compensatio
huius debiti admittitur, si adversarius palam dixisset, utrum voluisset.
23
Paulus
libro nono responsorum Id
quod pupillorum nomine debetur si tutor petat, non posse compensationem
obici eius pecuniae, quam ipse tutor suo nomine adversario debet.
24
Paulus
libro tertio decretorum Iussit
imperator audiri adprobantem sibi a fisco deberi, quod ipse convenitur.