Titulus 3
3
De confirmando tutore vel curatore.
1
Modestinus libro sexto excusationum Hina myde peri twn bebaiwvynai dunamenwn epitropwn paraleiqwmen, braxea kai peri toutwn skeqwmeva. [id est: Ut non omittamus ne hoc quidem, qui tutores confirmari possint, breviter de iis quoque videamus.]
Eisi tines ohi didomenoi orvws kata diavykas epitropoi, tout' esti kai huf' hwn exryn kai ohis exryn kai hon tropon exryn kai hopou exryn. patyr gar uhiois y ekgonois, ohus exei en ecousiai, orvws didwsin epitropon all' en diavyky. ean de y proswpon toiouton ho my dunatai dounai, ohion mytyr y patrwn y allotrios tis, y proswpon hw my dunatai dounai, ohion patyr uhiw tw my onti en ecousiai y vugatri, y ean eipy "parakalw epimelesvai twn pragmatwn", y en kwdikillois my bebaiwveisi dw epitropon y kouratora, tote to endeon anaplyrousvai ek tys tou hupatikou ecousias ahi diataceis sunexwrysan kai kata tyn gnwmyn bebaiousvai tous epitropous. [id est: Sunt qui recte [testamento] tutores dantur, scillicet et a quibus oportet et quibus oportet et quo modo oportet et ubi oportet. Pater enim filiis nepotibusve, quos in potestate habet, recte tutorem dat testamento. Sed si aut ea persona est, quae dare non potest, ut mater vel patronus vel extraneus quis: aut persona est, cui dari non potest, ut filio filiaeve qui non est in potestate: aut si dixerum: "rogo te rerum curam agas": aut in codocillis non confirmatis tutorem [vel curatorem] dem, tum quod deest ut suppleatur consularis potestate, constitutiones permiserunt et secundum voluntatem ut confirmentur tutores.]
Kai ean men patyr y ho dedwkws, peraiterw ouden hws epi to pleiston polupragmonei ho hygoumenos, alla haplws auton bebaioi: ean de allos tis, tote polupragmonei, to proswpon ei estin epitydeion. [id est: Et si quidem pater est qui dederit, plerumque praeses non inquirit, sed datum simpliciter confirmat: si vero alius dedit, inquirere solet, an idoneus sit.]
2
4
Paulus libro singulari de excusationum tutelarum. Si patronus vel quivis extraneus impuberi, quem heredem instituerit, tutorem dederit et extra ea nihil in bonis habeat pupillus, non male dicetur iudicium eius sequendum esse, qui et personam eius, quem tutorem esse voluerit, noverit et impuberem ita dilexit, ut eum heredem institueret.
5
Papinianus libro 11 quaestionum Tutores a patruo testamento datos iussit praetor magistratus confirmare: hi cautionem quoque accipere debuerunt nec voluntas eius, qui tutorem dare non potuit, neglegentiam magistratuum excusat. Denique praetor non ante decretum interponere potest quam per inquisitionem idoneis pronuntiatis. Unde sequitur, ut, si tutelae tempore solvendo non fuerunt, in id, quod de bonis eorum servari non possit, contra magistratus actio decernatur.
7
8
Tryphoninus libro 14 disputationum In confirmando tutore hoc praetor inquirere debet, an duraverit patris voluntas: quod in facili est, si proximo mortis tempore tutores non iure vel curatores scripserit pater. Nam si ante annos, ut spatio medio potuerit facultatium dati non iure tutoris a patre fieri deminutio, vel morum ante celata vel ignorata emersit improbitas, aut inimicitiae cum patre exarserunt,
10
Tryphoninus libro 14 disputationum utilitatem pupillorum praetor sequitur, non scripturam testamenti vel codicillorum. Nam patris voluntatem praetor ita accipere debet, si non fuit ignarus scilicet eorum, quae ipsa praetor de tutore comperta habet. Quid denique si postea de eo, quem pater testamento codicillisve non iure dedit, scripsit tutorem esse nolle? Nempe non sequitur primam voluntatem praetor, a qua pater discessit.
11
Scaevola libro 20 digestorum Avia nepotibus curatorem dedit fideicommisso ei relicto: quaesitum est, an administrare curator compelli debeat. Respondit curatorem quidem non esse, sed cum aliquid ei testamento datum esset, teneri eum ex fideicommisso, si non curam susciperet, nisi id quod ei datum esset nollet petere aut reddere esset paratus.