Titulus 6
6
Quod falso tutore auctore gestum esse dicatur.
1
Ulpianus libro 12 ad edictum Huius edicti aequitas non est ambigua, ne contrahentes decipiantur, dum falsus tutor adhibetur.
"Quod eo auctore" inquit "qui tutor non fuerit". Verbis edicti multa desunt: quid enim si fuit tutor, is tamen fuit qui auctoritatem accommodare non potuit? Puta furiosus vel ad aliam regionem datus.
Sed Pomponius libro trigensimo scribit interdum quamvis a non tutore gestum est, non pertinere ad hanc partem edicti: quid enim si duo tutores, alter falsus, alter verus auctoritatem accommodaverint, nonne valebit quod gestum est?
Item hoc edictum licet singulariter scriptum sit, si tamen plures intervenerint, qui tutores non erant, tamen locum habere debere Pomponius libro trigesimo scribit.
7
Ulpianus libro 12 ad edictum Novissime praetor ait: "In eum qui, cum tutor non esset, dolo malo auctor factus esse dicetur, iudicium dabo, ut quanti ea res erit, tantam pecuniam condemnetur".
Non semper tutor convenitur nec sufficit, si sciens aucto fuit, verum ita demum, si dolo malo auctor fuit. Quid si compulsus aut metu, ne compelleretur, auctoritatem accommodaverit, nonne debebit esse excusatus?
9
11
Ulpianus libro 35 ad edictum Falsus tutor, qui in contrahendo auctor minori duodecim vel quattuordecim annis fuerit, tenebitur in factum actione propter dolum malum.
Cuiuscumque condicionis fuerit vel sui iuris vel alieni, qui dolo malo auctoritatem accommodavit, tenebittur hoc edicto.
Sed et si quis filiae familias auctor factus sit ad contrahendum, tenetur. Idemque iuris est, si ancillae quis tutore auctore credidisset: nam omnibus istis modis propter tutorem decipitur is qui contraxit, quia aliter cum impubere contracturus non fuit, quam si tutoris auctoritas intercessisset.