Titulus 5
5
Si ventris nomine muliere in possessionem missa eadem possessio dolo malo ad alium translata esse dicatur.
1
Ulpianus libro 34 ad edictum Hoc edicto rectissime praetor prospexit, ne, dum in favorem partus possessionem polliceatur, aliis praedae occasionem praebeat:
Idcirco constituit actionem in mulierem, quae in alium hanc possessionem dolo malo transtulit. Non solum mulierem praetor coercet, verum eum quoque in cuius potestate ea fuerit, scilicet si dolo ipsorum alius in possessionem fuerit admissus, actionemque in tantum pollicetur in eos, quanti interfuit eius qui experitur.
Necessario praetor adiecit, ut, qui per dolum venit in possessionem, cogatur decedere: coget autem eum decedere non praetoria potestate vel manu ministrorum, sed melius et civilius faciet, si eum per interdictum ad ius ordinarium remiserit.