Titulus 10
10
De officio consulis.
1
Ulpianus libro secundo de officio consulis Officium consulis est consilium praebere manumittere volentibus.
Consules et seorsum singuli manumittunt: sed non potest is, qui apud alterum nomina ediderit, apud alterum manumittere: separatae enim sunt manumissiones. Sane si qua ex causa collega manumittere non poterit infirmitate vel aliqua iusta causa impeditus, collegam posse manumissionem expedire senatus censuit.