Text List

Titulus 14

14

De officio praetorum.

1

Ulpianus libro 26 ad Sabinum Apud filium familias praetorem potest pater eius manumittere.

2

Paulus libro quarto ad Sabinum Sed etiam ipsum apud se emancipari vel in adoptionem dari placet.

3

Ulpianus libro 38 ad Sabinum Barbarius Philippus cum servus fugitivus esset, Romae praeturam petiit et praetor designatus est. Sed nihil ei servitutem obstetisse ait Pomponius, quasi praetor non fuerit: atquin verum est praetura eum functum. Et tamen videamus: si servus quamdiu latuit, dignitate praetoria functus sit, quid dicemus? Quae edixit, quae decrevit, nullius fore momenti? An fore propter utilitatem eorum, qui apud eum egerunt vel lege vel quo alio iure? Et verum puto nihil eorum reprobari: hoc enim humanius est: cum etiam potuit populus Romanus servo decernere hanc potestatem, sed et si scisset servum esse, liberum effecisset. Quod ius multo magis in imperatore observandum est.

4

Ulpianus libro primo de omnibus tribunalibus Praetor neque tutorem neque specialem iudicem ipse se dare potest.

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 14

1

2

3

4