Titulus 5
5
De tutoribus et curatoribus datis ab his qui ius dandi habent, et qui et in quibus causis specialiter dari possunt.
1
8
12
Ulpianus libro tertio de officio proconsulis His qui in ea causa sunt, ut superesse rebus suis non possint, dare curatorem proconsulem oportebit.
Nec dubitabit filium quoque patri curatorem dare: quamvis enim contra sit apud Celsum et apud alios plerosque relatum, quasi indecorum sit patrem a filio regi, attamen divus Pius instio celeri, item divi fratres rescripserunt filium, si sobrie vivat, patri curatorem dandum magis quam extraneum.
Divus Pius matris querellam de filiis prodigis admisit, ut curatorem accipiant, in haec verba: "Non est novum quosdam, etsi mentis suae videbuntur ex sermonibus compotes esse, tamen sic tractare bona ad se pertinentia, ut, nisi subveniatur is, deducantur in egestatem. Eligendus itaque erit, qui eos consilio regat: nam aequum est prospicere nos etiam eis, qui quod ad bona ipsorum pertinet, furiosum faciunt exitum".
13
Papinianus libro 11 quaestionum Si impuberi libertas et hereditas per fideicommissum data sit et institutus adire nolit, senatus censuit eum, si impuberis nomine desideretur, adire cogendum, ut tamen pupillo pupillae tutor ab eo, cui ius dandi erit, detur, qui tutelam retineat, quoad restituatur hereditas et rem salvam fore ab herede caveatur. Postea divus Hadrianus, ut idem in eo servetur, cui directa libertas data fuerit, rescripsit.
Quamvis autem a patrono rem salvam pupillo fore non facile cautio exigatur, tamen senatus pro extraneo haberi voluit eum, qui, quod in ipso fuit, etiam libertate privavit impuberem: et ius quidem liberti, quod habet, quia ex causa fideicommissi manumittit, non est ei ablatum, tutela vero sine vinculo cautionis non committitur. Quid ergo si non caveat? Non dubie tutela non erit apud patronum.
19
20
21
Modestinus libro primo excusationum Eidenai dei tous arxontas, hoti kouratoras afylici gunaikas ou xeirotonysousin. [id est: Scire oportet magistratus curatores minoribus mulieres non dari.]
Ean mytyr epi tauty ty ahiresei graqy uhious klyronomous ean apoluvwsi tys tou patros ecousias, apoluventwn toutwn kai dia touto klyronomysantwn autos ho patyr kouratwr xeirotonyvynai ou dunatai, kan boulytai, hina my ally hodw touto hoper ouk yboulyvy hy diavemeny genytai. kai touto ohutws hupo tou veiou sebyrou nenomovetytai. [id est: Si mater sub hac condicione filios heredes scribat, si emancipati fuerint a patre, emancipatis iis et ita heredibus factis ipse pater curator dari non potest, etiamsi velit, ne alia via id fiat quod testatrix fieri noluit. Et ita constitutum est a divo Severo.]
Alla kan tis apo gonewn kwluvy epitropeuein, touton oute xheirotoneisvai prosykei: kan xeirotonyveis my paraitysytai, kwluesvai auton epitropeuein menousys tys epitimias. [id est: Sed si quis a parentibus tutor esse prohibetur, hunc nec dari tutorem oportet, et datus etsi se non excuset, a tutela prohibetur existimatione salva.]
Tous en presbeiai ontas my xeirotoneitwsan epitropous y kouratoras ohi arxontes, epeidyper par' hon xronon presbeuousin, ho kindunos autois ou diaferei. [id est: Qui in legatione sunt, eos tutores aut curatores magistratus ne danto, nam quamdiu in legatione sunt, periculum ad eos non pertinet.]
Ean eparxiakon anvrwpon presbeuonta ho en Hrwmy arxwn dw epitropon, afevysetai. [id est: Si ex provincia hominem qui Romae magistratu fungitur tutorem det, excusabitur.]
Pros tois loipois dikaiois dei ton arxonta kai tous tropous twn mellontwn xeirotonyvysesvai skopein: oute gar ousia oute aciwma ohutws hikanon pros pistin, hws agavy proairesis kai xrystoi tropoi. [id est: Praeter reliqua respicere: neque enim tam facultas dignitasve faciunt ad fidem habendam quam bona indolem et probi mores.]
Dia pantos de malista touto paratyreitwsan ohi arxontes my xeirotonein tous boulomenous epirriptein ehautous, hina xeirotonyvwsi, kai argurion didontas: toutous gar kai kolasei hupeuvunous einai nenomovetytai. [id est: Omnino autem hoc vel maxime magistratus animadvertant, ne dent qui studeant ingerere se ut creentur et pecuniam ob id dent: nam hos poenae quoque obnoxios esse constitutum est.]
24
Paulus libro nono responsorum "Divi Marcus et Verus Cornelio Proculo. Si quando desint in civitate, ex qua pupilli oriundi sunt, qui idonei videantur esse tutores, officium sit magistratuum inquirere ex vicinis civitatibus honestissimum quemque et nomina praesidi provinciae mittere, non ipsos arbitrium dandi sibi vindicare".
27
28
Paulus libro secundo decretorum Romanius appulus ab iudice appellaverat dicens se non debuisse dari in tutela collegam ei, quem ipse, cum magistratus esset, nominasset suo periculo, ne in una tutela duplex periculum sustineret. Decrevit imperator posse quem et fideiussorem pro tutore esse et nihilo minus tutorem dari: itaque detentus est in tutela.